Quinta
cōclusioconclusio. Quamuis huic præcepto
*de diebus aliquot † religionis causa Deo sacrandis,
cultuiq́;cultuique diuino constituendis, iure
humano, etiam pontificio derogari non possit, qui tamen dies, & quot sint huic muneri, &
ea ex causa quieti,
ocioq́;ocioque ab operibus seruilibus præsignandi, verè ad legem humanam
pontificiam pertinet. Huius assertionis prior
pars ex eo constat, quòd hoc præceptum ea ex
parte sit morale, iuris naturalis,
legisq́;legisque diuinæ
euangelicæ, quibus lege humana derogari
nōnon
potest. §. sed naturalia. Institut. de iure natur.
gent. & ciuili. adnotauit Gratianus in principio 5. distinct. Sanctus Thomas 1. 2. quæstio 54.
articu. 5. Fortuni. in l. vltima. ff. de iustitia &
iure. col. 7. nos idem probauimus in quartum
decretalium. 2. part. capit. 6. §. 9. numero 2. Et
præterea Decalogi præcepta, qua ex parte
moralia, & naturalia sunt, nullam patiuntur
dispensationem: quemadmodum docet Sanctus Thomas 1. 2. quæstio. 100. articulo 8. quem
optimè interpretatur Dominicus Soto libro
ij. de iustitia & iure. quæstio. iij. artic. 8. ergo
cum hoc præceptum iuxta sensum huius conclusionis in priori eius parte, sit morale, & naturale, nullam poterit pati dispensationem,
saltem ad hoc, quin homo teneatur tempus
aliquod, seu dies seu horas diuino vacare cultui, & religioni. Vnde quò ad istum effectum
non exigimus necessarò dies integros, quamuis conclusio dierum meminerit ad seruandam legis veteris literam, quæ sensim tempus
aliquod, quo Dei vacemus cultui significat. Posterior conclusionis pars satis probatur ea
ratione, quòd in ea parte lex fuerit cæremonialis, & ideò cessauerit legis euangelicæ institutione: lege verò euangelica, & naturali
nulli
fuerũtfuerunt dies ocio deputati ad vacandum
religioni, & cultui diuino: quod satis constat
ex ipsa
euangeliorũeuangeliorum lectione. Quò fit, vt quibusdam visum fuerit, iure humano pontificio
dies festos, quos nunc ex ecclesiæ institutione
celebramus, mutari omnino posse, aut
deniq;denique
tolli, modò tempus aliquod commodè constituatur, quo ab operibus seruilibus vacantes
feriemur, & Deo cultum exteriorem exhibeamus: quia dies festi, quibus Christiani religionis causa feriamur, iure humano pontificio
sunt instituti. quod probant Sanctus Thomas
secunda secundæ quæstione 122. artic. 4. Florentinus 2. parte. tit. 9. capitu. 7. Archidiac. &
Cardinal. S. Sixti in cap. 1. de consecrat. distin.
3. Ioan. Maior in 3. sentent. distinct. 37. quæsti.
27. Imò ipse Thomas expressim asseuerat, † di
*em dominicum iure humano, & ab ecclesia
institutum esse ad hoc, vt diuinis officijs, &
religioni vacemus: qua in re Anchar. Antonius, & Abb. in capit. 3. de ferijs, existimant, diei
dominicæ festum iure diuino institutum fuisse. Idem probant Angelus in verbo, feriæ. §. 3.
& Syluest. verbo, dominica. qui, hanc opinionem communem esse, testatur. Cuius probationi illud potissimè suffragatur, quòd à seculo vsque Apostolorum dies dominica fuerit ab ecclesia catholica in honorem Dei celebrata: ex Paulo prim. ad Corinth. capi. primo.
Nam de collectis, inquit, quæ fiunt in sanctos,
sicut ordinaui ecclesiæ Galatiæ, ita & vos facite per vnam Sabbati. Quo in loco Chrysostomus, Ambrosius, Remigius, & alij, vnam Sabbati dominicam diem interpretantur. Imò &
illic Primasius commemorat, diei dominicæ
celebritatem ab apostolis descendisse ex testimonio diui Ignatij Epistola. 2. qui ferè tempore apostolorum floruit, sanctitate & doctrina
illustris. Idem sensit Augustinus epistola 119.
ad Ianuarij quæstiones capit. 13. scribens, Dies
tamen dominicus non Iudæis, sed Christianis
resurrectione domini declaratus est, & ex illo
habere cœpit festiuitatem suam. Hæc Augustinus, ex quo obseruari poterit ratio, quare
Sabbatum in diem dominicum mutatum fuerit. Nam ratio illa commemorandi
beneficiũbeneficium
creationis in festiuitate eius diei, in qua Deus
ab illa requieuit, mutata est in beneficium recreationis, quæ facta est à Christo per
gratiāgratiam,
|
& absoluta fuit die dominico per eius resurrectionem:
fuitq́;fuitque illa lux in statu gratiæ prima,
multò præstantior illa, de qua tunc
dictũdictum est:
fiat lux. Et præterea olim in lege veteri tradita fuit celebratio Sabbati, quod erat requies
mortuorum: resurrectio autem nullius erat
vsque ad Christum dominum, qui die dominico resurgens fecit, vt dies hic olim octauus,
nunc in lege euangelica sit primus, Sabbato in
festiuitate succedat, idem Augustinus in Epistola 85. ad Casulanum. Præponitur, inquit,
dies dominicus Sabbato fide resurrectionis.
