THEMA CAPITV. X.
De mandatis regijs ad executionem & obseruationem literarum, quæ vulgò requisitoriæ dicuntur.
SVMMARIA.
-
1 Iudex secularis, & ecclesiasticus mutuò sibi præstant, &
præstare tenentur auxilium, in exequendis mandatis
& sententijs.
-
2 Iudex ecclesiasticus, an poßit mittere in carcerem laicos
propria authoritate?
-
3 Contractus ratione, quando quis poßit vbi cōtraxeritcontraxerit conueniri, latè traditur.
-
4 Intell. cap. Romana. §. contrahentes. de foro competen.
libr. 6.
-
5 Renunciatio proprij domicilij, quid in contractibus operetur? & deinde solutio in aliquem locum destinata?
-
6 Iuramentum quid efficiat in hac specie quoad fori renunciationem?
-
7 Iudex an poßit verbalem citationem intra territorium alterius propria exequi authoritate?
NON omnibus iudicibus, quibus
cognitio, ac diffinitio alicuius
causæ iure competit, licet, nec
permissum est, quæ semel diffinierint, executioni mandare, siquidem multa sunt, quæ liberam hanc executionem
absq;absque alterius iudicis auxilio, & ministerio possint impedire.
Atq;Atque ea ex causa illud
obtinuit, vt quoties res ista in
discrimẽdiscrimen hoc inciderit, iudex, qui
sententiāsententiam tulerit, aut de contractus executione cogniturus est, requirat pro
exequenda sua sententia, &
cōtractucontractu, iudicem
alium, qui personam & bona debitoris capere
possit,
atq;atque executionem ipsam ad
effectũeffectum deducere. Sic etenim iudex ecclesiasticus, vbi censuris iam fuerit vsus aduersus laicos, nec potuerit earum viribus sententiam exequi, requirit pro eius executione iudicem secularem, vt
*is captis rebus, & persona ipsius laici condemnati, ecclesiastici sententiam exequatur. text.
vbi glos. verb. publicum. sic intelligenda in capit. 1. de officio ordin. & ibi Doctor. præsertim
Panorm. Felinus & Alciatus. Oldr. cons. 89. Bal.
in l. 1. C. de his qui latron. occulta Matth. de Afflict. in pro œmio constituit. Neapolitan. nu. 54.
tex. opt. in c. dilecto. de senten. excommu. in 6.
cap. postulasti. de homicid. cap. 2. de maled. ca.
principes. 23. q. 5. c. quoniam. de officio ordin. l.
episcopale. C. de epis. & cleric. c. vt officium. §.
compescendi. de hæreticis in 6.
Ex quo tamen Archi. adnotauit, hoc verum esse in
iudice ordinario ecclesiastico, quasi delegatus
non possit iudicis secularis auxilium pro executione sententiæ implorare, cùm id speciale
sit in iudice delegato ad punitionem hæresum.
Hæc verò Archi. opinio falsa est. Nam nihil speciale cautum ex tat in d. §. compescendi. in hoc
auxilio à iudice seculari implorando, & ideo
etiam iudex ecclesiasticus, ac delegatus poterit auxiliũauxilium iudicis secularis implorare, pro exequenda eius sententia, cum censuris vsus fuerit, nihilq́;nihilque eis profecerit. text. est in huius opinionis non leue argumentum in d. c. dilecto.
cuius ad hoc meminit Felin. in c. dilecta. de maiorit. & obed. notant Innocent. Ioan. Andr. &
Doct. Communiter in c. significasti. de offi. deleg. vbi Abb. & Dec. atq;atque, item Ioan. Lupi. in ca.
per vestras. 2. not. §. sed est pulchra dubitatio.
nu. 17. & nouissimè August. Beroius in d. capit.
significasti. numer. 24. ver. extra glos. fatentur,
hanc opinionem esse COMmunem, quāquam etiam
sequuntur Domi. & Francus in dict. §. compescendi. eamq́;eamque passim seruari vidimus.
Eadem ratione, iudex secularis quoties ea necessitas inciderit, poterit implorare iudicis ecclesiastici auxilium pro exequenda eius sententia
aduersus eos, in quos ipse non habet coerctionis ius, Authen. sed hodie. C. de adulter. notat
Maria. Socin. in cap. cùm sit generale. num. 24.
de foro compet. Qua in re illud discrimen erit
obseruandum, quòd iudex ecclesiasticus poterit censuris, & spiritualibus pœnis compellere
secularem ad auxilium hoc exhibendum. c. 2.
de maled. iudex verò secularis non potest cogere ecclesiasticũecclesiasticum, sed debet Metropolitanum
adire, atq;atque ab eo petere, quòd inferiorem iudicem ecclesiasticum cogat auxilium seculari exhibere, & præstare ad executionem sententiæ.
Sic etenim probant Innoc. Abb. & alij in d. capit. 1. de of. ordina. vbi Alciatus num. 26. & nume. 123. scribit, hanc opinionem COMmunem
esse. Idem distinxit Iaso. in l. à Diuo Pio. §. sententiam. ff. de re iudi. num. 16.
