Hæc autem acceptatio beneficij fieri poterit non
tantùm ab ipso, cui collatum fuerit
beneficiũbeneficium,
sed & ab alio eius nomine, modò is habeat speciale mandatum. gloss. in dicto capitul. si tibi
*absenti. quam Doct. inibi probant. & sequuntur idem gloss. in Clement. vnica. de concess.
præb. verb. præsenti. Rota antiqua. 323. Archid.
|
& Ioan. Andræ. in cap. ne captandæ. de conces.
præb. in 6. Ioa. Staphylæ. de literis grat. & iust.
pag. 96. sat tamen erit mandatum speciale ad
acceptandum beneficia ecclesiastica, licet speciatim aliquod beneficium minimè fuerit nominatum, sicuti notant
IoāIoan. Andr. Abb. & Imola in cap accedens. de præbend. Nicola. Milis,
verb. Procurator. col. 7. Doct. communiter in
dicto capit. si tibi absenti. Nec poterit collator
beneficij pœnitere, quod manifestissimum est.
meminit etiam Felin. in cap. nonnulli. §. sunt
& alij. numero 46. glossæ in dicto cap. si tibi,
dũdum
ea in verb. habuerit. tractat de hoc speciali mandato. imò & speciale mandatum ad acceptanda beneficia, sufficiens est ad acceptandum illud, cui animarum cura incumbat, authore Imol. in dicto. cap. accedens. 3. col.
quẽquem sequitur
Staphilæus in dicto tract. de literis gra. & iust.
fol. 50. col. 2 Mandatum autem generale nequâquam sufficiet ad hanc acceptationem, quamuis concessum sit cum libera administratione,
quemadmodum placet Felino in dicto. nume.
46. & Rotæ antiquæ. 535. illud profectò hac in
quæstione obseruandum erit, hoc mandatum
speciale ad acceptandum beneficia ecclesiastica, etiam laico concedi iure posse, secundum
Ioan. Andræ. & Abb. in dicto. cap. accedens. Staphilæum dicta pag. 96. cùm ea acceptatio nihil aliud sit quàm declaratio voluntatis, quæ à
quocunque fieri potest. Nam etsi beneficium
conferri excommunicato non possit. cap. postulasti. de cleri.
excōmunicexcommunic. ministr. nihilominus excommunicatus collationem beneficij
factam sibi ante
excommunicationẽexcommunicationem ratāratam habere poterit, & acceptare. Rota in nouis. 195. & in
antiquis. 126. & in antiquioribus, vltima, titul.
de sentent. excommunic. Cardin. con. 103. Rursus Rota antiq. 720. Rebuffus in concordatis,
titul. de excom. non euit. Ludouic. Gomezi. in
tract. expectatiuarum numero. 60. quamuis
contrariam sententiam in hac specie veriorem
esse censeant Cardin. in dicto cap. postulasti. &
Alciat. eo non citato in ca. 1. de iudic. nu. 12.
quorũquorum opinio ex eo corruit, quòd acceptatio nihil
iuris tribuat in ipso beneficio, sed tantùm declaret consensum illius, cui beneficium collatum fuit, qui quidem
cōsensusconsensus necessarius est.
text. in cap. nisi cùm pridem. colum. penult. de
renunciat. Ego verò non diffiteor, imò iure
certissimum esse censeo, ministerio laici posse
illum, cui facta fuerit collatio beneficij, eam acceptare. At idem esse in excommunicato, vt is
beneficium ante
excommunicationẽexcommunicationem sibi collatum acceptare possit, mihi, vt ingenuè fatear,
dubium videtur. nam licet ex collatione ius in
beneficio detur, id tamen non adquiritur, donec acceptatio fiat, text. est in dicto capitulo.
si tibi absenti in princ. vnde tempore acceptationis adquisitio iuris spiritualis fit, quæ
excōmunicatoexcommunicato minimè potest conuenire: qua ratione & si opinio Rotæ magis communis sit, vt
fatetur Marti. Azpilcueta in cap. si quando. col.
31. de rescrip. mihi profectò non omnino placet. Nisi quispiam dixerit,
acceptationẽacceptationem beneficij factam ab excommunicato validam esse, &
efficacem quo ad voluntatis, & consensus declarationem, non tamen quo ad iuris adquisitionem, ita quidem, vt beneficium ipsum minimè adquiratur ratione huius acceptationis,
donec excommunicatio absolutione extincta
fuerit, tunc etiam absque noua acceptatione
prorsus adquiri. Quod
ꝓbariprobari potest authoritate decisionis Rotæ in antiquis. 33. quæ licet pręmittat, habentem literas ad beneficia vacatura
posse, etiam si excommunicatus sit, acceptare
beneficium vacans, & sub eius literis comprehensum, asserit tamen collationem ex vi huius
acceptationis fieri
nōnon posse, donec is absolutus sit ab
excōmunicationeexcommunicatione. Ad
eandẽeandem rationẽrationem
expendẽdaexpedenda erit decisio Rotæ in nouis 195. quæ
agens de intellectu text. in capit. vltimo de
cōsuetudconsuetud. in 6. tradit eam optionem cuius inibi
mentio fit, ab excommunicato fieri posse, est etenim id iure verum quantum ad effectum simplicis declarationis, non autem, vt ex ea collatio fiat, nec ius adquiratur.