ARGVMENT. CAP. VII.
Duobus simul naufragio, ruina, aut belli cōflictuconflictu pereuntibus: uter eorum
præsumatur prius deceßisse?
SVMMARIVM.
-
1 Pupillaris substitutus non est admittendus, nisi probet pupillum intra pupillarem ætatem obijsse, & nu. 6.
-
2 Viro & fœmina simul extinctis, an præsumatur fœminam præmortuam esse, & nu. 10. vbi Regia Partitarum constitutio expenditur.
-
3 Lucri adquisitio delata, si in matrimonio vxor decesserit,
locum habet viro & vxore simul ruina pereuntib.
vbi latè tractatur intellect. l. qui duos. §. si mulier
ff. de reb. dub.
-
4 Vbi lucri iam ferè adquisiti resolutio fit, præmoriente altero ex duobus, qui tamen simul ruina, vel incendio
perierint, adhuc obtinet conditio lucri, nec defecta
censetur.
-
5 Intellect. l. cùm hic status. §. si ambo. ff. de dona. inter vir.
& vxor. & l. si inter. ff. de reb. dub.
-
6 Latè examinatur intellect. l. ex fact. §. si quis autem in 1.
ff. ad Trebel.
-
7 Quoties ad lucri adquisitionem necessarium est, alterum
ex duobus præmori altero superstite, tunc ambob.
simul extinctis deficit conditio lucri.
-
8 Vera ratio ad text. in l. quòd de pariter. ff. de reb. dubijs
& l. si inter virum. & l. qui duos. §. si maritus. l. idem est. l. sed & in illo. eod. tit.
-
9 Intellectus ad tex. in l. si inter socerum. ff. de pact. dotal.
-
10 Intellectus. l. qui duos. §. si cum filio. ff. de reb. dub.
EXTAT Pauli Iurisconsulti responsum sub rubrica. ff. de rebus
dub. in hæc verba: Si inter
virũvirum &
vxorem donatio facta fuerit, priore defuncto, cui donatum est, ad
eum res redit, qui donauerat. Quòd si simul
tātam
is, cui donatum est, quàm is, qui donauerit: quęstionis dicendæ gratia magis placuit, valere donationem, eo maximè, quòd donator
nōnon superuiuat, qui rem concedere possit. Hactenus Iurisconsultus, ex quo aperti iuris est,
donationẽdonationem
inter vir. & vxo. validam manere, & confirmari, si vterque simul moriatur, ita, vt non
cōstetconstet.
donantem superuixisse. Hoc idem
cōprobaturcomprobatur
ex l. ex facto. §. si quis autem. ff. ad Trebel. vbi patre, & filijs simul ruina, seu naufragio pereuntibus, substitutus patri ea conditione, si sine liberis decesserit, admittitur, ac si constaret patrem
post filios decessisse, censeturq́ue conditionem
prędictāprędictam euenisse. Quam decisionem scribit singularem esse Socin. consil. 89. colum. 4. libro 1.
*ex ea deducens, præsumendum esse, institutum,
cui datus sit pupillaris substitutus, mortem obijsse intra pupillarem ætatem fauore substitutionis, vt ei locus sit. Idem notat Deci. in capi.
in præsentia. de probatio. num. 50. His accedit
text. in l. qui duos. vers. si cum filio subst. §. cum
bello. ff. de reb. dub. vbi liberto cum filio simul
pereunte, ob fauorem patroni præsumitur filium prius, quàm pater decessisse. Sic & in fauorem donationis, ne actus inualidus sit, præsumitur
maritũmaritum prius, quàm vxor perijsse. Quod
& suaderi potest ex l. nihil interest. vbi Accursi.
ff. de adult. Ex quo à quibusdam adnotatum est,
*viro & fœmina æquis vulnerib. percussis, diutius ea tolerare fœminam, quàm virum, quod
tamen in Epitome de sponsalibus. 2. part. capi.
3. §. 4. nume. 10. in d. l. non probari ostendimus.
Et nunc quatenus ad hunc tractatum attinet, verius esse videtur, simul pereuntibus fœmina &
viro præsumendum esse, virum diutius vixisse,
& fœminæ superstitem fuisse, propter imbecillitatem corporis, & quia mares robustiores
sunt fœminis. text. sing. in l. qui duos. §. si maritus. ff. de reb. du. Si maritus, inquit, & vxor simul perierint: stipulatio de dote ex capitulo, si
in matrimonio mulier decesserit, habebit locum, si non probatur illa superstes viro suo fuisse, igitur prius fœminam perijsse præsumendum est. Idem probatur in l. cùm hic status. §. ambo. ff. de dona. inter virum & vxor. l. si possessor. §. si eodem. ff. de relig. & sumpt. funer. Speculat. in titul. de procurat. §. 1. versic. 25. Signorol. consi. 155. colum. vltim. Dec. in regul. 2. nu.
44. ff. de reg. iur. Ioan. Lup. in Rubric. de donat.
inter virum & vx. §. 74. Tiraquel. 1. l. connubiali. numer. 56. & probatur in l. 12. tit. penult. par.
7. & in l. qui duos. §. vl. ff. de rebus dub. Quo in
loco iurisconsultus scribit: pubere & impubere simul pereuntibus, præsumi impuberem ob
imbecillitatem & debile corpus prius mortem
obijsse. Quę quidem si vera sunt, satis ambiguum erit, explicare, qua ratione Paulus iurisconsultus indicta l. si inter. simul eodem casu
mortuis & pereuntibus viro & vxore,
nōnon præsumpserit vxorem prius decessisse, & maritum
ei superstitem fuisse. Quamobrem ad plurium
locorum iuris Cæsarei interpretationem existimo aliquot esse expressim, & distinctè proponenda, vt tandem appareat, quid in hac controuersia tenendum sit.
Primum, quando lucri adquisitio necessariò requirit vxorem in matrimonio decedere, & mor
*tem obire, aut à contrario, tunc viro & vxore simul ruina, vel naufragio pereuntibus, censendum est, conditionem euen isse, etiam si dubium sit, quis eorum prior mortem obierit,
hoc in specie adnotauit Signorol. consilio 9. &
probabitur ex his, quæ ab hac conclusione statim deducentur.
