Alfonsus verò vndecimus huius nominis Castellæ Rex apud Complutum anno domini mille
*simo trecentesimo quadragesimo octauo
legẽlege
edidit, quæ prima est in vulgatis regiis ordinationibus tit. 2. lib. 8. qua sancitum est, contractum venditionis ex eo vsurarium
cẽsericenseri, quod
fuerit appositum reuendendi pactum, aut rem
venditam, redimendi precio intra certum tempus restituto, vel post certum diem, &
nōnon prius
restituendo, modò actum sit, fructus rei venditæ interim dum non redimitur ad emptorem
pertinere. Hactenus ipsa legis summa, ex qua
ego iuxta sensum apertiorem deduco, alterum
ex duobus cum clausula de percipiendis præcipuis ab emptore fructibus, efficere
contractũcontractum
venditionis vsurarium, nempe vel pactum redimendi, aut retrouendendi intra certum diem
restituto precio, vel ita conceptum, vt post certum tempus liceat venditori & non prius
preciũprecium reddere,
remq́;remque ipsam habere. Et ideò vendendum erit, an iure eadem Regia constitutio,
quamlibet ex his pactionibus satis
idoneāidoneam esse
censuerit, vt venditionis contractus vsurarius
sit
iudicādusiudicandus?
NāNam pactũpactum redimendi, aut
retrouẽdendiretrouendendi intra
certũcertum diẽdiem precio reddito
licitũlicitum esse,
planè constat, nec ea lex contractum
iniquũiniquum facit, quod omnes fatentur, modò iustum rei precium venditioni accesserit. Est etenim in mera
facultate venditoris, quandocunque voluerit
intra tempus definitum, etiam in crastino die
redimere. Et ideò ea pactio licita videtur esse:
quamuis Regia lex ex ea contractum venditionis vsurarium esse statuerit. Vnde oportet inuestigare rationem, quare constitutio prędicta ex
hoc pacto velit,
contractũcontractum venditionis
vsurariũvsurarium
|
esse. Et verè nihil aliud ad hanc rem aptius excogitari potest, quàm quod simul &
cũcum hac pactione apposita fuerit clausula de percipiendis
fructibus ab ipso emptore interim, dum res ipsa non redimitur. Hoc autem mirum fortasse
videbitur, cùm ea conditio propria sit pacti de
retrouendendo, siquidem ante
redemptionẽredemptionem
emptor fructus omninò percipit sibi, nec eos
tenetur in precium imputare. text. & ibi Doct.
in l. 2. C. de pact. int. empto. & vendit. nisi dixerimus, conditionem à iure contractui
etiāetiam absque expressione conuenientem, si tamen ea
expressa, & scripta fuerit, in contractibus præsertim suspectis, inducere fraudis præsumptionem, iuxta Baldi sententiam in l. 3. C. plus vale. quod agitur. versicul. quid si in instrumento,
& Felini in capit. si cautio. nume. 70. de fide instrument. cùm insolitæ cautiones & clausulæ
simulationem & fraudem præ se ferant argumento gloss. in l. si quis sub conditione. ff. de
condition. institution. vbi Bald. & Angel. idem
Ang. in l. penultim. C. de euictioni. & Gerard.
à Petra Sancta in singul. 77. Ex quo infero, in
emptione annuorum redituum, quæ proculdubio odiosa est, vt constat, & fatentur, ac probant Tiraquell. lib. 1. de retract. §. 1. gloss. 6. numero 16. & Carol. Molinæ. de contractib. quæ.
5. ad finem. sensit Innocen. in dicto capit. in ci
*uitate. de vsuris, & plerique alij, qui hunc
cōtractumcontractum illicitum esse constanter asseuerarunt,
non esse hanc pactionem admittendam: imò
si fiat hæc emptio annui reditus hac apposita
pactione, vt venditori liceat intra tempus certum redimere reditum constitutum, postea vero maneat is perpetuus, tunc hac sublata pactione etiam post tempus licita erit, & permissa redemptio, quod probatur in dictis constitutionibus Martini Quinti, & Calixti, quibus
hic contractus permittitur, modò libera maneat venditori redimendi facultas, nec ea per
pactionem aliquam restringatur. & in specie
ista adnotauit eleganter Carol. Molinæ. in dicto libro de contractib. quæsti. 50. numero 352.
tametsi Conrad. de contractibus quæst 83. conclusio. 8. & Ioan. à Medina de restitutione,
capit. de censu redimibili. velint etiam hanc
conditionem licite adscribi, & adiici posse annui reditus pecuniarij emptioni: modò
iustũiustum
precium arbitrio boni viri constituatur. Qua in
re oportet animaduertere, annuos reditus tanto maioris æstimationis esse, quanto magis ipsa redimendi libertas restricta fuerit, quod
cũcum
manifestæ rationis sit, probatione minimè indiget. Et probatur libertatem istam redimendi licite posse restringi, modo nulla adsit in precio fraus: nam si licet hunc reditum emere
perpetuum absque vlla redimendi facultate,
profectò iustius licebit eum emere, data libertate venditori illum redimendi intra certum
tẽpustempus, cùm vtilior sit hic contractus venditori, quàm si reditus perpetuo alienatus fuerit. Nec
oberunt Romanorum Pontificum constitutiones, quippe quę licet probauerint emptionem
annui reditus, cum libera redimendi facultate,
non ex hoc reprobarunt eandem emptionem,
cùm ea facta fuerit apposita pactione
redimẽdiredimendi reditum intra certum, & definitum tempus.
Verùm ex eo quod emptio ista annui reditus
odiosa, & suspecta censetur, quemadmo dum
proximè dictum est, mihi potius placet, hanc
pactionem ab ea reiiciendam fore, posseq́ue
venditorem reditum redimere, etiam finito
tempore per conuentionem restricto. Nec
tamen censeo, ob eam pactionem esse
contractũcontractum istum vsurarium, quia & si pactio illicita sit.
eaq́ue ex causa à contractu reiicienda, non ex
hoc necessario colligitur, venditionem, seu
emptionem istam vsurariam esse, pœnisque vsurarum obnoxiam, licet contrarium falso quidam opinentur, præsertim authoritate Carol.
qui in dict. quæst. 50. asseuerat, hunc
contractũcontractum
vsurarium esse, & omninò ac totum ipso iure
vitiari. idem notant Guido Papæ q. 516. & in
tractatu de contractibus illicitis. numero 26.
Florent. in tract. de vsuris. cap. 2. §. 13. nume. 25.
esse autem illicitum tenet Syluest. verbo, vsur.
in 2. 15. q. nisi dixeris hos authores intelligendos esse, quando libertas redimendi restringitur ab initio, vt est manifestum
exemplũexemplum illud,
de quo in versi. sequenti, atque ita Carol. ipse
expressim se ipsum explicat, sicuti nos tradidimus obiter lib. 1. huius operis capit. 9. numero
9. idem ipse colligo ex Guidone & aliis modò
citatis.