THEMA CAP. XIX.
De instrumentorum fide traduntur multa,
quæ cùm practicis, tùm theoricis erunt fortassè conducibilia.
SVMMARIA.
-
1 Originale, & authenticum, qua in significatione hac in
parte accipiantur?
-
2 Protocolum quid sit? & vnde originem habuerit? & inibi
de matricibus, ac matricula.
-
3 Instrumenti publici fides, an periclitetur ex eo, quod protocolum non inueniatur?
-
4 Exemplum, & exemplar, quonam modo differant?
-
5 Tabellionis officium, an sit vile: & an infamis poßit illud
obtinere?
-
6 Spurius poterit esse tabellio & decurio.
-
7 Nobilis hidalgus tabellionis officio cōstitutusconstitutus & eo fungens, non cogitur cum plebeis contribuere in regalibus subsidijs.
-
8 Clerici & monachi an poßint esse tabelliones.
-
9 Prima ac potißima authoritas instrumenti ex eo deducitur, quod eius author fuerit à principe tabellio constitutus.
HIS, qui iudicia libus controuersijs
instruendis, & diffiniendis
operāoperam
dare conantur, frequentissimè
obuium est, quæ nam fides iure
scripturis, & instrumentis, data
sit, & quanam forma eisdem vti debeant ad authoritatem, & fidem conciliandam, vt iudicibus persuaderi possit, vera esse, quæ hisce passim enunciantur. Idcircò non grauabor, imò
facturum me operæ pretium existimo, si quædam hac de re paucis tradidero, quæ possint
esse compendio ad huius tractatus praxim &
examen, de quibusdam dictionibus vsu maximè receptis aliquot præmittens. Passim
etenim mentio fit instrumenti originalis, præsertim à gloss. in l. 2. ff. de fide instrumen. Dicitur
autem originale instrumentum ipsa prima scriptura, quasi origo sit ipsius actus, & omnium
exemplarium, quæ inde deduci ac traduci possunt, quod probatur in capit. 1. de fide instrum.
& alijs multis locis maximè in dicta l. 2. ff. eo. ti.
l. 4. & l. Pomponius. ff. famil. ercis. c. ieiunium.
76. dist. tametsi nullibi mentio huius dictionis
fiat, quam in hac significatione communis recepit vsus. Tertullianus equidem libr. de carne
Christi, originalia instrumenta appellat ea testimonia, quæ probant Christi, quo ad humanam, & veram carnem, originem, ita enim inquit. His opinor consilijs, tot originalia instrumenta Christi delere, Marcion ausus est, ne caro eius probaretur. Hæc Tertullianus. Sed &
originale instrumentum dicitur scriptura authentica in d. c. 1. & in d. l. 2. de fide instru.
atq;atque in
his locis, quæ modò adduximus, ea profectò
ratione, quòd Authenticum dicatur id, quod ipsimet authoris sit, & ab eómet authoritatem
habeat, non aliundè, sicuti explicat optimè
Guliel. Budæ. in commentarijs linguæ Græcæ.
Fol. 683. Qua ratione Authenticum significat,
quòd certum authorem habet, & idcircò instrumenta authentica dicuntur illa, quæ certam &
iustam authoritatem ac fidem habent, nempè
ipsiúsmet certi authoris. Sic Cicero Epistola ad
Atticum. 187. li. 9. & rursus lib. 10. epist. 200. vsus
est aduerbio,
ἀυθεντικῶσ, quasi ex certa fide, certoq́ue authore. Nam authentes, Gręcę
ἀυθεντης.
idem quod latinè author significat, tametsi
Theodorus Gaza asseueret in libro de mensibus. veteres latinos non fuisse vsos hac dictione secundum hanc significationem, quæ quidem huius dictionis propria est, vt ea significetur is, qui propria manu aliquid patrauerit, ac
fecerit, & tamen ipse Budæus, & Alciatus libr.