Primum, apparet hinc vera ratio iurisconsulti in
dicta l. qui duos. §. si maritus. vbi stipulatio, vel
pactum, quod decedente vxore in matrimonio
dos pertineat ad maritũmaritum, obtinet locum, & admittendum est etiam si maritus & vxor simul
perierint ruina, vel naufragio. Quia verum est,
vxorem in matrimonio decessisse, etiam si non
appareat, nec præsumamus, alterum prius mortuum fuisse. probat gloss. in primo intellectu
indicto §. si maritus. verb. locum habebit. & ibi
Bartol. ac cæteri Docto. idem Bartol. in l. quod
de pariter. ff. eod. titul. 2. colum. Signo. in dicto
consil. 9. Iacob. de Arenis, & Dynus in l. si ij,
qui inuicem. ff. de donationibus causa mortis.
& præter text. in d. §. si maritus. idem probat
text. vbi Bald. in l. si possessor. ff. de religio. &
sumpti. funerum. quod responsum simile est
tex in d. l. qui duos. §. si maritus. notat Cremensis singul. 52 Præposi. in c. vl. de dona. inter virum & vxorem colum. 4. versicul. vbi stante statuto.
Secundum, hinc infertur, responsum iurisconsulti in dicto §. si maritus. non procedere ex ea ratione, quod præsumatur, vxorem prius mortuam esse. siquidem ea sola ratio ibidem adijcitur, quòd non fuerit superstes vxor viro, ex
qua illud tantùm colligitur, vxorem in matrimonio simul
cũcum viro decessisse. Quod sat est ad
|
consequendũconsequendum lucrũlucrum ex pacto, vel lege delatum,
si vxor in matrimonio decesserint,
nōnon tamen probatur vxorem præsumi prius mortuam, saltem
ab eo text. necessariò non colligitur.
Tertium, eadem ratione constat d. §. si maritus. decisionem itidem locũlocum habere, si pactum ita conceptum esset, vt marito in matrimonio decedente, certa pars bonorum viri ad vxorem pertineret: nam marito simul & vxore pereuntibus, locus esset pacto, & ea pars ad hæredes vxoris spectaret, quod Signor. & Crem. expressim asserunt, & probatur ratione in eodẽeodem textu expressa, Iatiusq́ue inferius examinabitur, dum tractabimus, an mortuis simul naufragio, vel ruina, viro & vxore, præsumendum sit, prius fœminam mortem obijsse.
Quartò eadem radice procedit, scilicet errasse Accursium in dicta l. si possessor. dum existimat,
ideo locum fuisse lucro in dicto §. si maritus.
quia præsumitur, vxorem prius, quàm maritus mortem obisse. Id enim falsum est, cùm ea
præsumptio minimè fuerit necessaria, vt mariti hæres obtineat ex pacto, cuius ibi mentio fit,
lucrum illud marito delatum momento temporis.
Quintum, verus inde restat intellectus ad l. qui
duos. in princip. ff. de rebus dub. quo in loco, vt
admittatur substitutus duobus institutis, apposita hac clausula, ei qui vltimus moriatur, satis
est, institutos simul mortem obiisse ruina, vel
naufragio: nec oportet scire, nec præsumere,
quis eorum vltimo mortuus fuerit, id enim parum refert, cùm vterque mortuus sit, & substitutus post vtriusque obitus vocetur à testatore, quod maximè accedit ad rationem iurisconsulti. in d. §. si maritus.
Secundò principaliter est
adnotandũadnotandum, quòd quandoque lucri ferè iam quæsiti resolutio fit præmoriente altero ex duobus, ita sanè, vt morte v
*nius confirmetur, nisi alter præmoriatur. Et
tunc his duobus ruina, vel simili casu pariter
pereuntibus conditio lucri locum obtinet, &
defecta non est, imò lucrum ipsum confirmatur, quia mors vnius contigit, ex qua robur accipit lucrum ipsum, nec constat, alterum præmortuum esse, quod ad lucri resolutionem exigebatur, probat text. vbi Bartol. hoc sensit in d.
l. si inter. in princip. idem Bart. in dicta l. quod
de pariter. 2. colum. Alciat. regul. 1. præsumpt.
49. nume. 7. expressim hoc adnotârunt Signorol. consil. 9. & Præposi. in c. vlt. de dona. inter
virum & vxorem. co. 4. Quibus addiderim ipse,
quòd licet iure veteri donatio inter virum &
vxorem prohibita fuerit, ac nulla ipso iure censeretur. l. 3. §. sciendum autem. ff. de donat. inter
virum & vxorem. oratione tamen diui Marci
is rigor temperatus est, in hunc modum, vt donatio hæc valeat, nisi reuocata fuerit donatoris pœnitentia, vel donatarius superstite donatore
præmoriatur. Altero enim horum contingenti donatio, quę semel valuit, traditione præmissa omnino infirmatur, & perit tex. in l. cùm hic
status. in prin. &. §. si ambo. & in l. si is seruus. &
l. Papinianus. ff. de donat. inter virum & vxor.
de quo ipse aliquot tradidi in Rubri. de testam.
part. 2. nu. 10. & rursus par. 3. num. 5. Igitur necessarium est, vt pereat donatio inter virum &
vxorem semel facta præuia traditione, quòd donatarius præmoriatur superstite donatore.
Primò, ex hoc patet, donationem inter virum &
vxorem tunc resolui, & penitus rescindi, cùm
*donator superstes fuerit donatario præmorienti, non aliàs. Hoc probatur ex præmissa conclusione, & in l. cùm hic status. §. si ambo. dum refert orationis verba. Si prior, inquit, vita decesserit, qui donatum accepit, nullius momenti
donatio est.
Secundò, hinc verum esse constat, pereuntibus simul naufragio, vel ruina donatore, & donatario adhuc donationẽdonationem validāvalidam censeri: quippe quę
morte donantis fuerit absque præuia pœnitentia confirmata, & non appareat, nec constet donatario præmortuo superstitem fuisse ei donatorem. tex. celebris in d. §. si ambo. & in d. l. si inter. in princ.