Quod si iudex ecclesiasticus sit verus & competens iudex aduersus laicos,
deq́;deque eorum criminibus aliquot cognoscere possit,
eosq́;eosque punire,
non omninò expeditum est, posse eum laicos
*capere, & in carcerem mittere. Etenim Oldrad.
cons. 86. breui hac de re pręmissa disputatione,
non satis explicat, quid sibi iure verius visum
fuerit, ac tandem in eam inclinat sententiam,
vt existimet, non posse iudicem ecclesiasticum
in carcerem proprium mittere, nec capere laicum pro criminis alicuius punitione, quæ ad
ipsum pertineat, excepto hæresis crimine, in
quo hoc erit & est speciale, & in alijs huic similibus criminibus. c. excommunicamus. in 2. ad
finem de hæreti. cap. vt commissi. eo. titu. in 6.
& in Clem. 1. eiusdem rubricæ. Huius opinionis ratio, vel ex eo deducitur, quòd sæpissimè
in iure sit expressum, quoties ecclesiasticus iudex, de crimine aduersus laicum cognoscit, cuius cognitio ad eum pertineat, post decretas
Canonicas censuras,
ipsisq́;ipsisque minimè sufficientibus ad coerctionem, tunc auxilium à seculari
iudice implorandum esse, quasi non alia sit aduersus laicos iudici ecclesiastico permissa coercendi potestas, quàm quæ censuris constat? ea
verò non sufficienti, ministerio iudicis secularis punitio est peragenda, sicuti deducitur ex
cap. 1. de off. ordina. cap. postulasti de homicid.
cap. cùm C. laicus, de foro comp. l. placet. C. de
sacrosanct. eccle. Auth. de mandatis princip. §.
si verò canonicum. colla. 3. Quibus & alijs rationibus hanc sententiam latissimè omnium
conatur defendere Ioannes Lupi. in d. §. sed est
pulchra dubitatio. num. 18. de donat. inter vir.
& vxo. idem tenet Anch. in ca. cùm episcopus.
de officio ordi. in 6. quam opinionem fatentur
COMmunem esse Felin. in capit. significasti. de
officio delegat. Aufreri. in repetitio. clemen. 1.
de officio ordin. in quæst. 5. & in tracta. de potesta. ecclesiast. super laicos in princip. Felin.
tamen loquitur de iudice ecclesiastico delegato, & in ordinario contrarium probare videtur, quod statim latiùs explicabimus. Eandem sententiam aduersus iudices ecclesiasti|
cos tenet Anchar. in regu. ea quæ. de reg. iu. in
6. quæst. 11. qui scribit, hanc opinionem COMmunem esse, & idem fatetur Ioan. Andræ. in
Specul. tit. de offic. ordin. Hanc & leges regiæ
admiserunt, & probârunt sępissimè, præsertim
l. 7. tit. 3. lib. 1. & l. 4. tit. 1. lib. 3. ordination. idem
statutum est in publicis totius regni comitijs,
anno M. D. XXV. Tolet. cap. vlt.
Contrarium planè verius esse censent Domin. &
Francus in dicto c. cùm episcopus. idq́;idque multis
profectò iuris Pontificij locis, ita passim probatur, vt minimè congruat, ea omnia effugere
velle specialis cuiusdam iuris ratione. NāNam posse
iudicem ecclesiasticum, qui alioqui iure de crimine cognitionem habet, laicum reum capere,
& in carcerem mittere, probatur in cap. attendendum. 17. q. 4. cap. contra idolorum. 26. q. 5.
cuius ad hoc ipsum meminêre Roma. in Singu.
711. & Felin. in capitul. cùm sit generale. de foro
comp. numer. 20. qui hanc opinionem probat.
Idem Felin. in d. c. significasti. colum. vltim. latè
Aufreri in d. Clemen. 1. q. 5. & in tractat. de potest. eccle. super laicos. in princ. ad cuius quæstionis perfectam resolutionẽresolutionem ipse tria esse obseruanda existimo, ex quibus constabit, quid
sit hac in controuersia considerandum.
Primùm, vbi consuetudine legitimè præscripta
obtentum esset, quòd iudex ecclesiasticus habens alicuius causæ cognitionem aduersus laicos, posset eosdem capere, ac carceri tradere,
vsus hic erit omninò seruandus. Quod Bal. notat in d. capitul significasti. & sequitur eandem
opinionem Ioan. Lupi. in d. §. sed est pulchra
dubitatio. nume. 26. Atque ita in aliquot Hispaniarum diœcesibus iam diu obtinuit, nec
Carolus Cæsar, Rex inuictissimus, hanc consuetudinem tollere, legeq́;legeque propria voluit vsquam improbare, etiamsi sæpius ab eo fuerit
petita huius PRAXIS, & vsus abrogatio in
publicis totius regni conuentibus, vt apparet
ex cap. 117. legũlegum MadriciarũMadriciarum anni M. D. XXVIII.
& c. 2. anni XXXIIII.
