Sexto, ex his in
controuersiācontrouersiam, & dubitationem
adducitur eorum sententia, qui
cẽsentcensent. tradita
re vendita emptori à venditore data dilatione
ad soluendum, habitaque precij fide, non fore
locum Cæsarum constitutioni, nec teneri emptorem ad vsuras precij
nōnon soluti, nec posse eas
in
conuentionẽconuentionem, & pactum à venditore deduci eo tempore, quo durat dilatio ab eo concessa.
Quasi in hoc casu nulla sit in emptore mora regularis, nec irregularis, ex qua ipsa constitutio
rationẽrationem habet. huius partis authores sunt Soci. cons. 176. lib. 2. col. vlt. Bart. Soci. consi. 103. in
si. lib. 4. & consi. 130. eod. lib. Deci. consi. 119. col.
pe. & num. 3. idem Soci. consi. 88. lib 4. Anton.
Rube. consi. 88. Aymon consi. 189 casu. 3. quorum opin. ante alios probat gl. in d. c. conqustus. dum asserit, vsuras à venditore peti posse
loco eius, quod interest, si precium
conuentũconuentum
ad terminum, & diem statutam solutum non
fuerit: igitur precio soluto eo die, quo pactum
est, vsuræ licitè peti non possunt. Ego sanè non
diffiteor, data dilatione per
venditorẽvenditorem emptori ad solutionem precij illa pactione præmissa
de dandis vsuris precij non soluti eo tempore,
quo pactio dilationis durat, minimè teneri emptorem ad vsuras precij non soluti, etiam ratione perceptorum
fructuũfructuum, etiam ratione eius,
quòd intersit venditoris, quia ipse traditioni,
& dilationi consensit: nec vlla est mora emptoris:
proprioq́;proprioque consensu venditor
renũciasserenunciasse videtur constitutioni Cæsareæ. d. l. curabit. at
nōnon
video, cur venditor non possit stipulari sibi vsuras, vel interesse data dilatione, & habita fide
precij: quas consequi posset æquissimè, si eam
gratiam emptori non fecisset. Nec responsum
Imperatorum rationem habet à mora regulari, vel irregulari, vt constat de priori expressim
in d. l. curab. & de posteriori patet: quia si Cæsares rationem habuissent traditionis factæ non
habita fide precij soluendi: minimè tractarent
de vsuris soluendis, sed de fructibus omninò
venditori restituendis: cum ad eum, donec precium solutum sit, non ad emptorem
pertineātpertineant:
sicuti probatur in d. §. offerri. Sic tandem, posse
venditorem die data emptori ad solutionem
precij pacisci vsuras precij non soluti eo tempore, quo dies constituta expectatur: tenent
Paul. Castr. in l. Iulianus. §. ex vendito. ff. de actioni. empt. Deci. in c. cùm venerabilis. de exceptio. nu. 14. ad fi. idem consi. 111. col. vlt. Corn.
consi. 113. lib. 3. col. vlti. Alcia. in l. si quis nec
causam. co. 3. ff. si cer. pet Cagnol. in d. l. curabit,
nu. 58. Carol. Moli. in consue. Paris. §. 1. gl. 9. nu.
17. & in tract. de contract. d. q. 74. num. 544. Ale.
con. 121. li. 5. nu. 3. his accedit, quod cap. 1. huius
li. 5. illatione ad intellectum capit. salubriter. de
vsuris. adnotauimus, eam quidem decisionem
seruandam fore, etiamsi gener dilationem dederit socero ad dotis promissæ solutionem. Item & illud, quod maxima æquitate frequentiori calculo receptum est, scilicet, etiam ex
causa mutui posse creditorem ab initio contractus pactum inire cum debitore de repetendo
eo, quod creditoris, siue in damno siue in lucro
intererit, pendente dilatione data ad mutui solutionem
etiāetiam ante moram. Iustè etenim potest
quis stipulari, se indemnem seruari tam in
|
lucro, quàm in damno: & ideò hanc
sententiāsententiam
tenent Hostien. in cap. salubriter, & ibi Abb.
nu. 3. idem Abb. col. penul. & Anan. nume. 16. in
d. c. conquestus. Archid. in capit. vsura. 14. q. 3.
Roma. consil. 517. col. 8. Alexand. consi. 228. lib.
2. Decius. in d. cap. cum venerabilis. nume. 14.
& in d. consi. 111. Ioan. Lupi. in cap. per vestras.
6. notab. nume. 5. Florenti. 2. part. titul. 1. c. 7. §.
15. Caiet. 2. 2. q. 78. art. 2. Conrad. de contract.
q. 30. Hadria. in 4. sent. in tract. de vsuris. cap.
quia tactum est de interesse. eleganter Thom.
d. q. 78. art. 2. ad
primũprimum. Carol. Moli. de
cōtractcontract.
in princip. num. 34. & q. 74. numer. 500. dicens
hanc opinionem communem esse: quam
etiāetiam
sequuntur Scotus in 4. dist. 15. q. 2. art. 2. & ibi
Gabriel Ang. verb. vsura. 1. §. 16. & Syluest.
eodẽeodem
verbo. §. 23. Ioan. à Medina de contractibus,
cap. de vsuris. foli. 137. licet hanc pactionem in
mutuo illicitam esse censeant Innocen. Ioan.
Andr. Cald. q. 3. in capit. vltim. de vsur. & Laurent. à Rodulphis in ca. consuluit. de vsur. par.
2. q. 2. præsertim quo ad lucrum cessans: quod
firmiter asserunt Anchar. consil. 376. & Aymon
consi. 189. col. 3. Quibus equidem omissis communis opinio est obseruanda. Quòd si verè
constet, creditorem post moram deb itoris tantum damni passum, vel certum
lucrũlucrum omisisse,
absq;absque dubio etiam in animæ interiori iudicio
tenetur debitor id ei resarcire,
secũdumsecundum Inno.
in cap. 1. de vsur. Salyc. in l. 2. C. de vsur. Anchara. in d. consil. 376. 2. dubio. & plerique alij passim id docuêre. Imò etiam ante moram teneri
debitorem absque pacto, & conuentione interesse damni emergentis creditori in foro conscientiæ restituere, asserunt Car. à Turre Cre. in
Summa. 14. q. 3. & Rebuffus in l. vnica. C. de
de sent. quæ pro eo quod interest. in princ.
nume. 24. Hoc tamen verum non est: cùm debitor vltra sortem nihil teneatur red dere
mutuātimutuanti, etiam ratione damni ex causa mutuationis interim ante moram incursi: sicuti nec donatarius tenetur donatori rependere
damnũdamnum
ei contingens propter donum: & ideò Carol.
Molin. de
cōtractcontract. in princ. num. 33. à Turre Cremat. & Rebuffo dissentit.