Ego verò contrariam sententiam censeo iure veriorem esse in hunc sensum, vt decurionatus officium & similia, quæ fuerint per virum matrimonio constante adquisita, quantum ad eorum
iustam æstimationem vxori esse communia, &
pro parte dimidia eidem competere. Hoc probatur ex eo, quod hæc officia empta sint pecunia communi viri & vxoris, & ideò
æquissimũæquissimum
est, ea quò ad æstimationem viro & vxori esse
communia, alioqui liceret maritis mille fraudibus vti aduersus vxores ad effugiendam adquisitorum matrimonio constante communionem, quæ veteribus huius regni moribus inducta fuit, pluribusq́ue regijs
cōstitutionibusconstitutionibus matura, & præuia deliberatione hactenus est stabilita. Non obstant, quæ in prioris sententiæ
comprobationem adducta fuêre, & adduci solent. Primùm etenim nihil impedit posterioris
opinionis praxim, quod isthæc officia publica
indiuidua sint. Nam & in indiuiduis
cōmuniocommunio
viri & vxoris locum obtinet: siquidem marito
ædificante Ecclesiam matrimonio constante,
*& ex ea causa, aut alia adquirente ius patronatus Ecclesiastici, ius istud est etiam vxori commune, habetq́ue in eo vxor partem indiuisam
soluto matrimonio, iusq́ue præsentandi, &
idẽidem
in eius hæredes transmittit: sicuti censet Ioan.
Lupi. in rubric. de donationibus inter virum &
vxorem. §. sexagesimoprimo, numero 23. Et tamen ius hoc patronatus indiuiduum est. tex. in
c. 1. de iure patronat. vbi gloss. &
itẽitem glo. in capite, piæ mentis. decimasexta quæstione septima. text. in l. quædam mulier. ff. familiæ herciscund. l. Carmelia pia. ff. de iure patron. Saltem
quò ad substantiam: licet quo ad præsentandi
ius & eius exercitium sit diuiduum, quemadmodum probatur in Clem. plures. de iure patron.
tradunt Bald. in capite. Quantò. de iudiciis. Cardinal. in dict. clement. Plures. columna tertia.
Rochus Curtius de iure patronat. verbo, ius
quæstione 6. Sic & in aliis indiuiduis, quæ vendi & æstimari possunt, vxor partem dimidiam
habebit. Item non oberit, quod vxor capax non
sit huius muneris publici: id etenim procedit,
quo ad ipsum officium, non quo ad eiusdem officij æstimationem. Deinde cùm facilimè à principe soleat impetrari licentia vendendi hæc publica munera, eorum venditio possibilis est censenda, quod in dicto §. si
cōstatconstat. satis probatur,
quem ipse ita intelligendum esse ostendi in Epitome de sponsalibus. 2. parte. capit. 3. numero
8. Multo minus nocet posteriori sententiæ, quod vltimo loco adducebam de his officijs
nōnon
*imputandis in legitimam, nec
conferẽdisconferendis, quia
illud falsum est respectu æstimationis iustæ,
quæ quidem & in legitimam imputatur, & etiam confertur ex eo, quod isthæc officia soleant
facili principis licentia vendi. Vnde licet Imperator in l. omni modo. §. imputari. C. de inoff.
testament. responderit, hæc & similia publica
munera, & militias in legitimam esse imputandas, eò quod vendantur, & ea ratione sensim
insinuet, munera & militias, quæ minimè vendantur, non fore in legitimam imputandas: attamen paria sunt, quod militiæ vendantur, &
vendi liberè possint, & quod facili licentia principis vendi soleant. hoc sensêre Bart. in l. prima. §. nec Castrense. ff. de collatio. bon. Bald. &
Paulus Castrensis in dicto §. imputari. scribentes, officia publica & militias, quæ ex communi vsu non venduntur, nec vendi possunt sine
licentia principis, non esse imputandas, nec
cōferendasconferendas. Quasi hi Doctor. aliud forent responsuri de militijs, quæ facili licentia principis
vẽdivendi consueuerint, & in specie quod publica officia, quæ vendi solent facili licentia principis,
conferenda sint & imputanda, quo ad earum
æstimationem, tenent Iason in l. illud. C. de collation. numero sexto. & Francisc. à Ripa. in l. in
quartam. ff. ad l. Falcid. numer. 163. quibus tan
dem probatum erit, æstimationem decurionatus, similiumq́ue munerum adquisitorum matrimonio constante per maritum communicandam esse omninò vxori. quod in hoc Regio prętorio sententia iudicum quandoque obtentum fuisse certo
scio.