DONATIO omnium bonorum
præsentium &
futurorũfuturorum iure Cæsarum adeò improbatur, vt quibusdam visum fuerit,
eadẽeadem ratione
donationem omnium bonorum
præsentium tantùm, minimè valere, etiam si iuramenti religione sit ea donatio confirmata, de
quibus nos scripsimus in rub. de testam. 2. par.
nu. 3. & pluribus sequentib. Nunc sanè tractabitur oportunè, an
omniũomnium bonorũbonorum donatio, quæ
fit retento à donatore vsufructu, valida sit: hac
etenim cautela vsusfructus retineri solet, vt ea
donatio valeat. Quam equidem quæstionem
tradens Paulus Castrensis in l. vltim. nu. 10. C.
de pact. in ea est sententia, vt opinetur, donationem istam minimè validam esse, eò, quòd per
eam tollatur libera testandi facultas, & fraus
fiat legi prohibenti omnium bonorum donationem. Etenim donator de iure vsusfructus
testari non valet, cùm id morte finiatur: de ipsis
*similiter fructibus testari nequit, vbi donatio
fit omnium etiam futurorum bonorum: siquidem tunc veniunt fructus è re donata percipiendi in ipsam donationem, quibus compertum
est, donationem istam non valere. idem tenuerunt ipse Paulus consilio 75. numero 8. libro 2.
Decius num. 32. Curti. Iunior num. 58. Purpurat. numero. 252. in dicta l. vltim. Deci. consi. 30.
nu. 2. & consi. 251. num. 3. Philippus Corne. consil. 176. libro 2. colum. penul. Francisc. à Ripa libro 3. responsi. capit. 14. num. 3. Carol. Molinæ.
in additionibus ad consil. Alexan. 59. libro 5. litera b.
QuorũQuorum ratio exactè & diligenter perpensa insinuat, hanc opinionem planè procedere,
vbi donator simpliciter sibi retinet vsumfructum, quom admodum Ripa aduertit, ex hoc deducens, aliud esse, cum donator sibi reseruat
nōnon
tantùm vsumfructum, sed & fructus
percipiẽdospercipiendos è re donata, tunc etenim secundum eum donatio valebit, quia donator testari poterit de
fructibus percipiendis ab eo viuente: idem expressim Purpurat. adnotauit in dicta l. vlti. numer. 253. sic & Curti. Iunior dicto numer. 58. &
consil. 25. Pauli sententiam sequutus
eāeam intelligit, vbi donator vsumfructum sibi ad vitam
reseruauerit. His accedit, quod Bartol. in cons.
76. respondit scribens, ad hoc, vt omnium bonorum donatio valeat, non esse satis, à donatore
vsumfructum, vt de eo in vita disponere possit,
retineri, cùm non habeat ex hac retentione liberam testandi facultatem, hoc ipsum sub ambiguo Roma. notat in l. stipulatio hoc modo concepta. num. 42. ff. de verbor. obligatio. quo in loco Alexand. numero 18. Iason numero 10. & Socin. consilio 126. colum. vltim. lib. 1. Bartoli opinionem in specie probant & sequuntur: atque
|
item omnes, qui Pauli sententiam
veriorẽveriorem esse
existimant, responsum Bar. facilius admittunt:
etenim colligunt ex hoc,
simplicẽsimplicem vsusfructus
retentionem censeri factam de fructibus futuris, quòad dispositionem inter viuos, non quò
ad testamentum: quam ob rem donatio
omniũomnium
bonorum casu, quo à iure improbetur
secundũsecundum
eos, non censebitur valida ex simplici vsusfructus retentione, quemadmodum Paulus Castr.
& hi, qui eum
sequũtursequuntur, existimârunt, his sanè
rationibus prior hæc opinio defenditur.