Tertiò, eodem iure procedit vera ratio. text. in d. §.
si ambo. versi. proinde. quo in loco respondet iurisconsultus, vtranque donationem valere, si
fortè maritus & vxor inuicem donationib. factis, simul decesserit ruina, vel naufragio,
quia, inquit tex. neuter alteri superuixit.
Quartò, satis manifestum est, simul pereuntibus
viro & vxore ruina, aut naufragio, donationem
validāvalidam adhuc esse, ex verbis orationis diui Marci, quia donator non superuixit, etiam si maritus tantùm vxori donauerit. Nec enim præsumitur vxorem vti debiliorem prius mortuam
esse. Quod probatur ex ipsis iurisconsultis, &
id passim fatentur omnes, præsertim Areti. in
consi. 50. 2. col.
Cæterùm his, quæ diximus, obstat tex. in d. l. si inter, dum vtitur dictione, maximè, quæ propria
vi, & natura implicat idem esse, etiam si ratio
expressa deficeret. l. 1. §. vel maximè. ff. de collatio. bono. l. scire oportet. §. & si maximè. ff. de
excusat. tu. Vnde colligitur, donationẽdonationem factam
inter virum & vxorem, ipsis simul pereuntibus
ruina, vel naufragio, non ex eo validāvalidam esse, quòd
donator non superuixerit donatario, sed vel id
procedere fauore donationis, vt quidāquidam opinantur, quibus Aretinus accedit in dicto consilio
50. 2. column. quod ipse non admitterem, cùm
hæ donationes odiosæ sint. l. 1. ff. de donationibus inter virum & vxorem, vel alia ratione iuris vtriusque Doctoribus occulta.
Aliud prætereà ex vi dictionis, maximè, poterit
|
inferri, nempe, quòd etiamsi donator superuixisset, nihilominus donatio valeret: hoc autem
plurimùm à iure discrepat. Nam donatore ipso
præmortuo, si dubitetur ex varijs præsumptionibus & coniecturis, an is pœnituerit, & an
donationem reuocauerit: tunc in eo dubio donatio potius censetur confirmata, quàm reuocata. Et est ratio satis vrgens, constat siquidem
morte donantis donationem ipsam confirmatam fuisse, at de reuocatione expressa, quæ necessaria est, dubitatur, iuris est apertissimi eam
donationẽdonationem validam manere. text. in dicta l. cùm
hic status. in princip. versic. quòd si in obscuro
Cuius meminit Ludo. Roma. in singul. 595. ex
eo scribens, quòd si maritus matrimonio constante confiteatur, se recepisse centum in
dotẽdotem,
ac demum dixerit, illam confessionem falsam
fuisse, non ex hoc videtur reuocare tacitam donationem, quæ oritur ex illa confessione. Non
diffiteor hanc Romani sententiam dubiam esse, & examinandam fore secundum ea, quæ scripsimus libro primo huius operis, cap. 7. num.
4. Et tamen si appareat, donatorem superuixisse donatario, proculdubio donatio non tenet, imò reuocata censetur. Casus autem expressus,
atq;atque expressim explicitus in dicta. l. si
inter. est, quando donator non est superstes donatario, qui quidem minus dubius est, quàm is,
qui implicitè inibi deciditur, scilicet vbi donator, & donatarius simul perierunt ruina, aut
naufragio: tunc etenim non constat, quis fuerit
superstes, nec an donator prius mortem obierit. Et nihilominus, inquit Iurisconsultus, donationem firmam esse. Quia non probatur, prius decessisse eum, qui donatum accepit, cùm simul decesserit
cũcum ipso donatore. Sic sanè dictio,
maximè, propriam vim habet, & implicat speciem magis dubiam, quemadmodum in dicta l.
si inter. deducit Ludouic. Lusitan. col. penulti.
Nam prior casus minus dubius est, quia morte
donatoris confirmatur donatio, & de eius morte constat. Posterior maiorem dubitationem
habet, cùm in eo constet de obitu donatoris:
item de morte donatarij: non tamen constat,
quòd donatarius præmortuus fuerit. Aliter
dissoluitur ea difficultas, si præmittamus dictionem, maximè, adiectam causæ finali extare
taxatiuè, non implicare. tex. vbi gloss. Ioan. Andrę. Anton. & alij in cap. ad abolendam. de filijs
presbyterorum. Alexander consi. 77. nume. 23.
lib. 3. Socin. in d. l. si inter. num. 4. & ibi Lusita.
ad finem. Imò & tertiò And. Alcia. de præsum.
regul. 1. c. 49. nu. 7. obiectionem istam ita explicat, vt ratio explicita in d. l. si inter, sit distincta
ab implicita, quæ procedit ex eo, quòd hæredi
donatoris non competat ius petendi res donatas, nisi probauerit, donatorem superuixisse,
quod non probatur, licet constet donatorem, & donatarium simul ruina, vel naufragio mortem obijsse. Explicita verò ratio constat ex verbis orationis diui Marci, cùm ea requirat, donatarium præmortuum esse, superstite donatore.
Primò tamen à præcedentibus infertur, donationem inter virum & vxorem validam censeri, donatore & donatario iam vita functis: siue hi
mortui sint eodem casu, nempe ruina, aut naufragio, siue in diuersis locis. Satis enim est;
quòd non probetur ab hærede donantis, ipsum
donantem superstitem fuisse donatario. hoc
prætereà deducitur ex l. qui liberis. in princip.
ff. de bono. poss. secund tabul. adiuncta l. qui duos. in princip. ff. de re rebus dub. siquidem quod
responsum est in d. l. qui duos. quando simul vterque moritur ex eadem ruina, vel naufragio,
idem respondetur in d. l. qui liberis. vbi diuersis in locis ambo mortui fuerint, & si non constet simul perijsse, atq;atque his rationibus moti tenent Barto. Socin. in d. l. si inter. ad finem, & Io.
