Psalmorum liber vnus Salomonis libri quinquinque.) Hęc
apud Burchardum. At in primo conciliorum
Tomo in Decreto Gelasij legitur, Psalmorum
centum quinquaginta liber vnus. Salomonis
libri tres. Prouerbiorum. Ecclesiastes. Cantica Canticorum. Quibus satis apparet, olim
*controuersum fuisse † an Sapientiæ, & Ecclesiastici libri fuerint à Salomone conscripti, &
canonici. Nam præter Gelasium Clemens
summus ecclesiæ Pontifex huius nominis primus in canonibus Apostolorum can. 84. tantùm inter canonicos libros, tres priores nomine, ac titulo Salomonis recepit duorum posteriorum nulla mentione facta. Origenes in
enarratione primi Psalmi numerum
sacrorũsacrorum
librorum, qui ex veteri testamento in
canonẽcanonem
fuere relati apud Hebræos, & demum apud
Ecclesiasticos enumerans eiusdem opinionis
est auctore Eusebio lib. 6. eccles. histo. cap. 25.
cui subscribit Nicephorus lib. 5. c. 16.
conciliũconcilium
Laodicenum sub Liberio Papa celebratum
Anno ferè CCCLXIIII. prouinciale quidem,
sed receptum, ac confirmatum in sexta generali Synodo admonens, qui sint libri canonici
c. lix. tres tantùm priores, qui Salomonis sunt
cōnumeratconnumerat, Sapientiam, & Ecclesiasticum omittit, quasi diffiniens, eos esse extra
canonẽcanonem
quod Damascenus lib. 4. c. 18. Hieronymus in
Prologo Geleato in libros Regum. & in epistola ad
ChromatiũChromatium, & Heliodorum, ac Ruffinus in expositione Symboli, palam asseuerant. Et præter hos Gregorius Nazanzenus in
eo carmine,
ꝙquod de sacris libris scripsit. E contrario literæ, quæ à Burchardo ex Gelasio refertur, conuenit ecclesiæ Catholicæ auctoritas. Nam in concilio Florentino sub Eugenio
quarto inter canonicos libros, Sapientia, &
Ecclesiasticus recepti fuere his verbis. Psalmi
Dauid Parabolæ. Ecclesiastes. Cantica Canticorum. Sapientia. Ecclesiasticus. Sed & concilium Prouinciale Carthaginense, cui Diuus
Augustinus interfuit, confirmatum in sexta
Synodo c. 47. multò antè Florentinum,
eosdẽeosdem libros receperat. Psalterium, inquit, Dauid. Salomonis lib. 5. Quibus itidem verbis hos libros
inter canonicos adnumerauit Innocentius
Papa ad Exuperium Tolosanum Episcopum.
Synodus item Tridentina sub Paulo Tertio
idem probat. Etenim inter canonicos libros
ab ea censentur Parabolæ Salomonis. Ecclesiastes. Cantica Canticorum. Sapientia. Ecclesiasticus. Quibus manifestè apparet,
nōnon esse hac de re disputandum, nec controuertendum post ecclesiæ catholicæ apertissimam
diffinitionem, cui est omnino accedendum.
Nam & veteres Theologi, Origenes inquam,
Clemens Alexandrinus, Chrysostomus, Ambrosius, Cyprianus, Hieronymus, Augustinus, & alij passim his libris, vt canonicis, vsi
fuere, imò &
plerunq;plerunque titulo, & nomine Salomonis eorum meminerunt. Sed & D. Augusti.
lib. 17. de ciuit Dei. cap. 20. & lib. 2. de doctri.