Secundò, quoties iudex ecclesiasticus legitimè
aduersus laicum criminali iudicio, vel sententiam tulerit, vel cognitionem, & examen culpæ ad punitionem instituerit, iure poterit laicum ipsum capere, & in carcerẽcarcerem mittere, quemadmodum probatur his authoritatibus, quas
vltimo loco adduximus, nec video, etiam seclusa quacunq;quacunque consuetudine, contrariam opinionem posse optimè defendi.
Tertiò, illud erit ad hæc omninò notandũnotandum, quod
si de executione sententiæ alicuius iudicis ecclesiastici actũactum sit, vt laicus cogatur soluere eam
quantitatem. in qua iustè ab eo iudice damnatus ciuili iudicio fuerit, tunc planè non poterit
iudex ecclesiasticus, laici bona propria capere
authoritate, nec ipsius condemnati personāpersonam ad
rei iudicatæ executionem, imò potiùs tenetur
auxilium iudicis secularis ad hanc executionem inuocare. Sic deniq;denique sunt accipienda, quæ
pro communi opinione adducta fuêre. Nam &
leges regiæ, etiam si generaliter hac de re fuerint statutæ, nihilominùs in hunc casum tendere frequentiùs videntur.
Quartò, non est prætermittendũprætermittendum, iudicem ecclesiasticum posse clericos, qui dubio procul sunt
ecclesiasticæ iurisdictionis, capere, & in carcerem mittere, quoties eidem hoc iure visum fuerit, etiamsi non habeat in loco temporalem iurisdictionem, nec tenetur ad hoc auxilium brachij secularis implorare, nisi eo casu, quo eius
potestas minimè sufficeret ad capiendum clericum maximè rebellem, & contumacem. Hoc
probatur in c. cùm episcopus. de offi. ordin. in
6. & est omniũomnium COMmunis opinio, vt interim
demirer, quanam ratione Caro. Molin. in consuet. Paris. tit. 1. §. 41. num. 66. scripserit Romani
pontificis respōsumresponsum in d. c. cùm episcopus, quo
permissum est episcopis, capere propria autoritate clericos delinquẽtesdelinquentes, & in carcerem mittere, solùm obtinere, vbi episcopus habeat temporalem iurisdictionem, atq;atque ideo in his locis,
in quibus temporalis iurisdictio non pertinet
ad episcopum, non posse vicariũvicarium episcopi, nec
ipsum episcopum absq;absque auxilio iudicis secularis, & eius inuocatione clericos delinquentes
capere, & in carcerem mittere. Idem probare
conatur Iaco. de Bellouiso in rep. c. Romana. §.
contrahentes. de for. comp. in 6. num 92. prima
oppositione. cuius ipse Carol. nullam mentionem fecit. Etenim admodum falsa est hæc opinio, nec iure defendi potest, etiamsi alioqui soleat disputari, an possit habere familiāfamiliam armatāarmatam
ad executionem, & ministeriũministerium iustitiæ, de quo
tractauêre latiùs Abb. Felin. Dec. & August. Beroius in d. c. significasti. de offic. deleg.
Sed & apud iudices seculares idem obtinuit, vt
possit vnus alterius
sentẽtiāsententiam exequi, si pro eius
executione fuerit requisitus. text. est hac de re
celebratissimus in l. à diuo Pio. §. sententiam. ff.
de re iud. regia. l. 2. tit. 27. partit. tertia. Authen.
de exhib. reis. §. si verò. & in Auth. vt different.
sint iud. §. 1. notatur in cap. Romana. §. contrahentes. de for. compet. in 6. quod si nolit iudex
requisitus suum in hoc officium, & auxilium
impartiri,
cōpellenduscompellendus erit superioris iudicis,
aut principis authoritate. Nam ex querela iudicis requirentis, aut priuati cuiuslibet, in cuius
vtilitatẽvtilitatem requisitio fit, debet superior iudex
compellere iudicem requisitum ad executionem, quod Bartol. & omnes vnanimi consensu
adnotauerunt in d. §. sententiam. quo in loco
satis probatur iuxta eam lectionem, quæ extat
in Florentinis Pandectis, quas opera L. Taurelij nuper in publicum edidit Laurentinus
Torrentinus ducalis Typographus.
SententiāSententiam
(inquit Vlpianus) Romæ
dictādictam, etiam in prouincijs posse præsides si hoc iussi fuerint, ad finem persequi Imperator noster, cum patre re|
scripsit. Quam lectionem & Iaso. agnoscit in d.
§. sententiam. col. 1. Quamobrem passim ad regia Hispaniarum prætoria querelæ deferuntur
iudicum inferiorum negligentiam, aut
contumaciācontumaciam incusantes ex eo, quod aliorum iudicum
requirentium sententias, aut mandata de contractibus exequendis, mandare executioni prętermittunt. Quibus tandem querelis exanimatis, ac visis literis requisitorijs, statim summaria cognitione, nomine regio mandata decernuntur ipsis iudicibus requisitis, quibus equidem mandatis præcipitur,
ꝙquod iudicum requirentium sententias exequantur, eorúmue mandata de contractibus exequendis rebus & personis debitorum captis, iuxtaleges regias
tradāttradant
executioni.