2. parerg. cap. 46. probare conantur ex Cicerone, & alijs maximè Iurisconsultis, etiam apud
veteres eam significationem receptam fuisse,
vt Authenticum dicatur, quòd certam fidem, &
|
authorem habet, idcircò dicimus Iustiniani
Nouellas authenticas, quòd certam fidem habeant, & sint ex ipsomet Græco originali ad literam traductæ. Igitur authenticum instrumentum ex prima, & propriori interpretatione, dicitur ipsum originale, quod sit ipsiúsmet primi authoris, ab eoq́ue, ac non aliundè fidem
habens. Deinde dicitur etiam authenticum instrumentum omne illud, quod certam, & indubitatam habet fidem.
Hinc denique deducitur vera interpretatio text.
in d. l. 2. & in cap. 1. de fide instrumen. Nam licet
multoties exempla fidem faciant, & indubitatam habeant authoritatem, distinguuntur tamen ab authenticis scripturis, secundum priorem significationem, quia hæc originalia, & ipsius authoris sunt, illa verò aliundè consequũturconsequuntur authoritatem, & fidem iuxta ea quæ tradũturtraduntur in capit. cùm P. tabellio. & capitul. vltim. de
fide instrumento. Aut tandem scriptura authẽticaauthentica, dicitur ipsum originale, quia frequentius
ipsius fides certa est, & indubitata, propter primi authoris signum, subscriptionem, & literāliteram,
etiamsi quandoq;quandoque aliundè conquisita, & conciliata fide exempla, quia legitimam habent authoritatem, non regulariter, nec frequentiùs,
sed certis quibusdam casibus, authentica dicāturdicantur à iure & eius Interpretibus. Sic & in ca. 2. de
fide instrumen. authentica scriptura dicitur illa, quę originalis & ipsiùsmet authoris, licet ob
aliquot causas non habeat iustam, nec legitimālegitimam
authoritatem.
Fit item in hoc tractatu à nostris mentio de protocolis tabellionum, & à Iustiniano in Authentic. de tabellionibus. §. illud quoque. collatio.
4. vbi gloss. & Barto. in l. Gallus. §. idem credendum. ff. de libe. & posthu. olim siquidem protocolum significauit quandam in chartæ capite
notam,
signumq́;signumque, quo videlicet artifice, quouè
tem pore ea confecta fuerit, cum Comitis sacrarum largitionum nomine, vt constat in d. §. il.
lud
quoq;quoque Nunc verò hæc dictio traducta est
ad iudicem, memorialemq́ue tabellionis scripturam, qua in Codice aliquo gesti actus substantia breuiter adnotari consueuit, vt extendi
deinde,
atq;atque absolui possit, quemadmodum
tradit Viglius in §. nihil. insti. de testa. Quidam
sanè hanc distinctionem interpretantur, vt protocolum duplici l. dicatur. prima rei gestæ concinnatio, à colla Græca dictione, quæ dicitur
latinè
glutẽgluten. alijs placuit, proto colum simplici
l. dici, quasi primam membranam, aut primum
orationis, seu scripturæ membrum, quia
Κῶλον
membrum significat, atque ita Hermolaus in
Plinium libro 13. capitul. 12. interpretari videtur
protocolum, quasi primam membranam, aut
primam chartam, vt & Macrocolum longam
chartam ex Plinio in d. c. 12. & Cicerone libr. 13.
episto. ad Attic. Vulgò protocolum etiam regestum dicimus, quòd latinè
quandoq;quandoque aliud nomen habet, nam & matrices dicuntur protocola, id est, prima scriptura matrix appellari potest: quia inde traducuntur aliæ, & ab ea originem atque authoritatem habent, sicuti apud
Suet. in August. c. 94. Palma matrix dicitur, à
qua, velut à matre palmites alij
procedũtprocedunt, apud
Columellam vbi de columbis tractat, ita legitur lib. 8. cap. 8. Nam & octies anno pullos educat, si est bona matrix. Rursus eodem c. nec minùs in agros emittant matrices, quæ ouis, vel
pullis incumbant. idem Columella eodem lib.
