Quintò non erit ab hoc tractatu omninò
alienũalienum,
quod
plerunq;plerunque cōtrouertiturcontrouertitur de tempore, quo
admittendæ sunt aduersus testes obiectiones
in appellationis examine, aut in secunda, tertiáue instantia, cùm in prima aut secunda fuerint omissæ. Etenim iure communi aduersus
*testes sunt obiectiones, & vicia proponenda
ante sententiam cap. 1. de exception. id est ante conclusionem in causa, capit. cùm dilectus.
de fide instrum. capitul. auditis. de procurato.
Idem adnotârunt Abb. & omnes in dict. cap. 1.
de exception. Imò & hæ obiectiones fieri debent ante publicationem regulariter,
nōnon pòst,
iuxta distinctionem traditam à Romano pontifice in cap. præsentium. de testib. Regia verò
lex, omni equidem casu permittit, posse aduersus testes opponi crimina, vicia & defectus, statim post testium publicationem intra sex dies,
sicuti diffinitum extat lege 16. ex legibus, quæ
de iudiciali ordine apud
MadritũMadritum statutæ fuêre. Hoc ipsum ferè olim & regia lex diffinierat.
l. 1. colum. 3. titul. 4. lib. 3. ordin. Ex quibus apparet, qualiter in his regnis sit intelligendum,
quod iura
pōtificiapontificia hac de re statuerint. Quòd
si aduersus testes, quorum publicatio facta sit,
non fuerint oppositæ exceptiones, aut obiectiones aliquot, ac lata fuerit sententia, solet
dubitari, possint ne in examine causæ appellationis contra eosdem testes, aut in secunda instantia vicia, alijue defectus obijci, ad
eorũeorum elidendum testimonium,
fidemq́;fidemque repellendam?
Et sanè Andræas Isernia in constit. Neapolitanis libro secundo. constitutione vltima. nu. 6.
& Guido Papæ decisione Delphinatus. 500.
tenuerunt, non esse admittendas in appellationis causa reprobationes testium, qui dixêre
testimonium in prima instantia, & ante sententiam. Horum rationes facilimè poterunt
expendi, sed ea maximè vrgere videtur, quòd
ante sententiam data fuerit tacitè vel expressè
dilatio ad reprobationem
testiũtestium, vt constat in
d. c. præsentium. & in constitutionibus regijs,
& ideò qui intra eam dilationem non obiecit
aduersus testes exceptiones, quas sibi competere existimabat, non est postea admittendus,
cũcum fuerit finita dilatione exclusus. Hoc ipsum
amplius ac fortius vrget, si consideremus, dilationem ante
sententiāsententiam dari ad
reprobandũreprobandum testes, qui tunc
ꝓductiproducti fuerint,
atq;atque itẽitem in appella|
tionis cognitione aliam denuò dari, ac repeti,
ad opponendum exceptionem contra testes,
qui tunc post appellationem testimonium dixerint, qua ratione constat, opinionem istam
iure veriorem videri, eamq́; receptam fuisse in
Neapolitano prætorio, asseuerat Matthæus de
Afflict. decisione 266. nihilominus contrariam
sententiam probare conantur gloss. in d. cap.
1. de except. verbo. per sententiam. & inibi Panorm Fel. colum. 2. & idem Panor. in cap. super
eo. de testi. Matthæus de Afflict. in d. constitutione vlt. nume. 13. Quam opinionem seruari in
regno Franciæ testatur Guido in d. quæst. 500.
ex eo quidem, quòd appellatio restituat, ac reponat causam in eum statum, quo erat tempore litis contestationis. l. per hanc. C. de tempo.
appella. c. cúm Ioannes. de fide instru. notatur
in l. ita demum. C. de procur. quę quidem ratio
non admodum iuuat, cùm ad reprobationem
testium antè sententiam productorum,
nōnon sit
quis admittendus post eam diem, quæ tacite,
vel expressè à lege, vel iudice datur ad id agendum, nec quicquam referat,
appellatũappellatum esse, siquidem ea appellatio vim habet,
quantũquantum ad
ꝓbationemprobationem iuris principalis, de quo in ea lite agitur:
nōnon aũtaunt quo ad ea, quæ circa testes, aliauè accessoria, in prima instantia fuerint tractata &
discussa, ex ratione text. in Cle. vlt. de appellationibus. tandem Fel. in d. ca. 1. de except. col. 2.
ex gl. inibi adnotauit, posse post sententiam in
causa appellationis opponi aduersus testes exceptiones etiam eas, quę ante sententiam fuerunt obiectæ, nec
tamẽtamen fuit probatio inducta,
sed potius omissa.