Quandoq;Quandoque autem iudex hic, qui requisitus noluit requirenti auxilium impartiri,
condemnatur in expensis arbitrio auditorum,
idq́;idque frequenter fit cùm aliqua culpa non immunis à dolo, & malicia in iudice præsumitur.
Quod si iudex requisitus iustè proprium officium, & auxilium negauerit, minimè admittitur
aduersus eum querela ad effectum decernendi
regias literas, quibus eidem præcipiatur requirentis iudicis sententiam exequi, imò hoc
ipsũipsum
expressim denegatur, quod statim ad finem huius capitis apertius probabitur.
Atq;Atque ideò nunc
oportet expendere, quando iudices ab alijs requisiti, teneantur ministerium, & auxilium exhibere in sententijs, & contractib. exequendis.
Extat sanè iuris
vtriusq;vtriusque regula, qua constat,
nōnon
posse quem ratione contractus conueniri apud
iudicem illius loci, vbi contraxerit, nisi ibidem
inueniatur. tex. celebris in d. c. Romana. §. contrahentes. de foro compet. in 6. quo in loco, &
*in cap. vlt. de for. compe. idem omnes tenent, &
probant. Huic etiam conclusioni accesserunt
Accur. & alij in l. hæres absens. §. 1. ff. de iud. latè
Sal. in Authen. si verò. col. vlt. C. de adulter. Ias.
in l. 1. col. 2. ff. de eo, quod cer. loc. ex quo multa
deduci possunt, quæ sunt huic tractatui admodum oportuna.
Primum hinc perpendi poterit, quod Anto. But.
scribit in d. c. vlt. nume. 15. de foro comp. asseuerans, quod iudex loci contractus possit requirere iudicem eius loci, vbi habitat, ꝗquod contraxit,
vt contrahentem citet, & iubeat ad iudicẽiudicem contractus accedere actori responsurum super cōtractꝰcontractus actiōeactione. NāNam authore Butrio, iudex requisitꝰrequisitus hoc facere tenebitur, & si fuerit cōtumaxcontumax, ipse citatus, poterit iudex loci cōtractuscontractus de causa
tractare vsq;vsque ad eius definitionem ac sententiāsententiam
aduersus illũillum pronunciare. Huic opinioni accedit Panor. in c. vlt. nu. 36.
Ego planè cẽseocenseo eāeam falsam esse, quod si vera foret,
satis manifestè cessaret communis omniũomnium adnotatio, & ipsa responsio Romani Pontificis in d.
§. contrahentes. cũcum facilimè iudex loci contractus, esset huius causę iudex cōpetenscompetens, possetq́;possetque
eam per sententiam diffinire, & in ea procedere, licet ipse qui contraxit non inueniatur in loco contractus. qua ratione opinor hanc sentẽtiamsententiam Anto. & Abb. esse contrariācontrariam decisioni pontificiæ, quæ in d. §. contrahentes. tradita est. Sic
sanè Dec. in c. 1. de iud. num. 23. ver. secundo hæc
limitatio, ab his authoribus discedit, & de eorum opi. dubitat Fel. in d. cap. vlt. num. 21. de for.
compe. tametsi potiùs inclinet in Anton. conclusionẽconclusionem, eamq́;eamque videatur probare. quod Mar.
Soc. in specie facit in c. dilecti. de for. comp. nu.
25. ad fi. Ripa tamen in d. ca. 1. de iud. nu. 66. scribit, hanc opin. Anto. Communi iudicio improbari, licet ipse eam sequatur, quoties iudex domicilij, non refragatur huic cognitioni. Mihi ꝓfectòprofectò placet, satis esse, quod ipse reus nolit apud hunc iudicem litigare, imò erit omninò
nulla, etiam ipso tacente huius causæ cognitio,
modo nec tacitè, nec expressè consenserit iurisdictioni.
Secundò ex vera huius rei cognitione, apparet
ꝓpriusproprius intellectus & interpretatio ad tex. in d. §.
contrahentes. Etenim fieri debet distinctio, an
qui contraxit habeat bona in loco contractus,
vel his careat possidens bona in loco domici
*lij, &
habitatiōishabitationis. priori etenim casu, iudex loci
contractus, præmissa legitima citatione, & ipso
contrahente contumace, poterit mittere actorem in possessionem bonorum, quæ reus in eo
loco contractus habet, & ad hunc effectum in
hoc casu, iudex loci contractus erit
competẽscompetens,
quippe qui reo legitimè citato & comparente,
cognoscet de causa
vsq;vsque ad diffinitiuam
sentẽtiamsententiam: eo verò contumace, procedere iure optimo poterit ad missionem in possessionem bonorum ex primo decreto. Hoc equidem operatur possessio
bonorũbonorum, quam habet reus in loco,
vbi contraxerat.
Atq;Atque hæc est prior pars text. in
d. §. contrahentes.
