Obiter verò ex his, quæ diximus de iurisdictione
voluntaria competenti alicui iure speciali, vel
priuilegio, ratione tamen perpetuę dignitatis,
*vel officij, quibus perpetuo ius hoc specialiter
tributum sit à lege, vel canone, colligitur, quid
dicendum sit de iurisdictione voluntaria competenti ex priuilegio, an ea possit extra territorium exerceri. Cui quæstioni præmittendum
est, voluntariam iurisdictionem exerceri posse
extra territorium. l. 2. ff. de offic. procons. gloss.
& Doct. in cap. nouit. de offi. leg. & in cap. pen.
eo. tit. Host. & alij in capit. quia diuersitatem.
de conces. præb. & in capit. post electionem.
eod. tit. Bald. & Alber. in l. emancipati. ff. de adoptio. glo. & ibi post alios Iason in l. vltim. ff. de
iuris. omnium iudic. vbi Hippo. nu. 7. & Deci.
col. 1. testantur, hanc sententiam
communẽcommunem esse. vnde apparet,
episcopũepiscopum posse beneficia ecclesiastica conferre existenti in aliena diœcesi. gl.
in dict. cap. nouit. Ioan. de Selua latè in tract de
benefic. 3. par. q. 40. & 63. Fatentur omnes, qui
præcedentem conclusionem probârunt, & Ioan. Crott. in cap. vltim. de consti. in 6. Imò & ipsius episcopi vicarius habens potestatem
cōferendiconferendi beneficia, potest ea conferre extra propriam diœcesim, sicuti notant. glos. in cap. statutum. verb per seipsos. de præben. in 6. Rota Antiquior de offic. vica. 5. Domi. in cap. vlt. & in c.
licet. de off. vicar. in 6. glo. in pragm. sanct. tit. de
collatio. §. & quia. ver. vicario. Rebuffus in tra.
nominationum. q. 14. nu. 65. & 27. Selua de beneficijs. 2. part. q. 14. co. 3. Anton. Corset. in tracta. de excel. Regis. q. 80. Nicol. Boerius in decisio. 30. vbi scribit, ita sententia iudiciali
obtẽtumobtentum fuisse, tametsi contrarium tenuerint Bal.
in d. l. 2. ff. de offi. procons. Barb. in d. cap. nouit.
nu. 17. & Franc. in cap. vltim. de offic. vicar. in 6.
quorũquorum opinio ex eo corruit,
ꝙquod cùm hęc iurisdictio voluntaria sit, & possit extra territorium
exerceri, nulla potest congrua ratio constitui,
nec dari, quominus eiusdem vsus vicario episcopi
etiāetiam extra
territoriũterritorium sit licitus. Illud
tamẽtamen
|
est adnotatione dignum, quôd si episcopus beneficium vacans alicui contulerit eo die extra
diœcesim, quo eius vicarius alteri intra territorium contulit, præferendus erit, habens
titulũtitulum
à prælato, etiamsi vicarius speciale mandatum
habeat ad conferendum beneficium,
secundũsecundum
Calderic. consilio 2. de offic. vicar. & Cæsarem
Lamberti. de iure patro. 2. lib. 3. part. q. art. 3. Ex
quibus & illud constat, an hæc voluntaria iurisdictio, quæ in conferendis beneficijs exercetur, possit per episcopos & prælatos intra curiam Romanam ad vsum & praxim deduci, ita
quidem, vt inibi commorantes valeant beneficia, quorum collatio eis competit, conferre. Et sanè posse id fieri, probatur ex communi
omniũomnium sententia, qua
obtentũobtentum est,
iurisdictionẽiurisdictionem
*voluntariam exerceri posse, extra territorium,
atq;atque ita in specie, prælatos quibus
cōpetitcompetit beneficiorum collatio, posse beneficia
cōferreconferre, existentes in Romana curia, tenent Francis. Pauinus in tract. de potest. cap. se de vacan. q. 1. 2. par.
col. 3. Præpo. in cap. qui in aliquo. col. vlt. 51. dist.