Christia. cap. 8. testatur, eosdem libros in auctoritatem canonicorum receptos fuisse.
idẽidem
asserit Isidorus lib. 7. Etymo. c. 1 quod diligenter tractat Ioan. Driedo. lib. 1. de dogmat. eccles. qui & illud inquirit, an hi libri fuerint à
Salomone scripti. Siquidem constat ex prologo eiusdem operis, librum, qui Ecclesiasticus
dicitur, scriptum fuisse à Iesu filio Sirach, &
nepote Iesu. Imò par est & ex eodem prologo,
& his, quæ scribit Damascenus liber 4. c. 18.
sensim deducitur Iesum Patrem Sirach
librũlibrum
illum Hebraicè scripsisse, eius verò nepotem
Iesum filium Sirach eundem in Græcam traduxisse linguam tempore Ptolomæi Euergetis Regis AEgypti, cuius auctor ipse nullam
mentionem fecit cap. tamen vltimo meminit
Simonis Magni Pontificis Oniæ filij, cuius ætate apud AEgyptios regnabat Ptolomæus,
annis ferè ducentis ante Christi natiuitatem.
atq;atque ideo de auctore huius libri vera nulla fuit
olim
cōtrouersiacontrouersia, sicuti ex Damasceno, Hieronymo, Augustino, Isidoro, & aliis constat.
De auctore autem libri, qui Sapientia inscribitur, maior fuit apud veteres disceptatio frequentiori tamen sententia receptum est, eius
auctorem non fuisse Salomonem, sed Philonem Iudæum, qui Græcè id opus scripserit.
Quod Hieronymus, & Isidorus ex aliorum assertione tradidere. Philonem verò hunc opinamur non esse illum cuius opera Græcè, &
Latinè vulgo circunferuntur, quîque post
Christi passionem floruit. & scripsit, quamuis id falso existimauerit Ludo. Viues in
Augustinum dict. capitu. 20. Nam præter|
quam quod Eusebius, Hieronymus, & alij,
qui
omniũomnium operum Philonis Iunioris meminere, hunc librum eidem minimè adscripserint, vt patet ex Eusebio lib. ij. hist. eccle. cap.
xviij. Nicephoro lib. ij. c. xvij. & Hieronymo
de scriptor. eccles. Illud profectò maximè
cōuincitconuincit, Philonem Sapientiæ auctorem, multo
vetustiorem esse, quàm Iunior Philon, quod
Sapientiæ liber inter propheticos, & veteris
testamenti libros fuerit semper ab auctoribus
ecclesiasticis, ab ipsa
deniq;denique ecclesia Catholica post concilium Carthaginense Tertium
connumeratus, vnde necessariò fit, eum scriptum fuisse ante Christi
aduentũaduentum. Cautius igitur Driedonius lib. 1. de dogmat. c. 2. part. 2.
asseuerat, Philonem, qui auctor fuerit huius
libri
aliũalium ab eo Philone fuisse, qui post Christi
passionem Græcè, &
elegātereleganter præclara opera
ediderit,
fuisseq́;fuisseque illum hoc vetustiorem ferè
ducentis annis. Nam & Philonis senioris, qui
& de Hebręis scripserit, meminere à Iuniore
eum distinguentes Iosephus de antiquitatibus, & Eusebius libr. 9. de præparat. Euangelica. c. vlti. Quem & Hebræum fuisse
cōstatconstat, vt
tandem distinguamus duos Philones Hebræos à Philone Byblio, cuius idem Eusebius
meminit lib. 1. de præpar. Euange. c. 4. & præter
eũeum Suidas. De his autem libris nempe Sapientia, & Ecclesiastico D. August. in d. c. 8.