8. cap. 2. & 3. & Marcus Varro libro 2. de re rustica capit. 4. matrices gallinas appellat eas, quæ
ad progenerandum aptæ sunt. Sic & Tertullianus libr. 4. aduersus Marcionem appellant
Hierosolymam matricem religionis. Eadem
sanè ratione, matrix dicitur vrbs, quæ est prouinciæ, & aliarum vrbium caput, vt & ecclesia
matrix, quæ aliarum princeps est. capit. sacrorum. 63. distinct. cap. ex transmissa. de præscrip.
Clem. 1. de sentent. excommu. c. 1. de præscript.
Clem. 1. §. 1. de priuileg. & in alijs
plerisq;plerisque iuris
Pontificij locis adnotârunt Budæus in l. obseruare. ff. de offic. procon. Andræ. Alciat. lib. 2. dispunct. cap. 23. idem in adnotationibus in tres
libros Codicis, qui in specie tradidêre, vrbem
matricem dictam fuisse à Græcis metropolim,
quia mater sit aliarum vrbium, caput prouinciæ, prima ciuitas, atque item illa, vnde Coloniæ deducuntur. Idcircò metropolis hæc ciuitas dicitur, quæ mater est aliarum. capit. de his.
12. distinct. lege 1. C. de metropoli. Berito. libr. 11.
Fit & metropolis mentio à Iurisconsulto in dicta l. obseruare. Hinc & Cato de originibus
scribit, metropolis fuit Anxur, nunc Tarracena
& Egesippus libro 3. de excidio Hierosolymitano, de Antiochia inquit, vrbs ea Syriæ sine retractatione prima, ideò que metropolis habetur. Sic etenim se habet metropolis ad Coloniam, vt mater ad filiam, quod ex Thucidide, &
Suida Budæus eleganter explicat. Metropolis
autem dictio Græca est à
Μητρος κὰι πόλεος, id
est, à matre, & ciuitate concinnata, vt obiter
error Isidori manifestus sit, qui libro 7. etymolog. capitulo 12. cap. cleros. 21. distinctio. opinatur, Metropolitanos dictos esse à mensura. Matrices etiam apud Tertullianum in libr. de fuga
in persecutione dicuntur libelli, in quibus Cæsareo fisco pensitantes descripti continebantur, quos libellos beneficiarij, id est, Imperiales
ad exigenda tributa ministri obtinebant,
quod Rhenanus ibidem exponit. Hinc matricula per diminutionem apud Cassiodorum variarum libro 11. eadem significatione paulò deflexa pro libello, in quo series, & ordo quorundam hominum continebatur. Idem probatur in l. matricula. C. de agenti. in rebus. libro 12.
Alberi. aliorum locorum meminit ex Codice
Iustiniani in dictionario. verbo. matricula. in de
matriculati, & immatriculati, quibus dictio|
nibus & nos Hispani passim vtimur, tametsi
Podrones appellentur libelli, in quibus pensitantes tributa describuntur.
Atq;Atque hæc de matricibus sint satis.
Modò veluti per transennam expẽdamusexpendamus locum
apud Cæsaream cōstitutionemconstitutionem in l. eos qui. C.
de aquæ ductu. lib. 11. cuius hæc sunt verba, Eos
qui aquæ copiam vel olim, vel nunc per nostra
indulta meruerint, eius vsum aut ex Castellis,
aut ex ipsis formis iubemus elicere, nec earum
fistularum, quas matrices vocant, cursum, aut
soliditatem attentare. Hactenus Imperatores
Valentinianus, Theodosius, & Arcadius in l. 4.
ti. 2. libr. 15. Codicis Theodosiani, quem nuper
Ioannes Tilius Engolismensis typis tradidit.