Hæc & Isidorus scribit lib. primo. de officiis.
cap. 24. multa Thomas VValdensis de sacramentalibus titu. xvj. capit. cxl. qui probare conatur, diei dominicæ festiuitatem ab apostolis
institutāinstitutam fuisse. Tertullianus aduersus gentes
cap. xvj. proximè his accedit dicens. Aequè si
diem solis lætitiæ indulgemus, alia longè ratione, quàm religione solis, secundo loco ab eis
sumus, qui diem Saturni ocio & victui decernunt, exorbitantes & ipsi à Iudaico more,
quẽquem
ignorant. Diem solis Tertullianus intellexit
diem dominicum: vt & Imperator in l. omnes
iudices. C. de feriis. Quo in loco & Theodosius Cæsar in l. omnes dies. id euidentiùs explicat. adnotauit Angelus Politianus libro miscell. capit. octauo. ex Dione libro xxxvij. id
ipsum obseruari poterit ex Eusebio libro quarto. de vita Constantini Magni. Sozome. libro
primo, capit. octauo. Cassiodoro lib. primo.
tripart. cap. octauo. Cassiodoro libro primo
tripartit. capit. decimo. Nicephoro libro septimo. capit. xl vj. Quibus minimè citatis Ludouicus Cælius idem tradit libro septimo. cap. xlj.
& xlij. Sic & hoc ipsum traditur in vita beati
Syluestri Græcè quidem scripta, in Latinum
verò traducta opera Aloysij Lipomani quinto
tomo. Dominicam verò diem hoc nomine
primam sabbati, primam inquam hebdomadis
diem significat Diuus Ioannes Apocalypsis
capit. primo. Sed & diem Saturni sabbatum esse constat ex Dione. Reliqui verò dies adhuc
apud nos planetarum nomina retinent. Idem
ferè constat ex Iustino martyre in
secũdasecunda oratione pro Christianis. vltima pagina. qui diem
solis à Christianis celebrari ex eo tradit, quòd
illo die Deus mundum effecerit, & eodem Iesus Christus à mortuis resurrexerit, & addit
pridie Saturni Christum cruci affixum fuisse,
& postridie Saturni, qui dies solis est, surrexisse. Nec quidquam oberit, quòd auctoribus Eusebio, Sozomene, & aliis Constantinus Magnus lege lata diffinierit diei Dominicæ
celebritatẽcelebritatem. Etenim
legẽlegem illam tulit Constantinus
generalẽgeneralem, & vniuerso Romano orbi huius diei
festiuitatem indixit, apostolicas traditiones imitatus, non quòd tunc apud Christianos cœperit hic dies celebrari, sed quòd ante
ConstātinumConstantinum celebrabatur ex institutione apostolorum à Christianis, non ex lege Cæsarea, quæ
tunc vtilis, ac necessaria fuit, vt subditi Romano imperio ex edicto Cæsaris diem illum colerent diligentius, & cautiùs, ne Cæsari forent
rebelles, sed ex lege Apostolica, cui plures refragari non verebantur. Leo
etiāetiam Tribunitius
Imperator auctore Theodoro lectore, multò
post
ConstantinũConstantinum MagnũMagnum eandem
legẽlegem denuò
repetitārepetitam, Romanis,
eorumq́;eorumque prouinciis dedit,
non equidem nouam, sed veteris
memoriāmemoriam renouandārenouandam. Huic rationi accedit, quod Origenes contra Celsum festiuitatis diei dominicæ
meminit. Tertullianus de corona militis, rursus in 2. lib. ad vxorem. Hieronymus aduersus
Vigilantium & Iustinus martyr in quæstionibus à Christianis positis. quæstion. cxv. ex Irenæo referens, diem hunc ab
ApostolorũApostolorum temporibus celebrari
quodāquodam aliorum dierum discrimine, quòd hic dies sit nostræ resurrectionis significatio, qua Christi benignitate, & à
peccatis, & à morte, quæ ab illo interfecta est,
liberati sumus, per Christi
resurrectionẽresurrectionem. Vnde
sempiterna memoria, inquit Iustinus, recolere
debemus, & casum
nostrũnostrum in
peccatũpeccatum, & Christi in nos
caritatẽcaritatem, qua ex causa surreximus: idcircò genu flexio,
quāquam sex diebus adhibemus,
casum
nostrũnostrum in
peccatũpeccatum significat:
nōnon flectere
autẽautem genu die dominico resurrectionis nostræ est significatio. Hæc
autẽautem cōsuetudoconsuetudo ab
apostolorũapostolorum tẽporibustemporibus cœpit,
quemadmodũquemadmodum ait
beatus Irenæus Martyr & Lugdunensis Pontifex in libro de pascha, in quo
mentionẽmentionem Pentecostes facit, in qua genu non flectimus,
ꝙquod eodẽeodem
