Tertiò, iure verum esse apparet, remissionem esse
faciendam ad locum delicti, etiamsi ipse delinquens exemptionis priuilegium habeat. Qua
de re est egregia & elegans Pontificis responsio in cap. 1. de priuileg. in 6. de cuius intellectu
*nunc est oportunè tractandum. Nec enim priuilegium alicui datum etiam exemptionis, per
delictum amittitur, & ideo primò est adnotandum text. in dict. capit. 1. non obtinere, quoad
priuilegium exemptionis, seu iurisdictionis
iure communi concessum, & sub eodem iure
comprehensum,
atq;atque ita clericus ratione delicti, non poterit à iudice seculari puniri. Auth.
clericus. & Authen. causa. C. de episcop. & cleric. idem erit in similibus priuilegijs, quæ clarissimis viris, & militibus iure conceduntur:
Sic nec locus erit prædictæ decisioni, vbi priuilegium exemit quem à certa specie iurisdictionis, nempe à seculari, tunc etenim ratione delicti, non est quis per iudicem secularem puniendus: quod omnes fatentur. Idem
deniq;denique
erit, quoties priuilegio quis eximitur ratione
personæ à iudicibus ordinarijs. Nam etiamsi
exemptus delictum commiserit, non poterit à
iudice illo, à quo alioqui exemptus fuerat, puniri. Igitur in summa, si rem istam exactè consideremus, tunc demùm erit. opus responso
Romani pontificis in dict. c. 1. cum exemptionis priuilegium sit loco certo circunscriptum,
quia eo casu delinquens, aut contrahens extra
illum locum, etiamsi iure communi fuerit exemptus ac iuris
cōmuniscommunis priuilegio munitus,
poterit puniri per iudicem illius loci, vbi deliquerit, & apud eum iudicem tenebitur ex contractu respondere, qui iudex est illius loci, vbi
contrax erit. Hæc quidem est huius quæstionis
breuis enodatio, quæ deducitur ex dict. c. 1. in
princip. & in cap. tuarum. statim citando, & ca.
cum capella. de priuil. Anton. in cap. vltim. de
for. compet. Abb. in cap. tuarum. de priuile. Ex
quibus apparet, exemptos simpliciter, non ratione certi loci, sed generaliter gaudere, & obtinere hoc exemptionis priuilegium, vbicunque contraxerint, vel deliquerint. Idem probat
tex. optimus in dict. cap. 1. §. in eo. de priuileg.
in 6. cui conuenit regia l. 9. titul. 9. partitul. 1.
expressimq́;expressimque notant Anton. & Panor. in præcitatis locis. Tametsi Abb. in d. cap. vltim. num. 11.
|
& Felin. ibi nu. 5. probare conentur responsum
Pontificis in d. c. 1. in princip. esse in vniuersum
accipiendum, etiam vbi priuilegium indiffinitè, ac simpliciter
aliquẽaliquem eximeret à iurisdictione ordinaria: Nam ratione delicti hic exemptus puniri posset à iudice illius loci, vbi deliquit. Quod (ni fallor) est contra tex. in d. §. in
eos. & deinde sequeretur, exemptum simpliciter, non ratione certi loci, priuilegio ferè, ac omninò cariturum, vbi deliquerit, vel contraxerit extra locum illius iudicis, cui ratione priuilegij subditur. Ex quo maximè tollitur priuilegium,
iusq́;iusque eius remittitur. Quid enim si priuilegium exemptionis Romano pontifici tantùm, non alijs iudicibus faceret
subditũsubditum eum,
quem exemerit? quid item si alicui iudicem
submitteret, qui non haberet territorium?
atq;atque
hinc sequeretur, monachum exemptum simpliciter, & subditum Abbati, delin quentem extra
monasterium, non gaudere exemptionis priuilegio. Quod mihi videtur esse priuilegio contrarium, & profectò decisioni pontificiæ in d.
§. in eos. Posset tamen Panormitani sententia
procedere, & probari, vbi exempti simpliciter,
non ratione loci, sed personæ, obtinerent ecclesias parochiales, aliaue officia, quorum administratio, &
regimẽregimen episcopo
cōpeterentcompeterent, &
exemptus delinqueret, aut contraheret in his,
quæ ad hæc officia pertinent. sicut probatur in
dict. ca. 1. §. in eos. de priuileg. in 6. textus optimus in dict. cap. cum capella. eod. tit. quæ quidem decisiones sunt omninò ac
diligẽterdiligenter examinandæ, vt possimus percipere, an satis fidè,
& ad vnguem fuerint in Hispanum sermonem
transscriptæ in dicta l. nona, titulo 9. part. 1.
Obiter
tamẽtamen erit expendendus textus in dicto
capit. cum capella. ex eo etenim constat, quod
cùm Romanus pontifex exemerit à iurisdictione ordinarij, capellam ducis Burgundie, ipsam
tantùm capellam exemisse videtur, non autem
personas ipsorum capellanorum. Qua ratione
Alexan. in rubric. ff. de noui. oper. nunciat. nume. 26. scribit, in eo responso probari, quod vbi
genitiuus potest extare restrictiuè, & demonstratiuè, est intelligendus potiùs, vt restringat,
quàm vt demonstret. Idem notat Anton. in d.
cap. cum capella. cuius decisionem scribit singularem esse Curtius Iunior in l. si testamento.
C. de impube. & alijs. Huius adnotationis hic
est verus, ac proprius sensus, vt restrictio fiat iuxta propriam, & veram significationem dictionis, & ipsius pronunciantis, & loquentis mentem,
atq;atque intellectum, sic
deniq;denique, vt non fiat
demonstratio absoluta & generalis. Idcircò capella Ducis Burgundiæ, in prædicta specie censetur exempta cum eius ministris, qua ex parte ministerio capellæ operam ministri dederint, & eius officij ministerio fuerint vsi: non
autem in vniuersum capellani erunt exempti.
Sic denique restrictio fit secundum subiectam materiam, & ipsius pronunciantis mentem.
Quemadmodum deducitur ex dict. capit. cum
capella. in quo priuilegij restrictio fit ad capellam, & eius ministros hisce casibus, quibus eo
funguntur ministerio, quod ad capellam pertineat. Hinc sanè aperitur sensus eorum, quæ
Bartol. scripsit in l. cùm pater. §. mensæ. ff. de legat. 2. Etenim qui legat tabernam pannorum,
authore Bart. non ipsas merces, quæ in taberna sunt, sed ipsam tantùm tabernam legasse videtur. Rursus qui tabernam hypothecæ submisit, non tantùm
tabernātabernam, sed & merces ipsas
pignori, & hypothecæ submisisse videtur. l.
cùm tabernam. ff. de pignori. cuius
intellectũintellectum
tradidêre Bartol. ibi Socin. & Iason in l. qui Romæ. §. Callimachus. ff. de verbo. obligat. 4. qu.
Baldus & Salicet. in dict. l. cùm tabernam. Antonius Fanensis in tracta. de pignoribus. 2. parte. primo membro. num. 17. Nam & hæc distinctio peculiares rationes habet, quæ à mente testantium, & contrahentium
deducũturdeducuntur, quam
obseruare cautè debet is, qui nolit in his controuersijs iudicandis, nec transuersum (quod
aiunt) vnguem errare.