Dicuntur etenim fistulæ matrices, quæ cæteris
maiores sunt in ipsis aquæ ductibus, & ex quibus in minores fistulas distribuitur, ac deriuatur aqua, ita etiam Hispani cloacas immundiciarum, quæ maiores sunt, & quæ minorum immundicias recipiunt, vt eas in flumen deferātdeferant,
Matres appellamus. Quamobrem fallitur Andræ. Alcia. dum existimat in d. l. eos. non matrices legendum, sed mastos. Non enim satis huius dictionis vim expendit, quippè qui asseueret, non conuenire fistulis dictionem istam, nec
quod matrices appellentur, atq;atque ideò suspicatus est Codicem vulgarem corruptum esse, cũcum
& in ipso codice Theodosiano, à quo Iustinianus dictam constitutionem deduxit, eadem sit
litera, quæ & in vulgatis Codicibus passim legitur.
De his autem Protocolis, & originalibus fit mentio in cap. quoniam contra. de probation. vbi
Panorm. & alij. tex. item est de hoc in cap. pen.
de fide instrum. vbi Abba. & Fel. est & regia. l. 9.
titu. 19. part. 3. quæ appellat hæc protocola registros, & statuit hoc ipsum, vt tandem scriptura
illa, quæ primùm est à Tabellione confecta, &
scripta, & quæ penes ipsum manere debet, protocolum appelletur, quod etiam adnotârunt
Bald. in l. nostram. colum. 2. C. de testam. Barto.
in l. Sempronius. ff. de legat. 2. latè Fel. in d. cap.
quoniam contra. notab. 7. Paulus Parisius consi. 28. lib. 2. num. 21. Vnde tenetur Tabellio protocolum hoc, seu registrum penes se ipsum seruare, ac retinere, quem admodum constat in dict.
cap. quoniam contra. & in Authen. de Tabelli.
§. illud. & in d. l. 9. Et ideò si Tabellio non confecerit protocolum, nec seruauerit, punitur arbitrio iudicis: secundum Bald. in rub. C. de fide
instru. nu. 28. imò iure regio debet non tantùm
subscribere Tabellio huic protocolo, sed &
quolibet anno signum proprium adijcere his,
quæ eodem anno in protocolo scripta fuerint.
l. 31. anno M. D. xxv. & l. 86. anno. 534. quarum
posteriori, quod de quolibet anno diximus, in
specie cautum extat, priori verò generaliter statutum est sub certa pœna, quòd Tabellio
signũsignum
proprium adijciat protocolis. Quod si aliqua scriptura producatur in iudicium, cuius protocolum confectum non sit, aut semel factum
nōnon
*reperiatur, non debet haberi fides instrumento, quod notat Bald. in d. rubr. C. de fide instru.
num. 20. qui hoc intelligit verum esse, vbi contractus factus fuerit in scriptis. idem tenuerunt
Roman. consi. 174. colum. 4. Dec. in d. cap. quoniam contra. num. 51. qui sequuntur Bald. opinionem, quam ipse falsam esse censeo, quippè
qui existimem fidem habendam instrumento,
cui alioqui iure fides habenda est, quanuis non
appareat proto
colũcolum seu archetypum, nec probet, qui instrumentum producit, illud esse casu
aliquo perditum, etiamsi in scriptis fuerit contractus gestus. Hanc sententiam opinor in praxi admittendam fore, & hactenus receptam esse. Nam ea scriptura, quæ conscripta est ab ipso
met Tabellione protocoli authore, coram quo
res acta est, & ab eodem tradita, proprio signo
signata originalis, est dubiò procul
nōnon exemplum. l. vnum. & ibi gl. ff. de testa. Bart.
AlexāAlexan. &
Ias. in l. si quis. §. prætor ait. ff. de eden. Bart. Bal.
Sal. Alexand. Ias. & Dec. in Authen. si quis in aliquo documento. C. de eden.
atq;atque inibi Purpurat. & Curt. Iunior. Ant. colum. vlt. in c. 1. de fide
instru. Fel. in cap. vlt. eod. titul. 2. fall. Abb. Card.