loco habenda sit, quo dominicus dies, ob eam
causam,
quāquam de eo diximus. Hæc Iustinus. Obiter
tamẽtamen admoneo
lectorẽlectorem, me maximè dubita
re, an opus illud fuerit à Iustino Martyre
scriptũscriptum: quî etenim fieri potest,
IustinũIustinum citare
IrenæũIrenæum? qui, vt ipse ex Eusebio, Hieronymo, Nicephoro, & aliis coniecto, post
mortẽmortem ipsius Iustini floruit, & scripsit,
saltẽsaltem martyrio coronatus
est:
atq;atque ideò à fide historiæ
alienũalienum est,
ꝙquod Iustinus Irenæi
iāiam martyris, & mortui meminerit.
Ipse verò Irenæus in quinto aduersus hæreses
Iustini meminit, & eius operis,
ꝙquod cōtracontra MartionẽMartionem hæreticum scripsit, teste Hieronymo. Sed
|
& Eusebius in Chronico multò ante Irenæi
martyrium, ipsius Iustini mortem, & agonem
pro religione Christiana contigisse tradit. Pręter hæc in eodem opere citatur Origenes cap.
82. & ca. 86. qui dubio procul post Iustini martyrium claruit. Imò & natus est. Quod ex Hieronymo, Eusebio, Hermano Contracto, &
Nicephoro constat: nec istius operis meminere Hierony mus, Eusebius, Nicephorus, & S.
Photius, & alij qui Iustini scripta, & libros adnumerauerunt. Idem verò Iustinus in dialogo
cum Triphone de die dominico, in quo Dominus noster Iesus Christus surrexit à mortuis, quem vnum
SabbatorũSabbatorum nominat, scribit.
Vnus enim Sabbatorum dies, cùm primus maneat dierum omnium, omnium rursus
dierũdierum,
qui in orbem
reuoluũturreuoluuntur, enumeratione octauus vocatur,
idemq́;idemque primus manet. Hęc Iustinus aduersus Iudæos. His
deniq;denique veluti per
trāsennamtransennam, digressione quadam obseruatis, diem
dominicum rursus repetentes libentissimè adducemus insigne,
Iustinoq́;Iustinoque aptissimè conueniens diui Basilij testimonium, is, inquam, in libro de spiritu sancto. cap. 27. traditiones ecclesiasticas, & apostolicas mirè commendans inquit, & erecti perficimus preces in vna Sabbati: id est, die dominico: rationem autem non omnes nouimus. Non enim
solũsolum, vt qui resurreximus cum Christo, & qui superna † quærere
debeamus, in resurrectionis die datæ nobis gratiæ, per hoc quòd stamus in precando, nos ipsos
cōmonecommone faciamus: sed quòd
etiāetiam venturi
seculi is dies quodammodo imago esse videatur. Quapropter, etiam cum principium sit
dierum, non prima à Mose, sed vna appellata
est.
FactũFactum est enim, inquit, vespere, & mane dies vna, velut eadem sępè reuoluatur. Vna
itaq;itaque
eadem est octaua, vnam re vera, ac veram
octauāoctauam, cuius Psalmographus in quibusdam Psalmorum inscriptionibus meminit, per se ipsam
demonstrans, statum videlicet post hoc tempus, diem non desituram, vesperam non
habẽtemhabentem, & successionem non
admittentẽadmittentem, æuum
illud nunquam finiendum, ac senij expers. Necessariò igitur ecclesia erudit alumnos suos, vt
stantes preces absoluant, quo per assiduam
cōmonefactionemcommonefactionem vitæ non desituræ,
viaticorũviaticorum
ad illam transmigrationem parandorum non
negligentes simus. Sed & totus quinquaginta
dierum numerus, Pentecostes appellata, resurrectionis, quam in illo seculo expectamus, monumentum est, vna enim illa, & prima dies septies septem sacræ Pentecostes hebdomadas efficit. Ex prima enim initium sumens, in principium desinit per similes inter medios quinquagies euoluta. Vnde & æuum similitudine
refert, velut in circulari motu ab iisdem signis
initium sumens, & in eadem desinens. In qua
erectam
figurāfiguram in adoratione præferre ecclesiæ leges nos erudierunt, ex manifesta commonefactione velut transferentes
mentẽmentem nostrānostram
à præsentibus ad futura. Quin & quoties genua flectimus, & rursus erigimur, re ipsa ostendimus, quòd propter peccatum in terram delapsi sumus, & per benignitatem eius, qui condidit nos, ad cœlum reuocati sumus. Hæc Basilius, & his similia Augustinus ad Ianuarium Epistola 119. cap. 15. Ex quibus planè intelligitur
diffinitio concilij Nicæni canone 20. & capit.
