Tranquillus in Cæsare capitulo lxxiiij. sed
& in vlciscendo natura lenissimus. Pirata, à
quibus captus est, cum in deditionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde suffigi. Quod
Plutarch. in Cæsare dixit
ἀνεφαίρωσεν. id est cruci affixit, & in Apophthegmatis verbo à clauis
deducto
προσήλᾳ eleganter significauit. Ex quibus locis apparet, crucis supplicium nimis crudele vel ex eo fuisse, quod foret lenta in eo
mors. Diuus Augustinus super Ioannem tractatu. xxxj. supplicium, inquit, crucis ideo durius erat, quia diutius cruciabat, & omnes crucifixi longa morte necabantur. Idem tractatu
xxxvj. pendentes enim in ligno crucifixi, clauis ad lignum pedibus,
manibusq́;manibusque cōfixiconfixi producta morte necabantur. Non enim crucifigi
hoc erat occidi, sed diu viuebatur in cruce,
nōnon
quia longior vita eligebatur, sed quia mors
ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur.
Genes. capitulo xl. Ioseph respondit pistorum
magistro, tria canistra tres adhuc dies sunt,
post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce. Et rursus paulò post,
alterum suspendit in patibulo, vt veritas
coniectoris probaretur, & capitulo xlj. Ego
enim redditus sum officio meo, & ille suspensus est in cruce. Deuterinomij capitulo
xxj. quando peccauerit homo quod morte
|
plectendum est, & adiudicatus morti
appẽsusappensus
fuerit in patibulo, non permanebit cadauert
eius in ligno, sed in eadem die sepelietur, quia
maledictus à Deo est qui pendet in ligno. Iosue capitulo octauo. Regem quoque eius suspendit in patibulo vsque ad vesperam, & solis occasum,
præcepitq́;præcepitque Iosue, & deposuerunt cadauer eius de cruce. Extat & de Aman affixo cruci, quam parauerat Mardochæo historia Hester capitulo quinto sexto, &
septimo, Seneca libro primo Epistolarum
septimum epi. Sed latrocinium fecit aliquis,
quid ergo meruit? vt suspendatur. Ex quibus
probatur, genus hoc supplicij, quo cruci nocentes affigebantur, & suspendebantur in ea,
fuisse apud veteres
frequentissimũfrequentissimum, crucémque ipsam Græcè dictam
φαυρὸν.
Idq́;Idque euidentiùs erit ex Luciano in dialogo, cui titulus, iudicium vocalium. Qui finxerit eleganter,
literam. T. vt furem, & aliena inuadentem,
litera. S. ex multis dictionibus expulsa, dignam
videri, quæ in id ageretur supplicium, quod
ipsius exprimeret figura, nempe crucem,
quæ quidem absque ipsius nocentis suspenso
corpore, sit omnino literæ. T. similis. Vt
obiter adinoneam, nihil ad hanc rem pertinere, quod Ludouicus Cælius libro sexto,
lect. Antiqu. capitulo octauo. adnotauit de
litera longa, quæ ad similitudinem. T. figuretur, quoniam, vt is inquit, qui pendet laqueo suspensus eam planè reddit imaginem
suspendio si defuncto obtinente vicem lineæ
ex superiori parte in imum productæ, trabis
verò, vnde laqueus destinatur, transuersam
elementi portionem fungere videatur. Nam
vtcunque id sit, & adnotari possit ad Plautinos de litera longa sales, quod lector poterit faciliùs expendere, ad crucis imaginem, quæ ex litera. T. à Luciano doctissimè
traditur, nihil opus est ipsius suspensi cadauere, cùm & sine ipso † crux ipsa imaginem. T.
*
referat graphicè. Erat etenim hac ratione
apud veteres Tau, atque ideo. T. Latinum
supplicij nota, autore Quintiliano libro octauo, capitulo tertio. Sed & furcis nocentes affixos olim fuisse, subindicat Calistratus in
dicto. §. famosos. Plinius item libro xxix. capitulo quarto. Eadem inquit, de causa supplicia annua canes pendunt inter Aedem iuuentutis, & Summani viui in furcas Sambucea arbore fixi. Vt tandem ratione communis, & frequentissimi supplicij possimus
coniectare, quandoque crucem dictam supplicium illud, quo
suspẽsisuspensi præcluso spiritu
occidebāturoccidebantur, ac deinde furcam veteres quandoque appellasse crucem, cui affigebantur nocentes. Nam & Suidas scribit
δίδυμον ξύλον.
dici Latinè furcam, cùm illud dici etiam crux
verè possit, cùm sit vnum lignum alteri connexum. His adstipulatur quòd cruces non
vnius generis erant, sed aliter ab aliis fabricabantur, sunt etenim qui capite in terram
cōuersoconuerso suspendebant, alij per obscœna stipitem
agũtagunt, alij brachia patibulo explicuerunt,
sicuti ex Seneca obseruauit Ludouicus Cælius in dicto capitulo octauo. tametsi ex propria verborum significatione illud sit verius,
& frequentiori vsui conueniat magis,
crucẽcrucem
dictam fuisse patibulum, cui nocentes expansis brachiis, & clauis affixi, occidebantur.
