Ad quæstionis igitur responsionem ex Bonifacij Octaui constitutione proponitur conclusio
prima. Consuetudine induci non potest, quod
*distributiones quotidianæ absentibus, & minimè ministrantibus dentur. ita etenim
statutũstatutum
est in dicto ca. vnico de cleric. non resid. in 6. ex
pluribus, quæ Doct. inibi tradiderunt, nam harum distributionum ea est propria natura, vt
his, qui verè intersunt diuinis officijs competant, non alijs, & ideò nec his debentur, qui fictè residere censentur, nempe canonicis iuxta
iuris permissionem existentibus in episcopi seruitio & ministerio. c. de cætero. de cleri. non resid. item nec his, qui literis operam dantes in aliqua literarum, bonarumq́ue artium, iuris diuini & humani Academia ad
maiorẽmaiorem ecclesiarũecclesiarum
vtilitatẽvtilitatem ius ipsum
diuinũdiuinum, vel
humanũhumanum PontificiũPontificium tamen
ꝓfitenturprofitentur: hi siquidem
distributiōesdistributiones
quotidianas non recipiunt: sicuti notatur in c.
licet. de præb. vbi glo. Ab. & Docto. quibus ad|
stipulatur, quod habens à Romano Pontifice
priuilegium, vt fructus beneficij etiam absens
recipiat, non poterit distributiones quotidianas ex eo habêre. tex. & ibi gl. communiter recepta in c. vlt. de rescrip. li. 6. glo. &
ibidẽibidem Doct.
in c. 2. de priuil. eo. lib. tradit
idẽidem Io. Staphil. de
literis gratiæ, & iusticiæ. fol. 192. col. 1.
etiāetiam si dispensationis, & priuilegij authoritate speciali
seruiatis ecclesiæ per vicarium, nam in hac specie distributiones quotidianæ nec absenti,
quia personale ministerium ecclesiæ non exhibet, nec vicario, quia is canonicus non est, minimè debentur, authore Calder. con. 1. tit. de cleri. non resid. in quo verba principis
priuilegiũpriuilegium
concedentis omninò sunt expendenda, ne
ꝗdquid
aduersus eius concessionem fiat. Sic quamuis
princeps proprio rescripto iubeat absenti reddi fructus beneficij, ac si is præsens esset:
nōnon ex
hoc ei debentur distributiones quotidianæ,
gl. omnium consensu probata in d. c. vnico. de
cleric. non resid. in 6. & inibi Probus num. 50. &
idem erit, vbi princeps absenti permittat fructus recipere, & ei deberi statuat, ac si resideret
ipse, adhuc enim ex hac indulgentia fructus
beneficij distinctos à distributionib. percipiet:
non ipsas distributiones quotidianas: quod
adnotauit post alios Guiliel. Cassador. decisi.
vnica. de cleric. non resident. Atque hæc iure
procedere videntur, licet. glo. contrarium sentiat in cap. cùm dilectus. de cleric. non resident.
Scribunt siquidem Antoni. & Deci. in capit.
cũcum
omnes. de constit. Domini. & Francus in d. ca.
vnico. maximum esse discrimen inter residentiam, quæ quidem dicitur,
cũcum quis eo loco habitat, in quo ecclesia est, cuius beneficium habet, appellaturq́ue ab aliis præsentia: & alia ex
*parte interessentiam:
cũcum obtinens beneficium
ipsis diuinis officiis celebrandis pręsens est, &
ministerium eorum celebrationi, ac altari exhibet. gl. in d. cap. vnico. verb. affuerit. ex qua
hi Doct. adnotarunt, iure Pontificio ad percipiendos, & adsequendos fructus beneficij solam residentiam
absq;absque ministerio personali,
& præsentia in diuinorum officio celebratione sufficere, non sic ad
obtinẽdasobtinendas quotidianas
distributiones, quas quis, nisi intersit diuinis
officiis, habere non potest, hoc probatur argumento ab speciali in d. l. capit. vnico,
secundũsecundum
Domini. & Franc. ibi.
verũverum priorem huius distinctionis
partẽpartem falsam esse censent Hosti. in summa, tit. de cleri. non resident. §. 2. q. 27. Astensis
lib. 6. tit. 34. Syluester, verb. residentia. in prin.
Andræas ab Exea in d. cap. cùm omnes. numero 58. existimantes, nequaquàm sufficere
ad obtinendos beneficij reditus, etiam
absq;absque
quotidianis distributionibus, ipsius clerici residentiam, nec præsentiam, habitationemúe in
loco, vbi est ecclesia ipsa, sed oportere, quòd
ipse clericus
habẽshabens beneficiũbeneficium seruiat ecclesiæ,
officia ecclesiastica exerceat, altari ministret, faciatque ipsemet ea, quæ ad ecclesiæ regimen
& cultum necessaria sunt, quorum opinio in
beneficio, cui imminet cura animarum probari videtur in c. conquerente. cap. relatum. cap.
quia nonnulli. de cleric. non residentibus. Et
ꝓfectòprofectò plurimũplurimum applaudet consideranti legis
naturalis, & diuinæ
rationẽrationem,
cōciliorũconciliorum sanctorũq́uesanctorumque patrum decreta: cùm ex his appareat, decimas,
cæterosq́;cæterosq́ue ecclesiasticos reditus
nōnon alia ratione, nec alio iure habentibus sacerdotia, beneficiaq́ue ecclesiastica præstari, quàm si & hi
operas in ministerio ecclesiæ impenderint,
quæ ab ipsis canonibus indictæ, & institutæ
fuerint:
quemadmodũquemadmodum ante nos diligentius, &
doctius alij tradidêre. Nec
tamẽtamen inficior
priorẽpriorem
sententiam non statim damnandam esse: modo sacerdotes, & alij clerici quibus beneficia
collata fuerint, omni conatu, & opera curent
præsentes quidem, quod ecclesiastica officia,
ac reliqua munera, quæ commodè per
aliũalium expediri possunt, solenniter, diligenter, & absque
vllo periculo ministrentur: ea verò, quæ
ipsorũipsorum
propriam industriam exigunt, ipsimet
tanquātanquam
operarij digni mercede, non per vicarium,
sed proprio labore subeant, sic tandem fiet, vt
cùm præsentes sint, etiam vicarium habere
possint, nec fraudent oues sibi commissas
ꝓpriapropria præsentia, & industria, ob quæ stipendium à Christianis integrum accipiunt. His
equidem, & aliis prima conclusio probatur pręter authoritatem, quam habet ex Bonifacij Octaui constitutione. Hæc verò aliquot interpretationes patitur ad eius apertiorem intellectum.