& Fel. colum. 2. in c. Alber. de testibus. Bart. in l.
Sempronius. ff. de legat. 2. optimè Carolus Molin. in consuet. Parisi. titu. 1. §. 5. num. 42. & ideò
Tabellio, qui semel dedit iustrumentum proprio signo signatum alicui,
nōnon tenetur, nec debet regulariter idem iterum ei dare, cùm potest ex repetita editione imminere præiudicium, vt in instrumento crediti, nisi iudicis authoritate, & parte citata, quemadmodum
idẽidem
Carolus explicat ex Bart. Alber.
AlexāAlexan. & Ias. in
d. §. Prætor ait. Idem traditur in arte notariatus
2. tomo cap. de refectione. notat post alios Dec.
in cap. 1. de probat. num. 54. Quibus satis profectò constat, huic instrumento quod esse originale probauimus, fidem
dādamdandam omninò esse, licet non appareat protocolum, cùm hoc sit
originale. non exemplar. Huius opinionis author est Nicolaus de Matarellis, cuius meminit
Bald. in d. rubr. C. de fide instru. quem ipse simpliciter sequor. Nec quicquam in contrarium
vrget text. in Auth. de tabellionib. §. illud. quia
specialis est constitutio, quò ad vrbem Constantinopolitanam, vt ipse Nicolaus scribit, vel ex
eo, quia licet ibidem tractetur de forma & solennitate protocoli, vt
absq;absque ea nihil probet,
nōnon
tamen responsum est, nec statuitur, non esse
habendam fidem instrumento semel solenniter dato à Tabellione, ex causa, quòd protocolum non appareat. Idcircò licet Bald.
opinionẽopinionem
sequuti etiam sint Alexand. in consil. 175. libr. 7.
num. 4. Paulus Castren. in consi. 125. colum. vlt.
lib. 2. & scripserit Roma. in d. consil. 174. colum.
vlt. Hanc opinionem ita receptam esse, vt non
habeat contradictorem, vt eius verbis vtar, ipse
|
nihilo minus duo, vel tria in hac ipsa quæstione libenter respondebo.
Primùm, vbi non est actum de cōtractucontractu in scriptis
celebrando, nec in scriptis factus fuerit, iuxta
ea, quæ in l. contractus. C. de fide instrumento.
traduntur, omninò fidem facere, instrumẽtuminstrumentum
ab ipsomet authore notario traditum ac signatum eius sigillo, etiamsi protocolum non reperiatur, nec probetur perditũperditum fuisse, potuit enim
multis casibus protocolum perdi, & ita præsumi potius debet, quam quòd detrahatur fidei
eius instrumenti, quod est originale, & solenniter confectum. Hanc opinionem Bald. ipse,
quiq́;quique eum secuti sunt, fatentur veram esse, &
ideò Communis erit censenda. Idem repetit
Bald. in cons. 464. lib. 4.
Secundum, etiam vbi actus in scriptis præcesserit,
iuxta tradita in dict. l. contractus. fides habenda est huic instrumento, quod ab ipsomet notario traditum fuerit, etiamsi protocolum non
appareat, nec probetur à producente instrumentum eius amissio. Hanc opinionem nos
aduersus Bal. & communem probamus secuti
Paul. Cast. in d. l. contractus. col. vltim.
Tertium constat, quod vbi producens instrumentum haberet protocolum, aut præsumeretur
id esse apud ipsum, cogendus erit, petente aduersario protocolum exhibere, præmisso iuramento, aut probatione, quòd illud habeat, etenim æquissimum est hoc fieri, vbi ille, contra
quem instrumentum producitur, allegat illud
falsum esse, & ad hoc petit protocolum. Hanc
sententiam deduximus ex his, quæ notantur
in cap. contingit. & in ca. G. perpetuus. de fide
instru. & c. 1. de probat. l. 1. §. edenda. ff. de edendo. Nam cùm alter instrumentum producat, &
econtrariò eius fides ex ipsomet instrumento,
vel ex eius protocolo, quod idem est, impugnetur, tenetur illud edere, qui produxit. Sed
& in hac specie adnotauit Carol. Mol. in Alex.
cons. 175. lib. 7. tametsi contrarium responderit Ferrariensis in practica rubric. de forma opponendi contra instrumentum. §. dignoscitur.
num. 6. De tabellione autem, quod is teneatur
omninò exhibere protocolum, quoties de fide instrumenti cōtrouertiturcontrouertitur nemo negat, nec
vsquam negauit.