Hierony. Paul. in pract. cancella. fol. 48. Rebuffus in tracta. nominat. q. 14. nume. 28. Ludouic.
Gomez. in regu. de non iudican. iuxta formam
suppli. q. 3. Probus in d. cap. statutum. numero
9. receptum tamen est
secundũsecundum eosdem in praxi, quod episcopi non possint beneficia conferre, etiam ea, quæ vacauerint extra curiam,
dum ipsi præsente Summo Pontifice curiæ adsint, imò oportet eos ad hunc collationis
actũactum
curiam exire. Idem asserit Æneas de Falconibus in tract. reseruatio. quæst. 4. principali. q. 10.
quo in loco citat decisionem Rotę in Antiquis,
573. quam & Pauinus adduxerat, quæ præmittitiure ipso seclusa praxi, hanc voluntariam iurisdictionem posse exerceri in ipsa curia Romana præsente inibi Summo Pontifice. Dubitat tamen ipse Æneas existimans,
iurisdictionẽiurisdictionem
voluntariāvoluntariam minimè posse exerceri in curia præsente ipso principe, ex l. 2. ff. de offic. procons.
omnes, inquit Iurisconsultus, proconsules statim, quam vrbem egressi fuerint, habent iurisdictionem, non tamen contentiosam, sed voluntariam. Igitur intra vrbem nec voluntariam
habent. Potuisset vrgentius adduci tex. in l. vlt.
ff. eo. titu. vbi Proconsul vrbem ingressus deponit
imperiũimperium. Cuius loci authoritate Fulgos. &
Corasi. ibi adnotârunt, episcopos Romam ingressos, nec sacerdotia conferre posse. ad idem
facit tex. in cap. nisi, de offi. leg. & in l. 4. §. si tam
vicinum. ff. de damno infect. quo fit, ipsum Romanæ curiæ stylum non omninò aduersari his,
quæ iure communi statuta sunt. Illud profectò
minime potest negari, episcopos, archiepiscopos,
aliosq́;aliosque prælatos Romanam curiam habitantes, nequaquam posse admittere resignationes simplices, nec permutationes
beneficiorũbeneficiorum ecclesiasticorũecclesiasticorum, quę sint proprię
cuiusq;cuiusque diœcesis, cùm ex hoc in curia Romana vacare dicantur, & eorum collatio palàm ad Summum Pontificem pertineat, cap. 2. de præb. in 6. Ab eadem
radice deducitur, quod Alberic. scripsit in l. emancipari. ff. de adoptio. asseuerans,
episcopũepiscopum
in aliena diœcesi posse subditis conferre
primāprimam
ordinis ecclesiastici tonsuram. cui accessit Rebuffus in dicto tract. nominatio. quæst. 14. num.
29. Nam idem Alberi. in l. vlti. ff. de iurisd. omn.
iudic. & Panorm. in cap. ex tuarum. nume. 11. de
authorit. & vsu pallij. ex pressim tenuerunt, episcopum non posse in aliena diœcesi ordines
cōferreconferre,
etiāetiam proprijs subditis. Etenim prior Alb.
sententia obtinet in primæ collatione tonsurę,
posterior verò in ministerio sacrorum ordinum, quæ conferuntur ab episcopis celebrantibus diuina officia, indutis vestibus Pontificalibus: siquidem quamuis episcopus in aliena
diœcesi iure valeat sacra missarum solennia vestibus Pontificijs celebrare. gloss. in Clem vlti.
verb. etiam celebrare. & ibi Card. de priui. Abb.
in cap. 1. col. 2. vt lit. pend.
idẽidem in c. antiqua. in fine. de priuil. Hostien. in cap vlt. de auth. & vsu
pallij. glos. in pragmat. sanctione. tit. de spectaculis in ecclesia non ędendis. verb. benedicunt,
nequaquānequaquam tamen poterit simul & vestibus Pontificijs celebrare, & sacros ordines etiam subditis conferre absque diœcesani licentia, sicuti visum est gloss. in dicta Clement. vlti. Anto. & Panor. in cap. ex tuarum. nume. 11. & in dicto cap.
vlt. de auth. & vsu pallij.