Fuere autem Romanæ tribus numero triginta quinque, ex Cicerone contra Rullum,
& Philippica. vj. & in iij. in Verrem actione,
atq;atque illic Asconio Pædiano. T. Liuio lib. j. &
lib. vj. item libro xxxiij. ac rursus libro v. decatis v. & Plutarcho in Gracchis. Siquidem
Romanus † ager primum diuisus est sub Re
*ge Romulo in partes tres, quæ tribus ea ratione app ellatæ fuere, quòd tres essent: Tatiensis, Ramnensis, & Luceres: auctore. M.
Varrone libro iiij. de lingua Latina. idem
scripsere Dionysius libro ij. de Antiquit. &
Plutarchus in Romulo. Ex quibus & illud
cōstatconstat, quamlibet ex his partem in alias decem, quæ curiæ dicerentur, diuisam fuisse.
Huic nominis rationi accedit, & Columella
lib. v. cap. primo. quo in loco, inquit, sicuti
tribus dictæ primum à partibus populi tripartito diuisi, quæ tamen nunc multiplicatæ pristinum nomen possident. Idem Asconius obseruauit, qui tamen falso existimat,
tribus Romanas à raptis Sabinis nomina accepisse: cùm hoc non de tribubus, sed de curijs Liuius lib. j. scripserit, & ne hoc quidem
|
placuerit Plutarcho in Romulo: sed & tribus à tributo dando nomen accepisse idem
Liuius tradidit illud adiiciens, Romulum
sanè in triginta curias populum Romanum
diuisisse, quod & Pomponius Iurisconsultus retulit in l. secunda. de origin. iur. vt obiter mirer, Festum & Budæum scripsisse, Romæ fuisse triginta quinque Tribus, quæ &
curiæ dictæ fuerint: cum Tribus à curia maximè differret,
essetq́;essetque curia apud Romanos
decima Tribus pars ex Romuli diuisione,
qui tres Tribus constituit, & earum quamlibet in decem curias diuisit, quas Græcè dici
φράτρας auctor est Dionysius in dicto lib.
secundo, tametsi apud Græcos
φράτρα tertia tribus pars esset: quod & Homeri interpres adnotauit Iliad. libro ix. Cicero tamen
lib. ij. de officiis: quos Græci
δήμουσ, id est, vicos dixere, curias esse censet: ita enim de Cimone, qui â vico Lacia Lacia des dicebantur, scripsit: Theophrastus quidem scribit,
Cimonem Athenis, etiam in suos curiales
Laciadas hospitalem fuisse. Ita enim instituisse, vt omnia præberentur,
quicunq;quicunque Laciades in villam suam diuertisset. Hæc Cicero. ea fortassis ratione, quod ex Herodoto
in Terpsichore olim quilibet Tribus Atheniensis ex decem vicis, qui
δήμοι dicebantur,
constaret: sicut & Romana ex curiis
decẽdecem.
Demum Seruius Tullius vrbem in quatuor
Tribus diuisit, pagos autem rusticorum in
triginta & vnam: quod idem Halicarnassæus libro iiij. optimè tradidit. asseuerans à locis quatuor vrbanas tribus dictas esse Palatinam, Suburranam, Collinam, & Esquillinam: quorum nominum M. Varro, Tit. Liuius, & alij meminere. Reliquas verò tribus
præter has quatuor vrbanas, extra Romam
in pagis fuisse Marc. Varro sentire videtur
adnotante Petro Victorio lib. xvj. Variar.
*lect. cap. xxiiij. sed & † Liuius libr. ix. inquit,
Quintus Fabius simul concordiæ causa, simul ne humilimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam
in quatuor tribus
cōiecitconiecit,
vrbanasq́;vrbanasque eas appellauit. Hæc Liuius, non quòd tunc
primũprimum
habuerint initium quatuor vrbanæ Tribus,
quæ ex eodem authore lib. j. à Seru. Tullio
fuerant institutæ, sed quòd reliquæ Tribus
essent rusticæ, & laudatissimæ eorum, qui
rura colebant. quod Plinius libro xviij. cap.
iij. probant dum inquit, iam distictio, honósque ciuitatis ipsius non aliundè erat. Rusticæ Tribus laudatissimæ eorum, qui rura haberent. Vrbanę verò, in quas transferri ignominiæ esset, desidiæ probro.
Itaq;Itaque quatuor
solæ erant à partibus vrbium in quibus habitant. Suburrana, Palatina, Collina, Esquilina. Nundinis vrbem reuisitabant: & ideò
comitia nundinis haberi non licebat, ne
plebs rustica auocaretur. Hæc Plinius, cuius
locum obiter expendat lector ex Macrobio
libro j. Satur. capit. xvj. fortassis enim legendum erit, Et ideò comitia nisi nundinis haberi non licebat, ne plebs rustica auocaretur. Etenim si comitia fieri possent internundinis, rustica plebs extra ordinem auocaretur. quod Plinius negat. Rursus ex eodem Macrobio forsan videbitur, nihil fore
immutandum, ne rustici auocarentur à legibus recipiendis, quæ trinundino dabantur, vtq́; ipsis facultas foret componendi lites, aut
deniq;denique transigendi. quod explicat
Alex. ab Alexand. l. iiij. dier. genial. c. iij. Adhuc tamen lectioni, quam nos aduersus vulgò receptam obseruauimus patrocinantur
ipse Macrobius, Halicarnass. libro vij. & Columela in præfatione de re rustica. Ex his verò, quæ de tribubus Romanis adnotauimus,
intelliges quæ de censoribus scribit Liuius
libro v. decad. v. Hoc, inquit, cùm ita seruatum esset, negabat Claudius suffragij lationem iniussu populi censorem cuiquam homini,
nedũnedum ordini vniuerso adimere posse
Neque enim si tribu mouere posset, quod sit
nihil aliud, quàm mutare iubere Tribum,
ideò omnibus quinque, & triginta tribubus
emouere posse, id est ciuitatem, libertatémque eripere,
nōnon vbi censeatur finire, sed censu excludere.