Idemq́;Idemque erit, quo ad
secundũsecundum
decretum, quemadmodum ex vera illius decisionis ratione deducitur, cùm omnia hæc tendant ad bona, quæ sunt in loco contractus. Nihilominus Paulus Cast. in d. §. 1. l. hæres absens.
num. 2. & 5. satis vrgenti ratione probat,
nōnon posse in hoc casu secundum decretum decerni,
cũcum
ad hoc requiratur propria
cōtumaciacontumacia, quæ minimè contingit in eo, qui non tenetur se apud
illum iudicem defendere. Idem asserit Iacob.
de Bellouis. in d. §. contrahentes. num. 129.
Atq;Atque
ita est intelligendus Iurisconsulti locus in l. Titium. §. 1. ff. de administr. tuto. à quo potuit deduci prior pars huius responsi. in d. §. contrahentes, posteriori casu, quoties non habet bona, qui contraxit in loco contractus, sed in loco domicilj, tunc iuxta Communem
opinionẽopinionem
omnium in d. §. contrahentes. & in d. l. hæres
absens. §. 1. etiamsi non possit iudex loci
cōtractuscontractus de causa ipsa cognoscere, nec eam propria
sententia diffinire, nec sit locus remissioni, poterit tamen, vbi reus citatus latitat in loco domicilij, decernere missionem in
possessionẽpossessionem bo|
norum ex primo decreto, & super eius executione requirere
iudicẽiudicem illius loci, in quo sunt, &
existunt bona. Hæc enim est
CōmunisCommunis interpretatio tex. in d. §. contrahentes. quæ videtur planè illi responso admodum conuenire.
Tertiò subinfertur, non rectè Pontificium responsum intellexisse eos, qui ab eo adnotârunt, in
contractibus locum fore remissioni ad iudicẽiudicem
loci contractus, quoties qui contraxit latitat,
nec habet bona in loco, vbi contraxit. Etenim
non est hæc opinio consona decisioni Romani
Pontificis in d. §. contrahentes. Imò ab ea prorsus abhorret. Idcircò licet Bart. in d. l. hæres absens. §. 1. eam probasse videatur, Paulus Castre.
Ange. Iacobinus, & Lancelotus ibi contrariam
potius probant, iuxta interpretationem d. §.
contrahentes. quam proxima illatione explicuimus, quæ frequentissimo Doctorum omnium consensu recipitur. Quanuis quidam non
satis quęstionem istam intellexerint, asseuerantes, propter maximam rei cōtumaciamcontumaciam, esse in
contractibus locum remissioni, ex authoritate
Bald. in l. consentaneum. C. quo. & qua. iudex.
8. notabil. qui hoc non asseruit, nec scripsit: quẽadmodumquemadmodum admonent Lancelot. Dec. in d. l. hęres absens. §. primo. & Ripa in d. cap. 1. de iudic.
num. 66.
Quartò, illud præmissis aptè conuenit, quod omnium calculis probatum extat, nempe locum
fore remissioni ad locũlocum, in quo quis priuatim,
vel publicè administrationem exercuit, cũcum agatur de reddendis rationibus. text. optim. in d. l.
hæres absens. §. 1. l. 1. & ibi gl. & omnes. C. vbi de
ratio cinijs agi oporteat, notant omnes in d. l.
hæres absens. §. 1. præsertim Paul. de Cast. & iuniores & in d. c. vlt. de foro comp. & in cap. 1. de
iudic.
Quintò, hinc colligitur, quodvsus forensis passim
admisit. Nam locus est remissioni in contractibus, & ad iudicem loci contractus est remissio
facienda omninò, vbi qui contraxit, se submise
rit foro illius loci, & proprij domicilij foro expressim renunciauerit. gl. celebratissima in l. 1.
ff. si quis in ius voca. non ierit. quam omnes in
*ibi secuti sunt, & maxima cum laude, & honoris præfatione in d. l. hæres absens. §. 1. præsertim Pau. nu. 8. Iaco. Lancel. Dec. & alij, ac pręter
hos Iacob. de Bellouis. in d. §. contrahentes. nu.
94. & ibi Francus post alios. Panor. nu. 37. Feli.
nu. 22. in c. vlt. de foro compet. vbi Anto. & Cardi. idem Panor. nu. 18. & 22. Dec. numer. 23. Ripa.
num. 65. Augustus Beroius. num. 196. Alciat. nu.
52. in cap. 1. de iudic. multa Iason & Curtius Iunior in dic. l. 1. ff. si quis in ius vocat. non ier. nu.
6. Bald. in l. cùm Archimedoram. C. vt in posses.
legat. Baldus idem in c. prætereà. de offic. delegat. Roma. in Singul. 283. Ias. in l. 1. ff. de eo quod
cert. loc. Marian. Soc. in c. dilecti. num. 39. de foro compe. qui tamen asserit, fortè Contrariam
sententiam esse veriorem, & tamen gl. multi sequuti sunt, quorum opinio dubio procul Communis est.
Sextò subdiducitur, idem esse, vbi qui contraxit,
in certo loco soluere promisit, & proprio foro
renunciauit. Nam etiamsi in loco destinatæ solutionis non inueniatur, erit nihilominus causæ huius examinatio, & cognitio, remittenda
ad iudicem loci, in quem fuit destinata solutio.
