FRequenter in his rescriptis, qui
*bus filijs † illegitimis à principe
aliquot priuilegia conceduntur,
hæc clausula scribitur:
tibiq́;tibique concedimus ius succedendi patri tuo
ex testamento, & ab intestato:
soletq́;soletque controuerti, an ex hac concessione, si pater fecerit
testamentum, in quo filius legitimatus verbis
præscriptis, fuerit præteritus, aut legitima bonorum parte priuatus, aliquóve onere quo
ad eam grauatus, possit contra testamentum
agere. Et fortassis videbitur quibusdam quæstio ista vel inutilis, vel disputatione indigna
exeo, quod filius legitimatus rescripto principis possit iure ipsius legitimationis agere
contra patris testamentum: quod equidem
verum est regulariter, sicuti & in quartum
decretalium, vbi de legitimationibus tractauimus, traditum à nobis est,
idq́;idque modo concedimus iure probari, & tamen de eo quæritur,
an filius legitimatus, qui alioqui agere non
potest contra patris testamentum, vel quia
legitimatio perfecta non est, vel ex eo, quod
ob aliam causam iure ordinario ea actio ei
non competat, possit ex interpretatione verborum, quæ sub prædicta clausula continentur, & ex eorum vi, àc potestate aduersus patris testamentum actionem in iudicium deducere. Qua in quæstione fatemur
planè ex ea clausula hoc ius agendi minimè
tolli, si id alioqui competat filio. Sed & ex
vi significationis per ea verba hoc ius filio
concedi à principe, & concessum censeri,
existimat fortassis Gregorius Lopez vir eruditione, ac moribus insignis in lege. nono.
titul. 18. part. iij. sed Bald. in cap. de causis.
nu. 34. de offi. deleg. gl. Accursius, Bar. & alij
|
ab eo citati minime quęstionem istam explicarunt, sed de iure responderunt generaliter,
filio legitimato conpetere ius agendi contra
patris testamentum, ex iuris quidem diffinitione, non ex prædictæ clausulæ significatione:
sed ex ea clausula
idẽidem esse respondendum, aliquot rationibus probari videtur. Et primo, iure etenim ciuili nullum aliud successionis genus constitutum est, quàm ex testamento, vel
ab intestato. l. imperialis. §. præsenti C. de nuptiis. notatur in l. 1. ff. de inoffi. testa. in l. cum
antiquioribus. C. de iure delib. & successio aduersus
testamentũtestamentum includitur sub successione
ab intestato, sicuti deducitur ex Iurisconsulto
in l. 1. ff. de bon. pos. contra tabu. rursus eadem
comprehenditur, ac dicitur esse ex
testamẽtotestamento.
§. sunt autem. inst. de bono. posses. Igitur cum
filius legitimatur ad
succedendũsuccedendum patri ex testamento, & ab intestato, ex propria horum verborum significatione, etiam si aliunde nihil petamus, poterit patri succedere ex testamento,
& ab intestato, & contra eius
testamentũtestamentum: ad
omnẽomnem enim
successionẽsuccessionem legitimus censeri debet, quę iure ciuili filiis datur. Secundo, eadem
sententia plurimum coadiuuatur ex text. in
authent. quib. mod. nat. effici. sui. §. &
quoniāquoniam
varie. & in d. l. imperialis. §. pręsenti. l.
cũcum quis.
C. de natura. li. in authent. de nuptiis. inces. §.
dubitatum. & §. quibus. inst. de hæred. quę ab
intestat. defer. Quibus in locis, filiis
quibusdāquibusdam
datur ius succedendi ex testamento, & ab intestato, quibus itidem competit ius agendi contra paterna testamenta. Tertiò huic opinioni
suffragatur Iasonis responsum, is inquam in
cons. ccij. lib. 2. col. 4. vers. pro prædictorum.
scribit de huius clausulæ interpretatione, diligenter agens, duplicem esse successionem ex
testamento, quarum prior ea dicitur, quę
secũdumsecundum testatoris voluntatem contingit, quoties
scriptus hęres hæreditatem c. posterior est, vbi
aduersus testamentum vel querela, vel ius dicendi nullum admittitur,
aliterq́;aliterque succeditur
testatori, quàm ipse voluerit, imo contra eius
voluntatẽvoluntatem.
Atq;Atque hæc dicitur nihilominus successio ex testamento, quia nusquam admittitur, nisi facto testamento, quod sensit glo. in l.
vlti. C. vnde legit. subdit idem Iaso. itidem esse duplicem successionem ab intestato: vna
quidem est eo auctore, quæ contingit ex tacita voluntate illius, cui succeditur, & qui nullo facto testamento visus est ad eius hæreditatem vocare illos successores, & hæredes, qui
iure, & legibus ad intestatorum hæreditatem vocantur. l. conficiuntur. ff. de iure codicil.
Altera vero, cum filius agit aduersus voluntatem patris intestati querela inofficiosæ donationis, ad rescindendas inofficiosas patris donationes. iuxta ea, quę de inofficiosis donationibus statuta sunt. hæc Iason, cuius testimonio illud constat, successionem ex testamento
includere etiam successionem illam, quę contra testamentum lege datur.