FORENSIS vsus hactenus optimé lector, obtinuit, vt pendente
lite, & exposito principali libello,
iudiciq́;iudicique oblato, petatur ab eodem iudice, quòd dum ipsa causa
& controuersia diffinitur, & interim pendet actor, vel reus defendatur,
minimeq́;minimeque turbetur in
ea possessione, quam tempore motæ litis obtinebat,
atq;atque ita frequenter pronunciari constat,
præsertim apud suprema Castellanæ Reipublicæ tribunalia. Hæc verò Interlocutio, licet similis videri possit inter dicto vti possidetis, maximè tamen ab eo distat. Cuius rei ratio consi deratur ex hoc, quòd interdictum vti possidetis,
quandoq;quandoque principaliter proponitur,
quandoq;quandoque
lite pendente super proprietate in iudicium
deducitur, ac verè possessionem respicit, de eáque, & super ea pronunciandum est. Ita
quidẽquidem
Iurisconsultus scribit in l. 1. §. hoc interdictum.
ff. vti poss. Hoc interdictum de soli possessore
scriptum est, quem potiorem prætor in soli
possessione habet, & est prohibitorium ad retinendam possessionem. Subdit deinde, inter litigatores ergò quoties est proprietatis
cōtrouersiacontrouersia, aut conuenit, vter possessor sit, vter
petitor, aut non conuenit. Si conuenit, absolutum est, & ille possessoris commodo, quem
cōuenitconuenit possidere, iste petitoris onere fungitur.
Sed si inter ipsos contendatur, vter possideat,
quia aleruter se magis possidere affirmat: tunc
si res soli sit, de cuius possessione contenditur,
ad hoc interdictum remittentur, hęc Vlpianus,
ex quo in §. huius autem. & in §. est igitur. apparet, hoc interdictum retinendæ possessionis,
etiam nulla lite
pendẽtependente posse decerni, ne quis turbetur in possessione. Notant gl. ver. de proprietate. & ibi Doctor. in §. retinendæ. Instit. de
interd. hoc autem nostrum interdictum non
eo tendit, vt sententia super possessione feratur, nec in eo agitur, vt diffinitiuè pronuncietur quis possessor, nec est necessarium, litem super proprietate pendere, vt peti possit, sed hoc
tantùm agitur, vt lite pendente, quia verè sit in
possessione, minimè in ea turbetur,
absq;absque pręiudicio iuris
litigantiũlitigantium tàm in possessione, quàm
in proprietate, ne contingant inter litigantes
offensæ, rixæ, vel iniuriæ. Quamobrem
pronũciaturpronunciatur interlocutio quædam, quę iubet,
pendẽtependente lite
absq;absque præiudicio possessionis, & proprietatis, actorem, vel reum in ea possessione defendi, quam tempore motæ litis obtinebat, ac
prohibetur aduersarius ei vim super ea possessione inferre,
eumq́;eumque turbare,
exponiturq́;exponiturque expressim ipsius possessionis qualitas, ne incertum sit hoc interdictum. Cuius equidem praxis origo deduci solet à Iurisconsulti responso
in l. æquissimum. ff. de vsufructu. quo decisum
extat, iudicis officio incumbere, ita rem componere inter litigantes, vt ad arma, & contentionem priuatam minimè accedant,
eiusq́;eiusque responsi ratione tradidêre multa post alios. Curtius
Senior in consil. 60. Paulus Parisius consil. 168.
lib. 4. Crottus consi. 10. num. 9. his accedit. text.
in l. liberis. §. vlt. ff. de liber. caus. qui probat, oportere summatim tractari de possessione libertatis, vel seruitutis, vt constet, quis actor sit,
quisuè reus, & quid sit lite pendente agendum.