Hoc enim omnes fatentur, qui proximāproximam cōclusionemconclusionem secuti sunt. Constat enim locum destinatæ solutionis parem, & similẽsimilem esse hac in re loco contractus, cũcum inibi contraxisse quis videatur, quo solutionẽsolutionem destinauit. l. contraxisse. ff. de
actio. & oblig. l. TitiũTitium. §. tutores. ff. de admi. tut.
gl. cōmunitercommuniter recepta in c. Roma. §. nec etiam.
de foro comp. in 6. Notant omnes in d. c. vlt. de
foro comp. Bal. Bart. & alij in l. si conuenerit. ff.
de iurisd. om. iud. tradit Petrus Gerar. in singu.
6. sed & quæstionẽquæstionem istam, qua tractatur, an in loco solutionis destinatæ quis possit, vt in loco
contractus conueniri? latè examinant Bart. &
alij in d. l. si conuenerit. & in d. ca. 1. de iud. & in
d. l. hæres absens. §. proinde. & §. vlt. est etiam
textus insignis in ca. dilecti. de foro competen.
Septimò, vt semel susceptam prouinciam minimè
destituam, non verebor amplius rem istam expendere, perpensa paulò diligentius vera ratione, qua præmissa probari solent. Nam vbi quis
haberet ex priuilegio speciali forum aliud pręter illud, quod iure Communi eidem competebat, quidam existimârunt priuilegij forensis
renunciationem esse intelligendam, quoad illud forum, quod priuilegio, & iure speciali datur eidem,
nōnon tamen quoad forum sibi iure
cōmunicommuni proprium, vt tandem non obstante hac
renuntiatiōerenuntiatione, possit debitor effugere remissionem causæ ad locum contractus, & petere causam ipsam examinari in foro iuris Communis,
cui
nōnon videtur renuntiasse,
argumẽtoargumento deducto
ex l. si domus. ff. de seruit. vrb. præd. Sic sanè visum est Ias. in d. l. 1. ff. si quis in ius voca.
nōnon ierit.
num. 9. & Deci. in d. c. 1. num. 23. de iudi. Quibus
difficilimè accesserim, quippe qui planè percipiam ex hac opinione prorsus euerti, quod omnium consensu, & PRAXI iam diu
receptũreceptum extat. Fori etenim præscriptio, & exceptio, quæ
iuxta Communem
sententiāsententiam hac
renuntiatiōerenuntiatione
tollitur, illa dubio procul est, quæ ex
CōmuniCommuni
iure
cōpetitcompetit. Nam
qđquid quidam
calũnianturcalumniantur,
renuntiationẽrenuntiationem istāistam nōnon posse intelligi, quoad
forũforum
iuris
cōmuniscommunis, quia fit hæc renuntiatio in hunc
modũmodum,
renũtiorenuntio priuilegio fori,
forũforum autem iure
communi competens verè dici
nōnon potest priuilegio
cōpeterecompetere, facili profectò ratione tollitur,
si illud cautè obseruauerimus, priuilegium fori, hac in parte non adsumi pro foro,
ꝙquod ex iure
speciali datum sit alicui, sed pro illa fori
p̃scritioneprescriptione, quę ex regula iuris Communis deducitur, qua
cautũcautum extat, reum esse in proprio domicilio conueniendum, sicuti palàm probatur
|
ex Iurisconsulto in d. l. 1. ff. si quis in ius voc.
nōnon
ierit. Deinde illud non leui coniectura constat,
hanc scilicet renuntiationem in hoc tendere,
& ad hoc fieri, vt in ipso loco
cōtractuscontractus, cui submissio fit, de huiusmodi controuersia, volente
actore, tractetur. Nam & renuntiatio hac ex causa contractui adscribitur, Baldo authore in cap.
prætereà. de offi. deleg. & in l. cùm Archimedoram. C. vt in poss. legator. Igitur parum refert,
ꝙquod
reo competant duo, vel tria tribunalia iure communi, vel speciali priuilegio,
cũcum actore volente
sit causa examinanda in loco contractus, non
apud alia tribunalia,
atq;atque ita huius opinionis,
quæ mihi olim placuerat, author, ac defensor
est Boschus Codechanus in rep. d. c. 1. de iudic.
Fol. 14. col. 4.
Octauò ab eadem radice procedit quod Panorm.
scribit in d. c. vlt. de for. compet. num. 37. asseuerans, prædictam renuntiationem minimè valere, si ea facta sit à clerico absq;absque proprij iudicis, &
episcopi consensu. c. significasti. de foro comp.
quo expressim deciditur, non posse clericum
consentire absq;absque episcopi consensu in alterius
iudicis iurisdictionem, qua ratione sequuntur
hanc Abbatis opinionem Feli. in d. c. vlt. nu. 22.
