SI vendita res legitimè fuerit euicta, regulariter aduersus venditorem de euictione datur emptori
actio, vt precium restituatur cum
omnib. damnis,
cumq́;cumque omni eo,
quod emptoris intersit, rem venditam euictam
non fuisse. l. non dubitatur. l. si cùm q. C. de euict. l. tenetur. §. si tibi iter. & §. vlti. ff. de actio.
empt. l. venditor. & l. euicta re. ff. de euictio. Frequentissimè tamen hæc reg. fallit: nam 40. casus, in quibus emptor non potest agere de euictione,
cōmemoratcommemorat Matth. de Afflict. in rub. quibus mod. feud. amit. §. rursus, si fidel. nu. 16.
quorũquorum præcipuos
cōpendiocompendio quodāquodam eleganti explicat Greg. Nonus c. vlt. de empt. Si venditori, inquit, post
institutũinstitutum contra se
iudiciũiudicium, quis omiserit, vt rem venditam sibi defenderet, nunciare, vel contumaciter abfuit tempore sententiæ
promulgatæ, seu per iniuriam sententia lata fuit, de euictione iuxta legitimas sanctiones agere non valebit. cui
cōstitutioniconstitutioni conuenit Regia
l. 36. titul. 5. part. 5. eius autem examini libenter
præmittam, emptorem rei alienæ,
quāquam tempore contractus scit alienam esse, non ipsius venditoris, nec ab eo vendi posse, habere nihilomi
*nus, si euictio sequuta fuerit, aduersus
venditorẽvenditorem actionem ad
repetẽdũrepetendum preciũprecium, quod dederit,
licet
nōnon habeat ordinariam de euictione
actionẽactionem ad damna, ad rei euictæ æstimationem, nec
in id, quod eius interest, propter malam fidem,
& scientiam rei alienæ. quod Areti. adnotauit
asseuerans, communi omnium iudicio
receptũreceptum
esse in l. si aliquam rem. ff. de adq. poss. nu. 5. cui
adstipulatur primo text. in l. vlti. §. vlti. C. com.
de lega. qui secundum receptam interpretationem probat,
emptorẽemptorem, qui fundum subiectum
restitutioni, vel fidei commisso scienter emerit,
& meliorauerit, illo euicto habere actionem
tantummodo ad precium, non ad meliorationes, nec ad duplam, etiamsi eius præcesserit stipulatio. Ea verò constitutio, vt & hoc obiter a
moneam, procedit & obtinet inter emptorem
& venditorem: non autem loquitur inter emptorem, &
euincẽtemeuincentem. Non enim excludit emptorem à consequutione & recuperatione meliorationum respectu
euincẽtiseuincentis, ad quem meliorationes perueniunt sine causa, imò poterit
emptor eas meliorationes retinere, aut deducere, vel repetere secundum
distinctionẽdicstinctionem, quæ
in
impẽsisimpensis factis à malę fidei possessore, vel in re
subiecta restitutioni, traditur in l. domos. ff. de
|
legat. 1. l. in fundo. ff. de rei vend. l. domum. C.
eodem titu. l. si in area. ff. de condict. in d. atque
ita in specie notat Carol. Molinæ. in consuetu.
Paris. tit. 1. §. 1. glo. 5. num. 76. Constat igitur, non
impedire malam fidem emptoris, quin precium datum venditori repeti possit, si res fuerit
euicta. ad idem secundo facit text. insignis in l.
emptorem. §. vlt. vers. ibidem ait. ff. de actionib.
*empt. Ex quo palàm deducitur, etiam in contractu venditionis ea lege dicta, quòd venditor
quocunque casu nihil euictionis nomine præstare teneatur, posse adhuc emptorem re euicta ad precium agere. quod glo. verb. conuentionibus. Pau. de Castro, & Doct. ibi tenuerunt,
& Bald. in l. 1. col. vlti. C. de peri. & commo. rei
vendit. quod sanè verum est, vbi in genere euictio excipitur: at si ita conuentum sit, vt venditor non teneatur de euictione, si res empta euicta fuerit à Titio, vel ex causa libertatis, secus erit, quia nec ad precium agere poterit emptor,
quemadmodum voluerunt gl. Fulgo. Angelus,
Salyc. & Bald. in l. qui libertatis. ff. de euictionibus. Ludouic. Roman. in singul. 382. Paulus
Castrensis in dicta l. emptorem. §. vlti. Bald. &
Salycet. in l. 1. C. de peric. & comm. rei vend. colum. vlti. Hippol. in singul. 656. Anton. Burgens.