NōNon me latet eundem Liuium
lib. ij. memoriæ prodidisse, consulibus Apul.
Claudio, & Publ. Seruilio Romæ Tribus vnam, & triginta factas fuisse: & libro vj. anno fermè tertio post Romam à Gallis
captācaptam
tribus quatuor ex nouis ciuibus additas, eásque triginta quinque Tribuum numerum
expleuisse. Potiùs
tamẽtamen sequor Dionysium,
ex quo à Seru. Tullio
RomāRomam in quatuor Tribus vrbanas, agrum verò Romanum in
vnāvnam,
& triginta rusticas diuisum fuisse, superius
adnotaui. Quòd si quis sequi malit Liuij sententiam, non admodum refragabor, modò
sit illud ex omnibus ferè auctoribus constitutissimum, Romanam vrbem in quinque
|
& triginta Tribus olim diuisam fuisse, quarum quatuor vrbanæ, reliquæ omnes rusticæ censerentur, nec numerum
maiorẽmaiorem vnquam apud probatæ fidei auctores legi.
NāNam
quod idem Liuius postquam lib. vj. dixerat,
triginta quinque tribus eo tempore fuisse
hoc numero expletas, lib. vij. duas. l. ix. duas.
lib. x. duas. & Lucius Florus in epitome lib.
ix. cluas Tribus additas esse commemorant,
ipse inter pretare, has Tribus iam equidem
veteres, ciuibus, & tribulibus auctas fuisse,
vel ex rusticis pagis in
vrbẽvrbem translatas: alioqui plures essent Romæ Tribus, quàm trigintaquinque, quod Liuio, Ciceroni, & aliis
probatissimis auctoribus admodum repugnat: tametsi Lælius Taurellus de militiis ex
casu, existimet, vrbem Romam in Tribus diuisam esse, initio quidem vnam, & triginta,
deinde & supra quadraginta ex secundo, &
sexto, nec non septimo, nono, ac decimo Titi Liuij libris, cuius demum ætate ad
quinq;quinque
& tringinta redactæ essent: vt primo eius lib.
in actis Seruii Tullii Regis proditum est. Vbique etenim Liuius subindicat, Romam
eius ætate & multò priùs,
nẽpènempè à tertio anno post vrbem captam à Gallis in trigintaquinque tribus tantùm diuisam fuisse: quod
ex libro xxxiij. constat. Nam. L. Furio Purpureone, & M. Claudio Marcello consulibus, bello Macedonico cum Philippo anno
ab vrbe condita. D. LVIII. ea, inquit, Rogatio in Capitolio ad
plebẽplebem lata est, omnes
quinque & triginta Tribus vti rogatæ iusserunt. Idem libro j. sensit, post expletum numerum Tribuum trigintaquinque, ad eius
ætatem nullam in numero isto
mutationẽmutationem
contigisse. Quod ex Cicerone, & Pædiano
itidem probatur. Sed & L. Florus libro ix.
commemorat, tunc adiectas fuisse tribus
Velinam, & Esquilinam: cùm auctoribus
Varrone, & Dionysio, multò ante initium
habuerit Esquilina tribus. Qua ratione par
est, has duas Tribus adiectas esse: non quòd
tũctunc initium habuerint, sed quòd nouis fuerint ciuibus auctæ: quo in sensu & quæ Liuius post librum sextum scripsit accipienda
fore existimaueram priusquam opus
elegāselegans
Nicolai Gruchij de comitiis legissem: is etenim libro ij. validis profectò
cōiecturisconiecturis censet, apud Liuium lib. ij. legendum esse: tribus vnam, & viginti rursus apud eundem li.
vj. vigintiquinque, non triginta quinque, ex Dionysio libro vij. in M. Coriolani iudicio.
qui asseuerat eo tempore vnam & viginti
tribus tantum Romæ fuisse. qua ratione obseruata omnia conuenire videntur, quæ de
tribuum numero à veteribus auctoribus traduntur, præter Dionysii locum: etenim is
auctor lib. iiij. Venonio accedit, qui vt ipse
interpretor, scripserat, à Seruio Tullio
agrũagrum
Romanum diuisum fuisse in
vnāvnam, & triginta tribus. Quibus quatuor vrbanæ adiectæ
trigintaquinque tribus efficiunt. Censet
enim Gruchius, vel sibi parum constare Dionysium, vellocum illum in numeris corruptum esse: atque ita emendandum, vt probet, à Seruio Tullio constitutas fuisse viginti tribus vrbanas, & rusticas: vel, vt, ipse opinor, agrum ab eo diuisum in sexdecim tribus: quibus adnumeratæ vrbanæ, & Claudia
tribus efficiunt numerum vnius, & viginti.
Sed etsi hæc vera sunt apud Florum lib. xix.
non est legendum: Esquilina, quia olim vetus etat ex vrbanis quatuor: sed Sapinia, vt
censet Gruchius, vel Veturia, quod mihi
magis arridet. Ex quibus lector expendere
poterit, quid hæc in re sit magis veritati
cōsonumconsonum. Sunt etenim multa apud Liuium,
Dionysium, ac Florum mutanda. Sed &
Diodorus Siculus lib. xix. omnino sentit, &
Falerinam, & Ofentinam tribus eo anno
his, quæ priùs Romæ erant, additas fuisse.