Est & elegans hac de re Iacob. Butrigar. sententia in l. incerti. C. de interdict. qui praxim istam
in specie docuisse videtur. Bald. item in l. vltim.
num. 10. C. de edict. diui Adria. tollen. versi. tertio præmitte. Lanfrancus in rubric. de caus. &
proprietat. colum. 9. versi. prima conclusio. Sed
& eius interdicti, quo modò vtimur, & quod
vsu iamdiu probatum est, meminêre Paul. Cast.
in consi. 3. incip. In causa, quę vertitur coram domino vicario potestatis Pergami. lib. 2. Capicius in Neapol. decisio 13. & 55. ac iterum decisio
189. & 209. idem apud Gallos passim pronunciatur, vt tradidêre Aufrer. in stilo Parlamenti.
titu. de causa nouitatis. & Massuerus vir maximæ apud Francos authoritatis, in practica. titul. de possessorio. Ita enim is scribit. Partibus
auditis consueuerunt partes petere recredentiam pendente lite, & interdum, & potissimè
in materia pascuorum, in qua agitur de magno
commodo, vel incommodo, consueuit Curia
ordinare, quòd testes examinentur sub certo,
& breui numero, quorum attestationes recipientur, vt valeant tàm super recredentia, quàm
super principali. Earundem tamen attestationum non fiet publicatio, quousque inquæsta fuerit facta,
suꝑsuper principali negotio. Hęc Massuerus, quæ
etiāetiam colligũturcolliguntur ex Aufrerio in d. tit.
de causa nouitat. Est profectò pulchra, & insig|
nis pontificia Decretalis responsio, quæ forensem istum vsum æquissimum, ac iustissimum,
facit in c. cùm venissent. de inst. quo in loco extat inter locutoria sententia ad hoc, vt lite pendente ille defendatur in possessione, penes
quẽquem
est ipsa possessio
atq;atque ibi Inno. Abb. col. penult.
Car. Imo. & alij hoc ipsum adnotârunt. Quod
si propriam vim huius interlocutionis quis spectet, aptissimè eam interdictum dicere poterit,
vel ex eo, quòd prohibeat turbari lite
pendẽtependente
possessionem illius qui tempore motę litis possidebat.
NāNam interdicere significat prohibere, ac
vetare, quemadmodum ex quibusdam testatur
Iustinianus in §. summa. versicu. sunt tamen. Instit. de interdict. & nos idem probauimus in c.
Alma mater. 2. relect. par. §. 1. At si eiusdem Iustiniani authoritas recipiatur, dum asserit, interdicta etiam propriè dici restitutoria, vt tandem
omnia prohibitoria, & restitutoria interdicta
appellentur, quasi inter duos dicta, vt in
eodẽeodem
§. summa. versi. vlt. constat. poterit hæc practica
interlocutio interdictum dici, quasi inter duos
dictum: tametsi hæc sit potius allusio vocabuli
seu vocis similitudo, quam vera dictionis etymologia, quod & de testamento idem Iustinianus explicuit in prin. Inst. de test. est & hac in re
quod non immeritò sit obseruandum ad præsentis tractatus expeditiorem
intellectũintellectum. Nam
interdictũinterdictum propriè dicitur, quo prætor aliquid
iubet, vel vetat non perpetuò, sed ad
tẽpustempus, donec pleniori iudicio de iure petitorij quęratur,
quasi interim dictum. Quemadmodum ex Iulio Paulo lib. 5. senten. ti. de interdictis adnotauit Andræ. Alciatus lib. 3. pareg. ca. 15.
idq́;idque & testimonio Ciceronis probat ad Herennium lib.
2. c. 2. inquit enim is: verum horum pueriles opiniones rectissimis rationibus cùm voles refellemus, in præsentia hæc interdicere, non alienum fuit. Hæc Cicero. apud quem interdicere
Alciatus interpretatur interim dicere, Non tamen est prætermitten dum, locum istum aliter
legi, nempè hoc modò, hęc interserere, & à quibusdam, hæc interim dicere. Sic enim ex Petri
Victorij castigatissimis codicibus legitur. Id verò, quod Alciatus adnotauit ex lib. 5. sententiarum Iulij Pauli, potius est ex interpretationib.
Anniani viri spectabilis, qui Alarici Gothorum
Regis iussu Codicem Theodosianum, Institutiones Caij, & Pauli sententias in epitomen deduxit. Hinc
deniq;denique vulgus appellat hanc interlocutionem, Interim, aut
entre tanto. Ad cuius
ampliorem cognitionem plurima sunt explicanda, ex quibus facilius quiuis percipiet vim,
&
vtilitatẽvtilitatem huius forensis vsus, qui potissimé
cōducitconducit ad sedandas
pluriũplurium litigantium molestas contentiones.