in capit. vlti. nume. 15. de empt. & vend. Matth.
de Afflict. in d. §. rursus. numero 32. & Angel. Aretin. in §. actionum. numero 22. Institut. de actionib. ea ratione, quòd vbi in genere venditor
exceperit, se nolle obligari, nec teneri de euictione, non poterit emptor certus esse de causa euictionis, nec de iure, quod alteri ad rem
vẽditamvenditam competere poterat: vnde æquum non
est, nec iure consonum, quod tunc precium amittat. Quòd si in specie certa euictionis causa
excipiatur, tunc culpæ emptoris tribuendum
est, si prius quàm emit non adhibuit
diligentiādiligentiam,
quæ necessaria erat ad inquirendam & inuestigandam euictionis certitudinem, & ea ratione
nec precium petere poterit re euicta, sicuti Bal.
scribit in dicta l. qui libertatis. quo in loco Odofredus hanc sententiam probat, quoties in
specie titulum & causam euictionis venditor
exceperit, ita quidem, vt non sufficiat ad precium amittendum exceptio causæ alicuius generaliter expressæ, nempe libertatis, nisi & in
specie excipiatur causæ & tituli nomen, scilicet, libertatis ex titulo testamenti Sempronij.
Ego non diffiteor, hanc opinionem Accursij
communem esse, eam tamen censeo satis dubiam, & omninò, vt liberè loquar, falsam esse.
Primùm etenim ea sententia non probatur in
dicta l. qui libertatis. quod apertissimè constat.
Deinde iniquum est, quod apud venditorem
maneat precium rei venditæ, cuius ipse nec
dominium, nec vllum ius habuit, nec ratione
commutationis in emptorem transtulit, idq́ue
iustitiæ commutatiuæ refragatur, nec licet venditorem locupletari cum emptoris iactura. Prætereà quod venditor teneatur, & cogendus
sit precium restituere præter illius æquitatis rationem, cuius meminit Iurisconsultus in l. si
me & Titium. ff. si cert. petat. l. nam hoc natura.
ff. de condi. inde. l. planè. §. sed benignius. ff. de
petitio. hæred. probatur, quia vel precium istud
pertinet ad venditorem, potestq́ue ab eo retineri iure venditionis, & contractus commutationis rei & precij, vel causa donationis saltem præsumptæ, aut in pœnam emptoris
rem alienam scienter & mala fide ementis,
nulla harum causarum in hac specie sufficiens
est, igitur precium iniquè à venditore retinetur, & iustissimè est emptori reddendum. Prima quidem causa manifestè deficit eo, quod
cũcum
res vendita fuerit aliena, & ab emptore euicta,
nec transierit in eius dominium iure commutationis, venditor eo titulo precium habere nequit. Secunda causa satis debilis est, cùm donatio minimè sit præsumenda, vbi alia tractatur
causa, scilicet commutatio rei & precij. Tertia
item non probatur iure, nec enim sequitur, consensu emptoris fuit excepta specialis euictionis causa, ergò emptor sciuit rem alienam esse,
& habuit malam fidem. potuit sanè cogitasse,
& existimasse, nihil periculi sibi ex euictionis
causa, quæ excepta fuit, imminere, & idem consensit exceptioni minimè ex alijs causis venditorem liberans ab euictionis obligatione. Erit
tandẽtandem satis, venditorem ratione illius causæ exceptæ,
immunẽimmunem fore ab actione euictionis, quò
ad damna rei ęstimationem, & eius, quod intererit emptoris,
absq;absque eo, quod etiam liber is sit à
redditione precij, cùm id nulla ex causa apud
se retineat. & tamen tenebitur euictionis actione omninò in id, quod interest rem euictam
nōnon
fuisse, si ex alia causa fuerit ab emptore iustè ablata & euicta. Huius sententiæ aduersus
communẽcommunem authorem adduco Alberi. qui vnico verbo. in dicta l. qui libertas, eam tribuit glo.
ibidẽibidem.
Forsan equidem in aliquot Codicibus ita fuit
scripta Accursij interpretatio, vt hanc potius,
quàm priorem opinionem probaret. Nam &
Fulgosi. in eadem l. qui libertatis, ægrè tulit,
quod quibusdam visum fuerit, Accursium posteriorem sententiam tenuisse, sic & Odofredus primam opinionem Ioanni non Accursio
adscribit.