Lupi. in rub. de donatio. inter virum & vxorem.
§. 75. quorum inductio non omninò probat eorum opinionem, quia in dict. l. qui duos, nihil
refert, quis eorum prius aut posterius mortem
obierit, modò constet, vtrunq;vtrunque decessisse. Et ideò Bartol. in d. l. si inter. scribit, in hac specie,
præsumptionem esse pro ipso possessore, & alteri onus probandi incumbere, quem sequuntur Imola & Raphaël Cuma. in l. ex facto. §. si
quis autem. ff. ad Trebelli. vbi Alex. col. vlt. inquit, propter Bartol. authoritatem esse tenendam, & seruandam eius sententiam, quam existimat sing. esse Ioan. Lupi. in d. §. 75. ipse verò
Alex. aduersus Bart. & alios verius esse censet,
quòd hæres donatarij teneatur probare, donantem prius decessisse, vel saltem vtrunque simul
eodem casu perijsse, siue is possessor sit, siue alter possideat. Ego sanè opinionem Bartol. arbitror in praxi præferendam cæteris fore, nam
& ei consentiunt Socin. & Ioan. Lupi contra
Alexand. cùm fortiorem in præsenti dubio decisionem adseuerauerint, quibus forsan suffragatur gloss. in d. §. si ambo. verbo. simul.
Secundò hinc apparet vera ratio ad text. in d. l. ex
facto. §. si quis autem. vbi substitutus Titio, si is
sine liberis decesserit, admittitur ad fideicom
*missum, Titio & eius liberis simul ruina,
incẽdioincendio, aut naufragio pereuntibus. Nam cùm sit
satis, vt locus sit substitutioni, quòd liberinon
fuerint patri superstites, eo ipso quod
probatũprobatum
fuerit, Titium & eius liberos simul eodem casu
perijsse, constat, donec contrarium probetur, filios non fuisse Titio superstites, sicuti
IuriscōsultusIurisconsultus censuit, & inibi eius interpretes adnotârunt, probantes idem esse, siue filius sit pubes,
siue impubes, quod præ cæteris Ripa aduertit.
Tertiò eadem ferè ratione subinfertur, præmissa
substitutione ea conditione concepta, si institu|
tus decesserit sine liberis, oportêre, vt substitutus admittatur, ab eodem probari, institutum,
& eius liberos simul eodem casu, naufragio,
ruina, vel incendio perijsse, quod in specie adserunt Cuma. Imola, Alexand. & Ripa in d. §. si
quis autem. ex mente illius responsi. Quibus
non oberit, quod fideicommissarius non tenetur probare, institutum decessisse liberis non
superstitibus, iuxta illorum sententiam, quam
esse magis communem, & veriorem asserit Alciatus in tract. de præsumpt. regu. 1. cap. 49. nume. 7. Id etenim procedit, quando constat, institutum eodem casu simul cum liberis mortuum
esse, quemadmodum in d. §. si quis autem. probatur. Alioqui si constat, institutum liberos habuisse, non erit satis, vt substitutioni locus sit,
probari institutum mortuum esse, nisi probetur eius filios etiam decessisse, ex eo
potissimũpotissimum,
quòd præsumatur quis viuere centum annis. l.
vlt. C. de sacrosanct. ecclesi. l. 2. §. si dubitetur. ff.
quemadmo. test. aperiant. quamuis hæc ratio omninò certa non sit, siquidem in contrarium
vrget text. in l. spadonem. §. qui absolutus. ff. de
excusat. tutor. ex quo deducitur, non esse satis,
semel
probatũprobatum fuisse
SemproniũSempronium viuere, vt hodie præsumatur viuere, ad idem optimus tex. in
l. hæreditatum. ff. ad legem Falcidiam. Vnde
licet possibile sit, quenquam centum annos
viuere, quod in dicta l. vltima probatur, non tamen præsumitur, quempiam ad centum annos victurum: cùm & id à communiter accidentibus, & verisimilibus satis abhorreat, secundum Bartol. in l. secunda colum. 3. ff. iudicatum solui. Aretin. in l. Sed si de sua. ff. de adquirend. hęreditate. Decius in l. si emancipati. C. de
collat. Corne. ibi, & in consil. 341. libro primo.
Alciat. in regula prima de præsumptio. capitul. 44. Alexand. consil. 90. libro 6. numero 9.
Soci. in l. si inter. ad finem. ff. de reb. dub. Gozadi. consil. 68. colu. 2. Carol. Molinæ. in scholijs
ad Alexand. consil. 1. lib. 5. nume. 42. vbi inquit,
hanc esse hisce temporibus crebriorem sententiam, quæ tamen ita temperanda est, vt si quis
alterius mortem allegauerit ad propriæ intentionis fundamentum, eam probare debeat, sed
habet maximam præsumptionem mortis, decursis iam centum annis ab alterius natalibus,
Corn. consi. 119. lib. 1. quod probatur in d. l. vlt.
C. de sacros. eccle. & videntur prædicti Doctores idem fateri sensim, dum censent, non esse verosimile, quenquam centum annos viuere. Sic
crebriori calculo receptum est, agenti, vel excipienti incumbere probationem vitę, quoties ea
est fundamentum actionis, vel exceptionis, ita
sanè colligo ex Cuma. Roma. & Aret. in d. l. sed
si de sua. Bart. in d. l. 2. col. 3. ff. iud. solui. & in l.
siquidem. C. solu. matri. & alijs. quorum modò
mentionem feci. & expressim Alex. consil. 27. col. vltim. lib. 7. quam ob rem huius quæstionis resolutio stat in hoc, quòd seclusis præsumptionibus, incumbit probatio ei, qui allegauerit, liberos patri superstites fuisse, vel eos priusquam pater decessisse. ita Bart. in l. qui duos.
§. cùm in bello. ff. de reb. dub. dum inquit: Sed si
poneres, quod
nōnon apparêret, eos simul decessisse, & ignoraretur, quis prius, & quis posterius
decessisset,
tũctunc ille, qui dicit,
aliquẽaliquem decessisse sine liberis, habet
intentionẽintentionem suam fundatam de
iure
cōmunicommuni: Licet enim habuerit filios antè,
non
tamẽtamen præsumitur habere tempore mortis.
