Est & in hoc annuorum redituum tractatu illud
potissimè inquirendum, quod sit iustum annui reditus precium, cùm Romanorum Pontificum constitutiones ad iustitiam huius contractus exigant iusti precij æstimationem? Et
in reditibus perpetuis quibusdam placet, vi
*ginti pro vno iustum esse precium, ea ratione,
quod iure communi iustum precium fundi sit,
quantum viginti annorum fructus deductis expensis confecerit, glo. in Authent. perpetua. &
Salyce. quæst. penulti C. de sacrosanct. eccles.
Roma. consi. 423. Ias. in l. si fundum per
fideicōmissumfideicommissum. colum. 2. ff. de legat. 1. Guido Papæ consil. 180. quorum opinio
cōmuniscommunis est secundum
Tiraquel. lib. 1. de retract. §. 1. glo. 6. numero 19.
& Carol. de contract. quæst. 5. numero 118. idem
tenuerunt Angel. Fulgo. & Paul. de Castro in
dicta Authent. perpetua. optimus text. in Authent. de alien. §. si vero alicuius. vbi res Ecclesiæ dantur in emphyteusim pro ea pensione,
quæ in viginti annis faciat
æstimationẽæstimationem ipsius
rei. quasi ea sit iusta pensio, quæ viginti annis
conficit æstimationem fundi: & ea sit iusta fundi æstimatio, quæ æquiualet viginti annorum
pensionibus. Sed is text.
nōnon probat
communẽcomunem
sententiam, quippe qui tractat de
cōcessioneconcessione
in emphyteusim temporalem rei Ecclesiasticæ
preciosæ, paucorum tamen redituum. deinde
eadem communis sententia text. habet satis
contrarium in Authent. de alienat. & emphyteus. §. Sanctissimas. quo constat precium fundi taxari, vt æquiualet pensionibus quinquaginta annorum. id verò speciali quadam ratione institutum est in domibus vrbanis, quas Ecclesia Hierosolymis habebat eo tempore, quo
valor vrbanorum
prædiorũprædiorum maximè creuerat.
Nihilominus opinio glo. & Doct. in dicta Authent. perpetua. omninò certa non est, possunt
etenim causæ aliquot concurrere, ex quibus
fundorum precium varietur, vel
ꝓpterpropter periculũpericulum hostiũhostium, quos proximos habet, aut ob
vicinũvicinum
flumen, aliaue plura, quæ notissima sunt text.
insignis in l. 3. §. diui fratres. ff. de iure fisci. Non
tamen omninò refellenda est communis omnium sententia, cùm ea communi, &
frequẽtissimafrequentissima hominum æstimatione etiam probata
fuerit. Et licet annui reditus perpetui iusta æstimatio non sit similis prædiorum æstimationi,
quę ex fructibus eorum deducitur, verè tamen
negari non poterit, optimam esse rationem
|
eijudicandi iustum precium reditus perpetui
per similitudinem & proportionem iusti precij
fundi, similem reditum communiter, deductis
expensis ex fructibus, afferentis. l. si fundus. ff.
de bonis eorum. in princip. l. fundum per
fideicōmissumfideicommissum. ff. de legat. 1. & ibi Ias. in l. si quis. C.
de rescind. vendit. notat Carol. de contract. q.
35. nume. 267. Quandoque verò iustum precium annui reditus censetur esse, quantum ascendit cumulus pensionum quindecim annorum.
l. si quis argentum. §. si autem donator. C. de donat. Ea tamen decisio specialis est fauore pauperis donatoris, vt inibi apparet, & ita
eũeum text.
interpretantur ibidem Petrus, Cynus & Alber.
Iason in l. 2. §. mutui datio. ff. si cert. petat. colu.
penulti. Idem in l. non amplius. §. cum
bonorũbonorum.
ff. de legat. prim. Gerard. singul. 34. Catellianus
Cotta in memorabilibus, dictione, Solui non
potest. Et Carol. in tractat. de contract. quæstio. 5. nume. 119. Rursus in Authent. de Ecclesia.
titulis. §. sin autem. iustum precium annui reditus censetur, si pro vno annuo dentur trigintaquinque. Quin & in l. 3. §. item si Reipublicæ.
ff. ad leg. Falcidiam. vnus numus annuus æstimatur vigintiquinque, ad rationem trientis vsuræ, quæ
vigintiquinq;vigintiquinque vnum consequitur anno quolibet. Item si Reipublicæ, inquit Paulus, in annos singulos legatum sit, cùm de lege
*Falcidia quæreretur, Marcellus putabat, tantùm videri legatum, quantum sufficiat sorti ad
vsuras trientes eius summæ, quæ legata est, colligendas. Hactenus Iurisconsultus, ad cuius
interpretationem illud adnotandum est obiter, quod & alij ante nos diligentius & serius
admonuerunt, nempe vsuram centesimam eam esse, quæ centum mensibus sortem efficiat.