quoniam. de consecratio. distinctio. 3. vbi fidelibus Christianis iniungitur, vt diebus dominicis, & in diebus Pentecostes stantes ad orationem vota domino reddant. Idem fieri debere
in omnibus festiuitatibus, quæ iure præcipuæ
censentur, docet Alexander pontifex in cap. 2.
de feriis, quo in loco interpretes idem adnotarunt: & Cardinal. Sancti Sixti in dicto capitulo,
quoniāquoniam. Cui equidem canoni, & diuo Basilio
cōuenitconuenit Martinus Bracharensis Episcopus
ex synodis Græcorum cap. 57. & cap. vltimo.
30. distinctio. Diuus Ambrosius in sermone 61.
cap. scire. 76. distinctio. concilium Turonense cap. 37. & Burchardus lib. 3. cap. 235. apud
quem lib. 13. capitulo 3. ex synodo Aurelianensi capitulo 14. idem obseruauimus, quod modo ex Alexandro
PōtificePontifice adduximus. Verùm
& diei dominicæ solennitatem, ac celebrationem mirè commendat synodus Matisconensis 2. capit. primo. & retulit Martinus Bracharensis in dicto cap. vltimo. canonibus Apostolorum institutum esse, quòd dominicis diebus, & à Pascha ad Pentecosten minimè genuflectamus, sed & diem dominicam Platonem
diuinasse in decimo de Republica, testes sunt
Clemens Alexandrinus in quinto libr. stromatum, & Eusebius in 13. de præparat. euangelica. capit. 7. quibus omnibus diligenter
obseruatis non temerè opinabimur, hanc diei
dominicæ festiuitatem ab apostolis diuina institutione edoctis, constitutam fuisse, eam
etenim legimus traditione ecclesiastica semper in ecclesia catholica sanctificatam fuisse, vt tandem, licet ab humano instituto
apostolorum processerit, & originem duxerit, quod quibusdam placuit, nimis indecorum esset, eam ab ecclesia mutari, vel
|
tolli, nec id permitteret spiritus sanctus, cuius
inspiratione quæ tot seculis, à tot sanctis patribus, & pontificibus sunt exactissimè obseruata circa religionis cultum, decorem, & ministerium, instituta, ac decreta fuisse satis apparet, quemadmodum probari poterit ex his,
quæ diuus Basilius in dicto cap. xxvij. & alij
veteres Theologi de traditionibus ecclesiasticis scripsere. Idem erit respondendum de festo Paschæ, resurrectionis, & Pentecostes. De
die natalis domini, ac redemptoris nostri Iesu
*Christi †
deq́;deque aliis festiuitatibus his similibus,
quas ab initio legis euangelicæ, ab
ipsaq́;ipsaque ætate apostolorum celebratas fuisse, constat ex veterum lectione, qui obiter plurium festiuitatum meminere, asseuerantes, eas ab apostolis
institutas fuisse. Id etenim de festo Paschæ asserunt Hilarius in prologo Psalmorum, Clemens in epistola. iij. Hieronymus super Matthæum cap. xxv. & Tertullianus in lib. ij. ad vxorem. rursus idem Hieronymus aduersus Vigilantium. extat & octauus
apostolorũapostolorum canōcanon.
De Pentecoste diui Pauli extat locus prima
ad Corinth. cap. xvj. & Act. cap. xx. vbi Beda,
Ambrosius super Lucam, & Origenes contra
Celsum. De festo Parasceues, hoc est Passionis, Resurrectionis, Ascensionis, & missionis
Spiritus sancti Diuus Augustinus ad
IanuariũIanuarium,
& de cœna Domini ex j. ad Corinth. cap. xj. illic Remigius, Isidorus lib. j. de officiis c. xxviij.
de his omnibus Thomas VValdensis lib. de sacramenta libus cap. cxlj.
atq;atque etiam de festo parasceues Origenes paulò antè citatus, de Epiphaniæ festo Ammianus Marcellinus sub
CōstantioConstantio Cæsare lib. xxj. qui ita eius celebritatis
meminit, vt planè sentiat, multò ante id temporis à Christianis celebratam eam
diẽdiem fuisse.