Hæc Bar. qui loquitur, quando constat, institutum habuisse filios, & licet sentiat hoc in casu,
dicentem, quem decessisse sine liberis, immunem esse ab onere probandi, non ex hoc fatetur,
idem esse, vbi allegaret, filios, priusquam pater,
decessisse, sed innuit aduersario dicenti, institutum filios habuisse, & eos superstites patri fuisse, probationis onus incumbere, hic etenim
est verus Bartoli sensus. Displicet tamen hæc
conclusio Imolæ & alijs præter Paul. Cast. in d.
§. si quis autem. cùm Bald. in c. ex tenore. col. 2.
de testib. & Felin. in cap. quoniam frequenter.
§. Porrò. vltima col. vt lite non contest. scripserint, satis esse, probare quem semel vixisse, & allegare eum hodie adhuc viuere, vt præsumenda
sit eius vita. Nihil tamen moror, cùm hæc Baldi sententia procedat ab ea opinione, qua olim
passim adserebatur, quempiam præsumi viuere ad centum annos, distinguam ideò casus aliquot, ex quibus res ista admodum expedita videbitur.
Primus, quando substitutus agit dicens, institutum sine liberis decessisse, nec ex aduerso constat, liberos eum habuisse, tunc admittitur substitutio, licet actor non probet negatiuānegatiuam illam,
scilicet institutũinstitutum decessisse sine liberis, hæc sanò
in præcedenti cap. num. 6. adnotauimus.
Secundus, vbi substitutus agit, & fatetur, institutum filios habuisse, sed asserit, eos simul cum
patre perisse ruina, incendio, aut naufragio,
obtinebit omninò probatio, quòd simul perierint pater & filij. tex. in d. §. si quis autem. cuius hic est verus sensus secundum Alberi. Imol.
Cuma. Alex. Ripam & Vincentium, qui scribit, hanc interpretationem esse magis communem, quidquid Bar. & Castrensis dixerint.
Tertius, agit substitutus dicens, institutum decessisse sine liberis, nec fatetur eum liberos habuisse, & tamen reus possessor opponit, & probat,
institutum filios habuisse, quos patri superstites fuisse allegat. Hîc iuris vtriusque interpretes hærent, & profectò considerato fauore possessoris, quem Bart. in dicta l. si inter, in specie
ferè simili considerat, & quod adest aliqua suspicio adhuc filios viuere, & prætereà, quia substitus agens ad fideicommissum hoc conditio|
nale, sensim, & tacitè adseuerat & allegat, filios
præmortuos fuisse patri, probare tenebitur,
vel filios eodem casu simul cum patre perijsse,
vel eos priusquam pater, mortem obijsse, hoc
colligo ex Imol. Alberi. Cuma. Alex. & Iunioribus in d. §. si quis autem. & ex notatis paulò
antè in prima illatione.
Quartus, agit substitutus similiter ad fideicommissum, & probat, institutum, & eius filios
mortem obijsse, non simul, sed diuersis in locis, aut varijs casibus, vel in periculo, quod potuit successiuè eos extinguere, nec probat, filios præmortuos fuisse, idem erit quod in proximo casu. Nam possessor absoluendus est, quamuis actor non allegauerit, filios, priusquam pater, decessisse, nec simpliciter actionis libello
fassus fuerit, institutum filios habuisse. Huius
opinionis authores sunt Imol. Cuman. Alexander, Vincentius & Ripa in d. §. si quis autem. &
alij, qui relati sunt proximo versiculo, ex quo &
hic quartus casus eisdem rationibus definitur.
tametsi Alciat. in regul. 1. de præsumptio. capit. 49. contrarium responderit, dicens, ita magis communiter probari, & Bartol. in dicto §.
cùm in bello. plurimum eius respōsioniresponsioni suffragetur, atque Bartol. Socinus ibi columna penultim. expressim teneat, pro substituto fore
pronunciandum.
Quintus, agitur aduersus substitutum bona possidentem, atq;atque actio proponitur ex eo, quod
conditio fideicommissi defecerit, quia institutus liberos habuerit superstites, oportet actorem probare non solùm institutum liberos habuisse, sed & eos superstites patri fuisse, alioqui reus absoluendus est: Nec præsumitur, vt
is condemnetur, liberos semel natos patri superuixisse, hoc deducitur ex Bart. in d. §. cùm in
bello. & Imola in d. §. si quis autem. etiamsi non
probet reus mortem filiorum. Idem tenet Paul.
Castr. in d. §. si quis autem. Nec refert, expressim, an tacitè actor proposuerit liberos patri
superuixisse, tenetur. n. actor semper probare id,
quod est necessariũnecessarium, vt eius actio cōcludatconcludat & obtineat, idq́;idque omninò tacitè allegare, & proponere videtur, licet expressim id omiserit, sicuti
& reus id probare tenetur, & sensim asserere videtur, si verba patiantur, quod est necessarium, vt eius exceptio actionem eneruet, tollat,
aut elidat, quod notandũnotandum est. Nam & hic quintus casus variè poterit contingere, quamuis nōnon
desint, qui etiam in hoc casu scripserint, actorem immunem esse ab hoc onere probandi, filios superuixisse patri, modò probet, eos institutum habuisse.
Hinc denique apparet, quid dicendum de pupillari substituto, qui probat mortem instituti,
non tamen constat, an intra ætatem pupillarem decesserit, an præsumatur in ea ætate decessisse. Et sicuti memini in initio huius capitis, Mari. Socin. & Decius responderunt, id ita
præsumendum esse, vt locus sit substitutioni,
& fauore pupillaris substitutionis per tex. in d.