Eusebius martyrium Petri apostoli enarrans
li. tertio de ecclesia historia capitulo primo
scribit,
ὅσ κὶ ἐπὶ τέλειὲν ρ̀όμῃ γενομενοσ ἀνεσκολοπίσθκ
κατὰ κεφαλῆς, ὅυτωσ αὐτοσ αξιώς ας παθεῖν. id est, Petrus tandem Romæ existens in crucem actus
est, pedibus sursum versum sublatis, aut capite
in terram verso, & in sublime pedibus eleuatis, ex Hieronymo in Catalogo scriptorum
ecclesiast. Vel inuersis vestigiis cruci affixus
ex Ambrosio, qui Egesippum ê Græco in Latinum transtulit libro tertio. de excidio Hierosolymitano capitulo secundo.
Idq́;Idque martyrij genus idem Petrus petierat, quòd se indignum putaret, qui itidem vt magister suus recto corporis statu pateretur. quòd sensit Eusebius, & palam exponit. Nicephorus libro secundo. capitulo xxxvj. idem Eusebius libro
octauo. de historici ecclesiastici capitulo octauo. de martyribus agens inquit,
καὶ ἄλλοσ πάλιν ὰνασ κολσπισθέντεσ ὁιμὲν κ̀ατὰ τὸ σύνηθες τοῖσ κακο̃υργοισ, ὁιδὲ καὶ χειρόνοσ ἀνάπαλίν κάτω κάρα προσηλωθέντεσ, πηρούμενοιτε ξῶντεσ, είσότε καὶ επὶ ἀυτῶν ἰκρ́ιων
λιμῶδιαφθαρεĩν, Quæ Latinus Nicephori interpres libro septimo. capitulo octauo. ita Latinè tractat. Et alij quidem eodem, quo malefici modo, supplicio affecti, alij autem inuersi,
pedibus videlicet in sublime sublatis, vitam
diu,
grauiterq́;graviterque traxerunt, donec in cruce ipsa
ita suffixi fame perierunt. Græcis sanè verba hæc,
ἀναφάυρὸω, προσηλόω,
& ἀνασκολοπίξω,
peculiaria sunt in ea significatione, qua Latini crucifigere, patibulo affigere dicunt. Herodianus l. v. historiæ,
συκοφαν́ταίτε, κὶ δον̃δοι, ὅσοι
| δεσπότας κᾶτήγγέλλον ἀνεσκολοπήσθησαν.
CalũniatoresCalumniatores, & serui
quicunq;quicunque dominos
denunciauerātdenunciauerant,
patibulo affixi fuerunt. Nam & autore Suida
σκόλοψ, palus erat præacutus, cui nocentes affigebantur, qua tandem dictione Christi crux
fuit significata Apollinis Milesij responso, cuius meminit Lactantius Firmianus libro quarto capit. vigesimotertio. Sed & idem Suidas
crucem, aut patibulum Græci dici
ἱκρίον, & inquit,
ἱκρίῳ Ἰουδᾶιοι τόν σωτῆρα πρυσήλωσαν. Cruci
saluatorem Iudæi affixerunt, Addit idem auctor. solemne fuisse apud Athenienses ex lege, vt Cenotaphijs, & sepulchris imaginariis
eorum, qui in exilio, aliáue calamitate mortui forent extra patriam, nec Atheniensi in
agro sepulti, crux apponeretur lignea insignum illius calamitatis. Quod de Thucydidis sepulchro quidam referunt, auctore Marcellino in eius vita. Ex quo Suidæ locus fortassis vitio typographorum deprauatus, illustratur. Hinc obseruari poterit interpretatio
legis, quæ à Constantino ad Maximum. P. vrbis lata est de crimine læsæ maiestatis libro nono Codicis Theodosiani titul. quinto. Cuius
duæ priores partes referuntur in Codice Iustiniani. l. tertia. C. ad legem Iul. maiesta. tertia, & vltima parte omissa. Cuius hæc est decisio. In seruis quoque vel libertis, qui dominos, aut patronos accusare, aut deferre tentauerint, professio tam atrocis audaciæ, statim
in admissi ipsius exordio per sententiam iudicis comprimatur, ac denegata audientia patibulo adfigatur. P. P. Kalen. Ianua. Volusiano, & Anniano conss.