Sed & quod Gratianus in Anastasio notat,
|
diuus Augustinus sæpissimè tractat vt pium,
orthodoxum, & catholicum, Nec enim sacramentum aut baptismi, aut ordinis, nec ius
dandi sacramenta quod ad
characterẽcharacterem amittit hæreticus, aut schismaticus. Ideo
nōnon licet à
Catholico sacramentum vel baptismi, vel ordinis repeti, quamuis fuerit ab hæretico episcopo, vel sacerdote collatum. Qua ratione
correcto hæresis, vel schismatis vitio, non est
baptismus, vel ordo repetendus.
QuẽadmodumQuemadmodum obtentum, ac receptum est ab ecclesia
Catholica. Præsertim non erant infirma, nec
irrita sacramenta, quæ fidelis, & orthodoxus
populus in vnione
manẽsmanens ecclesiæ Catholicæ
acceperit à proprio Episcopo, nec hæretico,
nec schismatico, sed qui ab alios excessus
excōmunicatusexcommunicatus fuerat. Est igitur hęc vera, & catholica sententia, qua probatur,
nōnon esse
sacramẽtumsacramentum ordinis, baptismi, & similia rependenda,
licet data fuerint ab hæreticis, & schismaticis,
vbi ad ecclesiæ vnionem redierint qui baptizati fuerunt, vel alia sacramenta ab hæreticis
accepere. Quod longius tractauere gl. & Cardin. sancti Sixti in d. c. secundum ecclesiæ. Alfonsus à Castro lib. de hęresibus. in verb. baptismus. hæresi quinta. tex. optimus in c. à
quodāquodam.
de consecr. dist. iiij. tradit S. Thom. iij. part. q.
lxvij. art. v. Thomas Vvaldensis de sacramen.
c. iiij. v. vj. & seq. Magister sentent. in iiij. dist.
v. vbi Thomas, q. ij.