§. si quis autem. ex quo etiam Bal. in consi. 464.
lib. 5. dicebat, quòd si moriantur simul pater &
pupillus, cui est datus pupillaris substitutus,
præsumitur patrem prius mortuum fuisse. Sed
hæc Baldi adnotatio vera non est, per text. in l.
qui duos. §. cùm in bello. & §. vlti. ff. de reb. dub.
atq;atque ita reprobat Baldum Socin. in d. §. cùm in
bello. colum. penulti. Quin & decisio Socini &
Decij, nec probatur in d. §. si quis autem. nec
vera est, quia in dict. §. si quis autem. satis est, vt
substitutus admittatur, quòd filij non fuerint
superstites patri, & id constat ex eo, quòd pater, & filij simul ruina, vel naufragio mortui
fuerint, aut saltem sat est, non constare filios
superstites patri fuisse, vt locus sit substitutioni iuxta præcedentem distinctionem, at in pręsenti specie oportet constare, institutum in ætate pupillari decessisse, & ea probatio incumbit substituto, etiamsi is possideat, nam aduersus eum agitur rei vendicatione, aut petitione hæreditatis, probatq́;probatque actor ad eum ea bona pertinere ex causa testati, vel intestati, reus
verò excipit, asseuerans, institutum intra ætatẽætatem
pupillarem mortem obijsse. Id igitur probare
debet, cùm præter alias rationes hæc sit assertio affirmatiua, qua ratione siue substitutus actor sit, siue reus, ei incumbit onus probandi
secundum Bald. consilio 19. lib. 5. Bartol. Socin.
in dict. §. cùm in bello. pen. colu. Ripa in di. §. si
quis autem. ad finem. Quidquid ibi in fauorem
substituti possidentis senserit Paul. Castrensis, & licet priorem sententiam, quāquam ex Bald. &
Soci. retulimus, sequatur Baptista de S. Seuerino
in l. precibus. col. 4 C. de impub. & alijs.
Hæc denique vltimo loco adscripta probatur etiam ex Barto. qui consil. 56. ad finem scribit, necessario probandam esse certam ætatem ab eo,
qui eam allegat ad propriæ intentionis fundamentum. l. de ætate. ff. de minoribus. atq;atque inibi
Bartol. huic opinioni expressim adstipulatur.
Nec fauor substitutionis quidquam contrariæ sententiæ suffragatur. tex. celebris in l. & in
illo. ff. de rebus dub. quo in loco, mortuis simul
instituto, & pupillari substituto, non præsumitur prior mors pupilli, vt substitutio effectum
sortiatur, imò ea perit & extinguitur.
Tertiò principaliter quantum attinet ad huius capitis veram resolutionem, vbi ad lucri conditionem, aut alicuius rei adquisitionem requiritur, aliquem altero superstite mortem obijsse,
tũctunc vtroq;vtroque ruina, vel naufragio simul extincto,
si
nōnon constet, quis prius mortuus fuerit, siue
vterq;vterque sit masculus, siue altera sit fœmina, deficit conditio & adquisitio lucri, tex. insignis in l.
|
quod de pariter. ff. de reb. dub. Nec mihi placet
distinctio Bar. ibi dicentis, aliud esse in dispositione hominis, vt in ea locum habeat isthęc regula, aliud in dispositione legis, quia circa eius
intellectum, ne ea effectu frustretur, præsumptio prioris mortis adsumenda est, ex coniecturis. Nam licet Bar. sequantur Aret. consi. 50. colu. 2. Soc. in d. §.
cũcum in bello. & Alc. reg. 1. de præsup. c. 49.
nōnon potest iure probari eius sententia,
siquidem alioqui lex non est sine effectu, nec
perplexa, sed admodum expedita & vtilis, &
præterea Iurisconsultorum responsa statim adducenda, iuxta propriam rationem
nōnon differunt
à dispositione hominum.
Primò, ex hoc infertur, quòd si ex pacto, vel lege
conuentum, aut statutum sit, vxore præmoriente viro superstite, dos ad virũvirum pertineat, mortuis viro & vxore simul naufragio, vel ruina,
non pertinet dos ad hæredem mariti, secundum
Signo. consil. 9. colum. 2 Præposi. in cap. vltim.
de donat. inter virum & vxor. col. 4. Ioan. Lupi.
in rub. de dona. inter vir. & vxo. §. 74.
Secundò, colligitur vera ratio ad text. in d. l. quod
*de pariter. & deinde intellect. ad text. in d. l. qui
duos. §. si maritus. Nam si mater, aut quilibet
extraneus stipuletur, dotem sibi reddi à marito mortua vxore in matrimonio, si simul ruina,
aut naufragio perierint mater & filia, extraneus & vxor, non est locus stipulationi, nec ad
hæredem stipulantis dos pertinet, quia stipulator non superuixit, & hæc stipulatio eam conditionem habet, si præmortua vxore stipulator
superuixerit, sic etenim Paul. Castre. interpretatur text. in d. l. quòd de pariter.
Tertiò, eadem ratione interpretabimur text. in l.
idem est. ff. de reb. dub. nam si dubium fuerit,
mortuis legante, & legatario, quis prius altero
superstite mortem obierit, perit legatum, nec
ad hæredes transmittitur, ac si in vita testatoris legatum ex morte legatarij foret extinctum.
tex. in d. l. idem est, quia secundum Paul. Castr.
ibidem, vt legatum adquiratur legatario, oportet morte testatoris testamentum ipsum confirmari superstite legatario.
Quartò, deducitur ex his, quòd si simul ruina, vel
naufragio perierint pupillus & pupillaris substitutus, nec constet, quis prior decesserit, perit & extinguitur pupillaris substitutio. Et
quamuis institutus sit impubes, non præsumit
lex, eum prius perisse, text. in l. sed & in illo. ff. de
reb. dub. Nec refert, sit substitutus pupillaris
pubes, an impubes: nam & si pubes sit, idem erit, quemadmodum Bart. & communiter Doct.
ibi senserunt. Agimus enim hîc de hæreditaria,
& testamentaria successione, cuius proprium
& peculiare est, testatorem præmori superstitibus hæredibus & legatarijs. Siquidem id manifesti iuris est, cùm alioqui verè successio dici non possit. Sic profectò procedere vidẽturvidentur plura, quæ sub eadem rubrica de rebus dub. à Iurisconsultis responsa fuêre.