Iacobinus in d. l. hæres absens. §. 1. col. 2. Dec. in
d. c. 1. de iud. num. 23. & ibi Fel. num. 6. Quorum
opinio mihi omninò placet, cùm in hac specie
fiat ab ipso clerico expressa renuntiatio proprij
tribunalis, & cōsentiatconsentiat ipse expressim in alienũalienum
iudicem. Quod fieri iure nōnon potest, & ideò hæc
sententia maxima ratione fulcitur, & tenenda
erit, quanuis Mari. Soc. in d. cap. dilecti. nu. 39.
& Ripa in d. cap. 1. de iud. nume. 68. contrarium
tenuerint.
Nonò ex prox imè traditis apparet, aliud dicẽdũdicendum
fore, vbi clericus in locum aliquem destinaret
solutionem, & in eodem postea inueniretur,
posset etenim apud huius loci tribunal conueniri, ratione illius solutionis in eum locum destinatæ, etiamsi absq;absque consensu episcopi contraxisset, & solutionem destinaret. Nam hæc prorogatio iurisdictionis, non fit solum ex consensu ipsius cōtrahentiscontrahentis, sed & à lege, eiusq́;eiusque authoritate inducitur. tex. elegans in d. c. dilecti. Ex
quo hoc ipsum adnotârunt pleriq;plerique, præsertim
in hac specie Rip. in d. c. 1. nu. 68. & ibi Boschus
Codechanus, aduersus Philippum DeciũDecium. qui
num. 23. contrariam sententiam conatus est defendere.
Decimò, si quis in certo loco contraxerit, & apud
eius tribunal ꝓmiseritpromiserit præstito iuramẽtoiuramento, se responsurũresponsurum agenti ex illo cōtractucontractu, absq;absque alia fori
renuntiatione, locus erit remissioni huius causæ ad locum istũistum cōtractuscontractus, quemadmodũquemadmodum existimârunt Ang. Pau. Castr. & Iaco. in d. l. hæres
absens. §. Roma. in singul. 283. Mar. Soc. in d. ca.
dilecti. de foro comp. num. 39. Ias. in l. 1. ff. de eo
quod certo loco. col. 2. Fel. in c. vlt. de for. cōpcomp.
numer. 22. Curt. Iunior post alios in d. lege 1. ff. si quis in ius vocat. non ierit. Ripa numer. 66. &
August. Beroius. numer. 196. in d. cap. 1. de iudi.
ex authoritate textus in Authen. de exhibend.
reis. §. si verò. colla. 5. & in Authen. ei, qui iurat.
C. de bon. author. iu. possi. Quibus in locis nequaquam hoc probatur. Idcircò erit hęc cōclusioconclusio, etiamsi communis sit, cautè intelligenda, vt
planè admittẽdaadmittenda non sit, quoties cōtractuscontractus ipse
iuramento præstito, fuerit confirmatus, nec iuramentum accesserit promissioni factæ de respondendo, & litigādolitigando apud iudicem illius loci, in quo contraxit, is, qui iuramentum ad maiorem contractus vim adiecit.
Vndecimò, ex his, quæ proximè tradidimus, illud
superest, quod vbi quis absq;absque renuntiatione, &
iuramento promiserit, se responsurum apud
tribunal loci contractus, tunc non erit locus remissioni, sed poterit, qui contraxit, in loco contractus conueniri, si ibi fuerit inuentus, quod si
in eo loco inuentus non sit, non tenebitur super eo contractu apud iudicem loci contractus
respondere. Quemadmodum omnes fateri videntur, qui rem istam diligentissimè ex aminârunt. Nec quicquam vrget in contrarium, quod
notat Dec. in d. cap. 1. num. 23. ex Panor. ibidem
num. 20. de eo, qui promisit certo in loco respōdererespondere, vel quo cunque in loco, potest enim ibidẽibidem
conueniri, Nam quicquid Dec. senserit hęc Panorm. sententia est intelligenda, si qui contraxerit, in eo loco, in quo respondere promisit,
inueniatur, censetur enim ibi contraxisse, sicuti
Panorm. ipse, & Paulus Castr. in l. si conuenerit.
ff. de iurisd. omn. iud. nume. 5. fatentur, & ideò,
qui simpliciter respondere promisit, certo in
loco, non poterit apud tribunal illius conueniri, nec in iudicium vocari, nisi inibi fuerit inuentus. Quod est in hoc tractatu potissimè considerandum, ne facile detur in contractibus remissioni locus.
Duodecimò, vbi quis soluere certo in loco promisit, & in eo se præsentare, ad eum locum remissio fiet, quoties de promissa solutione tractabitur. Sic etenim censet Bal. in d. l. cũcum Archimedoram. C. vt in pos. lega. nu. 6. ex argumẽtoargumento
tex. in l. fideius. §. pe. ff. qui satisd. cogant. quam
opin. sequuntur Ias. in l. si conuenerit. ff. de iurisdict. omn. iud. nume. 41. Curt. Iun. in d. l. 1. nu.
9. ff. si quis in ius voc. non ier. Dec. in c. 1. de iud.
nu. 23. & ibi Rip. nu. 66. Fel. in c. vlt. de for. compe. num. 22.