scribit, de quadam similitudine Salomonis dici, & constantissimà perhiberi, Iesum
filiũfilium Sirach eos scripsisse. Id ipsum idem Augustinus
repetit in d. c. 20. asseuerans, consuetudinem
obtinuisse propter similitudinem, & affinitatem, vt hi duo libri Salomonis dicantur. Vterque enim propter eloquij similitudinem, &
cognitionem
rerũrerum, quæ à Salomone tractantur in Prouerbiis, frequentissimè à veteribus
Theologis, &
quandoq;quandoque in conciliis ecclesiæ,
titulo, & nomine Salomonis citantur. Quod
lector facillimè poterit obseruare apud Burchardum, &
conciliũconcilium Carthaginense
TertiũTertium,
Origenem super epistolam ad Romanos præsertim cap. 8. Apud Cyprianum in epistola ad
Rogatianum, qui titulo Salomonis citat
librũlibrum
Ecclesiastici. Idem fecit Chrysostomus cùm
alibi, tum in Homilia super c. 26. secundi Paralipo. de Ozia, & humilitate. quamuis Latinus interpres nomen mutuauerit. sic & Ambrosius in lib. de quatuor quæstionibus difficilibus, & super Psalmum. cxviij. librum Sapientiæ Salomoni tribuit, idem fecit Lactantius
liber. 4. c. 16. tametsi quod Driedo. lib. 1. c. vlti. ex lib. 4. Eusebij de histor. eccles. cap. 22. tradiderit, non probet, veteres auctores verè existimasse, librum Sapientiæ à Salomone
scriptũscriptum
fuisse. Est enim Eusebij locus, quidquid Driedo. voluerit, intelligendus de Prouerbiis Salomonis, qui liber & Sapientia dictus est à veteribus Theologis. Ita sanè scripsit Græcè Eusebius libro quarto, capitulo 22. de Egesippo
tractāstractans:
ὀυ μόνοσ δέο̃υτοσ, ἀλλὰ κὶ ἐιρηναῖοσ κὶ πᾶσ ὁ τῶν ἀρχαίων χορὸς πανάρε τον σοφίαν τὰς σολομῶνοσ παροιμίας ἐκάλον. Verùm non tantùm hic, sed & Irenæus, &
omnis
antiquorũantiquorum chorus virtute omni refertam Sapientiam Prouerbia Salomonis vocat.
sic ferè Græca vertenda sunt in Latinam linguam ex Nicephoro libr. 4. c. 7. cui interpretationi suffragatur, quod idem Eusebius scribit
libr. 4. c. 26 vbi ex Melitonis epistola tradens
libros canonicos veteris Testamenti, inquit,
Psalmi Dauid, Salomonis Prouerbia, quæ &
Sapientia. Ecclesiastes. Cantica Canticorum. Iob. Prophetæ, & reliqua. idem Nicephorus lib. 4. c. 10. vt obiter Græcus Eusebij
codex ita sit intelligendus vbi c. 26. legitur
σολομῶνος παροιμίαι, ἡ σοφία. vt articulus præpositiuus adsumatur significanter ad interpretandum id, quod pręcessit. Salomonis inquam
Prouerbia, quæ & Sapientia. aut fortassis Episcopus ille Sardiensis, licet Ecclesiastici
librũlibrum
omiserit, Sapientiam tamen Salomoni tribuit. Etenim huic interpretationi Græca litera
minimè aduersatur, imò accedit, etiam latino
codice refragante. & præterea non desunt ex
veteribus qui idem scripserint. Sed obseruata
Eusebij litera quæ Gręcis characteribus vulgo
traditur alio in loco, eadem ratione & latinus Eusebij liber est emendandus. nam c. xxij.
scribitur, Verûm & hic ipse, & Irenæus, & omnis antiquorum chorus librum, qui intitulatur Sapientia, Salomonis esse dixerunt, sicut
& Prouerbia. Hęc enim Latina traductio aliena est à Græca lectione, & à vero auctoris
sensu. non me latet, Eusebium lib. 8. De
demōstrationedemonstratione Euangeli. c. 2. constanter asseuerasse, Iesum filium Sirach scripsisse,
τὴν καλουμένην
πανάρετον σοφίαν. Sed ipse opinor de Ecclesiastaco
locũlocum illũillum fore
intelligendũintelligendum,
nānam illũillum scripsisse Iesum
filiũfilium Sirach constat, fortassis & de Sapientia locus ille poterit intelligi, vt Eusebius
velit,
eāeam scriptāscriptam fuisse à Iesu filio Sirach, & habuisse
nomẽnomen illud peculiare, quod in d. c. 22. ex
veterum auctoritate adscripserat Salomonis
Prouerbijs. Etenim
idẽidem Eusebius lib. 11. de prępa. Euan. c. 7.
πανάρετον σοφίαν. Sapientiæ librum
|
intellexisse videtur, & eum Salomoni tribuit,
vt
cōstatconstat ex c. 7. Sapientiæ. Tu verò Christiane
lector, illud
cōstātissimeconstantissime tene,
ꝙquod ecclesia catholica in pręcitatis Synodis, & canonibus diffiniuit.