Quintò, hinc oritur ratio decidendi ad text. in l.
si hi, qui inuicem. ff. de dona. caus. mort. vbi donatore causa mortis, & donatario simul pereuntibus ruina vel naufragio, donationes etiam
inuicem factæ, etiam inter coniuges, minimè
effectum habent, iuxta quorundam intellectũintellectum,
qui tamen falsus est, cùm ex verbis Iurisconsulti palàm constet, vtranq;vtranque donationem validam esse, quia neuter superuixit, & est necessarium, donantem superuiuere, vt donationes hæ
infirmentur, sicuti diximus et probauimus prima huius resolutionis regula, ad quam pertinet
ratio tex. in d. l. si hi qui inuicem. secun. commu.
Bart. & aliorum intellectum.
His obstare videtur text. in l. qui duos. §. vlti. & in
l. cùm pubere. & in l. si mulier. ff. de reb. dub. vbi patre vel matre simulcum filio pubere morientibus ruina, naufragio, vel incendio, præsumitur filium patri vel matri superuixisse,
quòd si filius impubes sit, secus erit. Quibus
probatur, non esse satis certum, quod tertia regula explicuimus, imò iure præsumi, ex duob.
simul morientibus alterum alteri superstitem
fuisse. Sed hæc procedunt ex humana legis interpretatione ratione ordinis inter patrem &
filium, ascendentes & descendentes, quantum
ad successionem, propter votum parentum &
legem naturæ, quemadmodum explicat Barto.
Soci. post alios in l. sed & in illo. ad finem. ff. de
rebus dub. Areti. consilio 50. columna 3. vbi respondit, eodem casu, ruina, aut naufragio extinctis patre & filia, præsumendam esse, filiam etiamsi propter sexum imbecillis sit, patri superstitem fuisse. Hæc verò humana interpretatio cessat ob ætatis imbecillitatem.
Nam locum non habet, vbi pater & filius
impubes simul eodem casu perierint: præsumitur etenim, impuberem præmortuum fuisse, ac patrem ei superuixisse, vt in dictis iuribus probatur: quæ quidem admittenda sunt,
etiam in dispositionibus hominum, quoties
agitur de transmittendis bonis parẽtumparentum ad filios, vel descendentes, quod Socin. in d. l. sed &
in illo. tradit.
Ex his perpendi poterit vera interpretatio text. in
l. inter socerum. ff. de pact. dotali. vbi discutitur
*vis & conditio pacti cuiusdam in hunc modum conuenti, vt dos ad maritum pertineret, si vxor filio superstite moreretur, quo casu, mortuis simul vxore & filio, inquit Iurisconsultus, dotem ad maritum ex pacto
nōnon pertinere. Ratio etenim
adsumit̃adsumitur ex vltima regula,
quia ad hoc lucrum requiritur, vxorem pręmori filio superstiti, & tunc non est satis
vtrunq;vtrunque si|
mul mori, aut eodem casu perire, cùm non appareat, filium superstitem fuisse. Rursus sub eodem pacto altera adscripta fuit conditio, vt si
vxor in matrimonio decederet non superstite filio, portio dotis non tota ad maritum pertineret. Et in hac specie scribit Iurisconsultus,
mortuis simul vxore & filio, dotis portionem
ad maritum spectare. Cuius responsi ratio deducitur ex prima huius capitis regula, quam
adnotauimus ad tex. in l. qui duos. §. si maritus.
ff. de reb. dub. Sat enim est, vxorem & filium simul mortuos esse, vt vxor dicatur in matrimonio decedere non superstite filio, & idem coadiuuatur ex secunda regula iuxta l. si inter. ff. de
reb. dub. Non oberit huic interpretationi, quod
iuxta literam d. l. si inter socerum. in secunda pacti condictione scriptum fuit, si vxor in matrimonio decesserit, mortuo filio viuente, vxore,
eiusq́;eiusque matre. Vnde apparet, requiri ad veritatem
cōditionisconditionis, filium prius quàm mater mortuum esse, quæ
quidẽquidem conditio vera non est, matre & filio simul ruina, aut naufragio extinctis.
Nam id dictum est ad differentiam primæ conditionis, quæ exigebat, filium matri superstitem
fore, non ad conditionem vltimam, siquidem
ea conditio tantùm dictat, si vxor in matrimonio decesserit non superstite filio. Et ideò satis
erit, vt filius matri superstes non dicatur, simul matrem & filium eodem casu perisse. l. ex
facto. §. si quis autem. in 1. ff. ad Treb.
Item nec huic considerationi obstat, quod in eo
text. scribitur ea ratio, quia verisimile videbatur
infantem ante matrem perisse. Quasi inibi probetur, præsumendum esse filium ante matrem
mortuum fuisse, si is impubes sit, & tractetur
de lucro adquirendo eo casu, quo prior mors ipsius, quàm alterius contigerit, & è contrario
præsumendum esse, puberem superstitem fuisse, si agatur de aliqua re consequenda, vbi is
superstes fuerit. Hoc etenim à Iurisconsulto adducitur, vt comprobet, non fuisse filium matri
superstitem, & sic defecisse conditionem pacti,
potius, quàm vt priorem mortem filij præsumat. Aut planè possumus fateri, duobus simul
ext inctis, impuberem præmortuum fuisse pręsumendum fore, eo quòd imbecillior sit ratione
ætatis, aut pubes, duobus puberibus simul pereuntibus, superstes non pręsumitur. l. qui duos.