Decimotertiò, idem erit, cùm quis soluere promisit, debitam pecuniæ quantitatem in certo loco, & tempore, nempe in
nũdinisnundinis quibusdam.
Nam etsi eo in loco nundinarum tempore
nōnon
inueniatur, poterit ibidem conueniri, ad eumq́ue locum remissio facienda est. Quemadmodum visum est Baldo in capitul. 1. colu. 3. de milit. vas. qui contumax est. Cuius sententiam
probare videntur Iason in d. l. si conuenerit. nume. 42. Deci. & Ripa in d. cap. 1. de iudic. & inibi
|
Alciat. numer. 51. Curt. Iuni. in d. l. 1. nu. 10. fraus
siquidem à promittente committitur, si ad diem, & locum constitutum non soluerit, & soluturus debitum quantitatem accesserit, idcircò
præsens iudicatur, vt ille, qui dolo desijt possidere. l. is qui dolo. & l. sin
autẽautem. §. 1. ff. de rei vendic. qua quidem ratione obtentum est, quod
in hac specie fiat remissio ad locum, in
quẽquem fuerit solutio destinata.
Cæterùm vbi causa est examinanda in loco contractus, vel solutionis destinatę, iudex illius loci non poterit, etiam verbali citatione, vocare
*ad
iudiciũiudicium ipsum reum, extra ipsius
territoriũterritorium
commorantem, quod probatur in Clemen. pastoralis. de re iudicat. §. desiperet. l. vlt. ff. de iuris. om. iud. licet
vtrunq;vtrunque territorium sub
eiusdẽeiusdem
principis imperio esset, sicuti post variam disputationem responderunt, & probant Iacob. de
Bellouis. in repe. §. contrahentes. de foro compe. in 6. nu. 131. Ioan. Faber. in §. vlt. instit. de pœna teme. litigant. Saly. in l. omnes. §. executori.
C. de epis. & cle. Fel. in c. vlt. col. 1. & 2. de for.
cōpecompe. Mar. Soc. in c. postulasti. eo. ti. nume. 13. quicquid alij fuerint opinati. Quam ob rem iudex
loci contractus, debet requirere iudicem domicilij, vt faciat citari, & reuocari ad tribunal
contractus ipsummet reum. Sic etenim visum
est præcitatis authoribus,
idq́;idque Praxis forensis
recepit hactenus, & in specie adnotauit Feli. d.
c. vlt. nu. 22. versi. tertiò fallit, quicquid alij hac
in quæstione scripserint. Eadem ratione, si contractus paratam habeat executionem, ea executio peti poterit apud iudicem loci contractus, ad quem causæ remissio fieri iuxta pręmis
sam resolutionem debet, & ea fieri debet ad requisitionem publicam, & solennem huius iudicis per iudicem ipsius loci, vbi reus domicilium habet,
eritq́;eritque iudex hic requisitus executor eius sententiæ, & decreti, quod iudex prior super executione contractus pronunciauerit. quemadmodum & in executione latæ sententiæ fieri debet. l. à Diuo Pio. §. sententiam. ff.
de re iudicat. Quod si iudex requisitus nolit
exequi decretum iudicis requirentis, nec eius
precibus consentire, eius superior est omninò
interpellandus, ab
eoq́;eoque petendum est, quod cogat iudicem requisitum exequi ea decreta, quę
illi iudex requirens destinauerit. Hoc etenim
constat ex d. §. sententiam Romę iuxta literam
Codicis Florentini, in quo legitur, si hoc iussi
fuerint. Est & optimus text. in c. nullus. de iure
patro. l. si tutor pupillo. ff. de Auth. tutor. notat
Fel. in d. c. vlt. de foro comp. col. 3. & 4. post glo.
in cle. pastoralis. verb. de more. & ibi Imola &
alij de sentent. & re iudicat. Salycetus in Auth
si verò. C. de adulter. Anania in d. c. 1. de raptor.
nume. 8. Socin. in c. postulasti. de foro compet.
num. 14. Boerius decisione. 29. colum. 1. Sic passim ad regia, & suprema tribunalia deferuntur
querelæ aduersus iudices requisitos, qui nolunt exequi decreta requirentium: ac tandem
secundum ius & eam distinctionem, quam hac
de re præmisimus hoc in capite, dantur regiæ
literæ, quibus præcipitur iudicibus requisitis,
quòd sententias, & mandata, ac decreta
iudicũiudicum
requirentium exequantur, quod paulò ante nu. 2. adnotauimus.
Qua in controuersia duo præsertim considerantur: primum an casus, de quo agitur eiusmodi
sit, vt iudex requirens sit proprius, & competẽscompetens
ad ipsius causę cognitionem. Secundum, quod
ab hoc deducitur, an sit remissio facienda ad iudicem requirentem, & an is iudex ritè, & rectè
requisierit, nempe ipsis in literis, quibus requirit, contractum inserens, ex quo pateat ius cognitionis legitimæ. Quæ quidem Praxis in ciuilibus, & criminalibus obtinet, atq;atque ideò statim
de remissione, quæ in criminalibus fieri debet,
agemus.