Primum etenim eius opinionis sum, vt
existimẽexistimem,
prædictum contractum non esse contractum
census, nec venditionis conditionalis, etiam
*quòd ad dominium directum, sed esse potius
contractum venditionis puræ, ac simplicis traditionis, factæ quidem fide habita precij, & sic
titulo venditionis in hunc sanè modum, vt interim dum precium soluitur emptor fructibus
rei fruiturus soluat annuam præstationem, &
reditum eius quantitatis, qui iustè constitui poterat pro precio ipsius rei, iam
equidẽequidem cōuentoconuento
cum redimendi
pactiōepactione, quam
deniq;denique pactionẽpactionem
licitam esse probauimus authoritate l. curabit. C. de acti. emp. huius libri c. 4. nu. 6. Nec
quicꝗ̈quicquam
oberit,
ꝙquod in hisce contractibus expressim venditor excipiat sibi, ac retineat dominium
directũdirectum
rei venditæ, donec precium
conuentũconuentum soluatur,
nam hæc clausula ab imperitia
tabellionũtabellionum contractuum
naturānaturam, & discrimina ignorantium
ꝓcessitprocessit. Etenim in hoc contractu, de quo
agimꝰagimus,
reseruatio dominij directi
quędāquędam est hypotheca,
non
deniq;denique cōmuniscommunis, sed eam qualitatem
habẽshabens,
vt super eo fundo iure
cuiusdācuiusdam seruitutis annuus reditus sit
constitutꝰconstitutus. hoc verò probatur apertissimè, si
quidẽquidem in hoc contractu
dominiũdominium vtile, & directum, certo,
iustoq;iustoque precio æstimatur,
idq́;idque precium statim soluitur,
cũcum ad
rationẽrationem vniꝰvnius
pro decem illicò annuus reditus redimibilis super eo fundo constituatur, qui
quidẽquidem reditus obtinet vim præsentis solutionis: nec verè dici poterit,
habitāhabitam fuisse fidem precij, imò hæc annuæ
præstationis obligatio, & promissio maiorem
vtilitatẽvtilitatem affert,
quāquam præsens ipsa solutio venditori attulisset. Quòd si hæc venditio censeretur
facta habita fide precij, adhuc & terminus ipse
retrahẽdumretrahendum à l. datus
nōnon à die solutionis precij,
sed à die venditionis curreret. tex. insig. in l. 72.
Tauri. cuius decisio iure
CæsarũCæsarum cōprobaturcomprobatur,
quia iam perfecta est venditio, quæ fit habita fide precij, & quò ad
effectũeffectum retractus, etiam ante
dominij
traditionẽtraditionem, dies contractus ipsius, non
dies traditionis rei consideratur. Quę
quidẽquidem eo
tendũttendunt, vt inde
manifestũmanifestum sit, in quęl. & themate
huius capitis,
terminũterminum retractus à die ipsius
vẽditionisvenditionis nōnon à die redemptionis annuæ præstationis, currere. His
ꝓfectòprofectò libenter addiderim,
per venditionem annui reditus super re propria
ipsius venditoris constituti,
nōnon transferri in
emptorẽemptorem, dominium
directũdirectum, sed tantùm hypothecam. iuxta l. fundus quem. ff. de annuis leg. & in
specie notat Spec. ti. de loc. §. nunc aliqua. versi.
86. & ideò tunc retractui iure sanguinis locus
non est, authore
IoāIoan. Lupi. in l. 70. Tauri. nu. 27.
Quod satis aperti iuris est,
qñquando in ea venditione
dominium directum in
emptorẽemptorem annui reditus
non transfertur expressim, sed & si id in
cōtractucontractu adiectum sit,
ꝙquod dominium directum in
emptorẽemptorem transferatur, adhuc opinor
idẽidem esse, cùm
ea translatio dominij directi potius fiat ad
tutiorẽtutiorem annui reditus
solutionẽsolutionem, & ratione hypothecæ, quàm veri dominij translationis: necenim vllum
preciũprecium pro directo dominio datur,
nec id venditur, sed tantùm annuus reditus, qui
iustè æstimatur super certo fundo, aliauè re
cōstitutusconstitutus.
Atq;Atque ita censeo contractus istos fore
interpretandos, ne passim
concedamꝰconcedamus tabellionib. conuentionum iura, verborum copia mutare.