§. vlti. l. cùm pubere. ff. de reb. dub. ex quo constat Bar. in d. l. quod de pariter. nōnon exactè distinxisse, dum altero distinctionis membro scribit:
in dispositione hominis, non præsumi ex duobus simul oppressis & mortuis, alterum præmortuum fuisse, etiamsi is impubes sit. Nam &
præter alia text. in d. l. inter socerum. contrarium probat, cui Bar. minimè satisfacit, etiamsi
id conetur efficere dicens, inibi tractari de dispositione hominis continente idem, quod ius commune, quod falsum est, licet Socin. in d. l.
sed & in illo. col. pen. Bar. solutionem sequatur.
tametsi præcedens intellectus posset Bar. distinctionem tutari. Sed ea non procedit iure,
cùm nulla cōgruacongrua discriminis ratio appareat, siquidem & altera pars, quod circa legis dispositionem præsumatur ex coniecturis prior, aut
posterior mors, adhuc infirmatur ex tex. in d. l.
qui duos. §. vlt. cui nondum respondetur à Bar.
ita verè & congruè, vt tollat̃tollatur obiectio, sicuti cōstabitconstabit mature iuriscōsultorũiurisconsultorum respōsaresponsa examinātiexaminanti.
Hæc verò, quæ adnotauimus, nempe, simul extinctis patre & filio pubere, præsumendum esse, filium superstitem fuisse patri ratione ordinis, deficiunt in fauorem patroni, & ob eius
reuerentiam. Siquidem liberto, & eius filio etiam pubere extinctis simul, præsumitur filium
*non superuixisse patri, vt patris hæreditas intestato decedentis, & sine liberis patrono deferatur. d. l. qui duos. §. si
cũcum filio. vbi Cuma. & Soc.
idem Soc. in l. sed & in illo. col. vlti. ff. eo. id optimè explicant, quod fit ad similitudinem eius,
quod responsum est in d. l. ex facto. §. si quis autem. Nec refert ad intellectum. §. si cum filio, eundem filium esse puberem vel impuberem ex
mente omnium, præsertim Socin. in d. l. sed &
in illo. col. vlti. quo in loco scribit, decisionem
d. §. si quis autem. non procedere, vbi substitutio esset facta ab ascendente, cùm in eo casu ratione ordinis, & propter votum parentum, si filius sit pubes, præsumendum sit, filium superstitem fuisse patri, & ideò excluditur substitutus, ex dict. §. vlti. l. qui duos. & l. seq. quæ quidem decisiones sunt intelligendæ, quando non
sit datus patri decidenti sine liberis substitutus,
propter rationem tex. in d. §. si quis autem. & ob
id mihi non placet Socini restrictio.
Omnibus his ad amussim & diligenter pensitatis, pro huius capitis coronide animaduertendum censeo, an verum sit, fœmina & viro simul extinctis, præsumendum esse, præmortuāpræmortuam
fuisse fœminam, quod in initio huius cap. adnotauimus, & cōstatconstat, id non probari iure, nec posse id colligi ex aliquo Iurisconsultorum loco,
quorũquorum superiùs meminimus, imò apertè cōtrariumcontrarium probatur ex d. l. si inter virum. & l. cùm hic
status. §. si ambo. quorũquorum decisiones veræ non essent, nec iure probarentur, si præsumendum foret, fœminam præmortuam fuisse. Tota etenim
eorum respōsorumresponsorum ratio ex eo deducitur, quòd
nec præsumatur fœminam præmortuam, nec
superstitem fuisse, & ita potius colligitur ex
verbis orationis diui Marci, quæ Iurisconsulti
perpendunt, ex rigore interpretationis, non
præsumi fœminam præmori. Nam quòd adducitur de impubere et eius imbecillitate, pertinet
ad ætatẽætatem teneram immaturam, & eius vires fragiles, non ad sexus imbecillitatem.
Sed tamen hac in re negocium nobis facessit Regia l. 12. titu. penult. part. 7. quæ expressim statuit in hac specie præsumendum esse, fœminam prius extinctam fuisse, ob sexus fragilitatem, & inquit, hanc præsumptionem prodesse
ad donationes, quæ fiunt inter vir. & vxo. cùm
hæ confirmentur præmoriente donatore. Ex
his duo colliguntur.
Primùm, esse necessarium ad confirmationem donationis inter vir. & vxor. donantem præmori
superstite donatario, quod falsum est: sufficit enim, quòd nōnon constet donatarium præmortuum fuisse superstite donatore. l. cùm hic status.
§. si ambo. ff. de donat. int. vir. & vxo. l. si inter. ff.
de reb. dub. Regia l. 4. tit. 11. partit. 4.
Secundùm, mortuis simul viro & vxore, vbi tractetur de donationibus confirmandis, præsumendum esse, prius extinctam fuisse vxorem,
quod itidem iure Cæsareo improbatur. Nam
si ita præsumeretur, donatio facta à viro vxori
nequaquam confirmaretur, simul ambobus ruina, vel naufragio pereuntibus, & tamen contrarium apertissimi iuris est, d. l. si inter. & d. §.
si ambo. Et prætereà à Regia constitutione tolleretur, quod iure Cæsarum est receptissimũreceptissimum,
scilicet, donationem factam à marito vxori, ambobus simul extinctis casu, vel ruina, manere
& esse omninò validam, quod certè procedere
non posset, si pręsumeremus, vxorem tunc pręmortuam fuisse, & similiter deficeret, quod de
mutuis inter vir. & vxor. donationibus statutum est in d. §. si ambo. simul naufragio, vel ruina, viro & vxore extinctis, vtrasq;vtrasque mutuas donationes valêre. Ex lege etenim Regia valeret
donatio facta ab vxore viro, non tamen valeret
facta à viro vxori, cùm præsumatur, vxorem
superstite viro perijsse. Verùm enimuero tametsi Regia constitutio ita expressim loquatur, vt
nullum patiatur, præter pręmissum intellectũintellectum,
opinor ex ea non tolli, quæ absq;absque vlla controuersia iure Cæsareo statuta sunt, & aliqua ex
parte comprobata Regia l. 4. titu. 11. part. 4. siquidem dicta Regia lex 12. non intendit hanc
correctionem inducere, cùm adscripta sit titulo generali de verborum significatione. Et tandem viri doctissimi, qui eam ex Pandectarum
legibus deduxerunt, sequuti sunt interpretationem veterum quorundam, qui vt meminit gl.
in l. si possessor. ff. de religiosis & sumptibus
funerum. opinati sunt, viro & vxore simul
extinctis, pręsumendum esse, fœminam præmortuam fuisse, quod
non est omninò admittendum.