Fœneratores etenim solebant olim vsuras quolibet mense accipere in ipsis quidem Calendis,
vnde Calendarium appellabant librum, quo
vsurarum ratio habebatur. l. nepoti. ff. de fundo instrument. l. qui filium. ff. de legat. 3. l. nomen. eodem titu. & idem deducitur ex lege, lecta. ff. si certum petatur. Vnde vsura centesima
est, quolibet anno ad rationem duodecim pro
centum, erit & vsura triens ad rationem quatuor pro centum, quadrans ad rationem trium
numorum pro centum, quolibet item anno.
Quam interpretationem in publicum ædidere
Hermolaus in Plinium libro 14. capit. quarto in
secundis castigationibus. Bartholom. Socin. in
dicto §. item si Reipublicæ. Alciatus libro tertio dispunct. capit. primo. Budæus libro primo de asse. Leonardus Portius libro secundo
de monetis. Theophilus in §. plus autem. Instit. de act. idem in §. sed quod principi. Institu.
de iure natur. gent. & ciuili. Viglius in præfatione ad Theophilum Græcum, Anton. August.
lib. secundo emendationum. c. 10. Carol. Mol.
de contractibus, numero. 36. Constantin. Harmenopulus in Epitome iuris ciuilis. lib. 3. tit. de vsura. & Ioannes Græcus legum interpres,
qui sub tempora iustiniani scripsit vtilia quædam in ius ciuile glossemata, quæ Viglius in dicta præfatione ad hanc rem adducit. Id planè
deducitur ex Columella de Agricultura libr. 3.
cap. 3. qui ex Latinis authoribus huius interpretationis testis est locupletissimus. Est igitur
sensus Iurisconsulti in dicta l. 3. §. item si Reipublicæ. quòd si legata fuerit certa & annua quantitas, tantùm legatum esse censetur, quantùm
si testator legasset, efficeret post annum ex
triẽtibustrientibus vsuris quantitatem annuo legato parem.
Hinc sanè fit,
AccursiũAccursium & ei assentientes, omninò aberrasse, dum in l. eos. §. 1. C. de vsur. & in l.
1. ad finem. C. de his, quibus vt indig. & in Authen. de alienationibus & emphy. §. licentiam.
verbo. centesimæ. & glo. in cap. ea enim. 10. quęstio. 2.
scribũtscribunt, vsuram centesimam eam esse, quę
quolibet anno sortem ipsam efficiat,
eiq́;eique æquiualeat. Quæ quidem sententia prorsus est stolidissima, licet conetur eam defendere Catellianus Cotta in memorabilibus, dictione, vsuræ trientes. Nam si vsura centesima quolibet anno sortem ipsa efficit, quis non videt, quàm iniqua sit Cæsarum constitutio, quæ eam quandoque permisit,
quamq́;quamque aliena ab ipsorum imperatorum mente, qui & vsuras permiserint,
non tamen ita immoderatas & crudeles permisissent? Et præter hæc iuxta Accursium & alios eius opinionis, vsura triens esset, quæ quolibet anno tertiam centesimæ partem penderet,
redderetq́;redderetque,
atq;atque ideò centum nummi singulis annis redderent, ex triente vsura triginta
tres. At ex hoc sequeretur in specie tradita per
Iurisconsultum in dicto §. item si Reipublicæ.
legatum trigintatrium aureorum, qui annuo
quolibet legatario essent
soluẽdisoluendi, ad rationem
legis Falcidiæ, non esse pluris quàm centum aureis ęstimandum, quod nulla ratione potest Iurisconsulti responso conuenire. Sic quod Bart.
in dict. §. item si Reipublicę. opinatur scribens,
legatum annuum ęstimandum fore in ratione
legis Falcidię, ad proportionem vnius pro triginta, itidem falsum esse constat ex his, quæ
modò tradidimus, & contrarium Iurisconsulti
verbis, secundum earum veram & propriam significationem, quod aduersus Bartolum, Socinus dicto §. item si Reipublicæ. Hermolaum sequutus, pluribus rationibus probat.