Quartò erit obseruandum, maximam subesse suspicionem, & præsumptionem falsitatis contra instrumentum, quod producitur, quoties
reperiuntur protocola ipsiusmet tabellionis,
eiusdem anni, & mensis, qui conscripti sunt in
instrumento, & tamen nulla in his huius instrumenti reperitur mentio. Quis enim non videt,
multum ex hoc instrumentis similibus fidei
detrahi, nisi ꝓbeturprobetur, aut appareat ex ipsis protocolis detractādetractam fuisse vel fraude, vel casu partem aliquam, in qua potuerit huius instrumenti mentio contineri?
Quintò & illud hinc deducitur, ex proxima causa, ac suspicione, vel ex alia præsumptione, tabellionem torqueri posse, quoties non reperitur protocolum instrumenti producti, nisi ipse
probauerit casu, vel alias protocolũprotocolum perditum
fuisse. Quod notant Bald. in rubr. C. de fide instrum. num. 28. Lanfrancus Orianus in c. Quoniam contra. verb. instrumentorum productiones. col. 5. de probationib.
De exemplaribus scribit Bart. in l. Sempronius. ff.
*de lega. 2. Exemplar ab exemplo distingui ex
eo, quod exemplar sit scriptura ipsius authoris
& principalis, à qua transcribitur alia, quæ exemplum dicatur. quod Bart. adnotauit ex d. l.
Sempronius. quo in loco tradit
IuriscōsultusIurisconsultus,
vnius testamenti factas esse duas scripturas exemplarij causa. Nec tamen probatur ibidem,
exemplar dici originale, sed, quod vnius testamenti fiat duplex scriptura exemplarij causa,
nempe, vt duo
instrumẽtainstrumenta sint ad facilius probandam
testamẽtitestamenti seriẽseriam ipsius originalis exemplaria. Huic deinde Barto. opinioni refragatur
tex. in c. 1. de fide instru. quo in loco exemplar
dicitur ipsa scriptura traducta ex originali. Eadem significatione vsus est Plinius lib. 6. c. 29.
Iuba, inquit, qui videtur diligentissimè prosecutus hæc, omisit in hoc tractatu, nisi exemplarium vicium est, Berenicem alteram. Idem docet Valla libr. elegantiarum. 6. c. 33. qui hæc duo
passim confundi, quo ad significationem probat. quod etiam conatur ostendere Corasius in
l. humanitatis. C. de impub. & alijs. nu. 16. Sic &
Plinius in epistolis: exemplar, inquit, testamenti quanquam mendosum, misi tibi. Plancus
itẽitem
in epistolis ad Ciceronem, Exemplar eius chirographi, misi tibi. De exemplo autem, quod
ea dictio scripturam traductam ex originali significet, plura sunt testimonia, præsertim in l.
2. ff. de fide instru. l. 1. §. si quis duobus. ff. de bonorum posses. secun. tabulas. l. 2. ff. de edendo.
Cicero ad Atticum. Epistolam ad me Cæsaris
ostendi eam, cuius exemplum ad te antea misi.
Idem Cicero ad Atticum lib. 7. epistola 141. Cæsaris literarum exemplum tibi misi, Quibus locis satis apparet, has duas dictiones eandem significationem habere, nec omninò certum esse, quod Bart. ad distinctionem earundem tradiderit, tametsi alia ratione possit harum vocum significatio considerari.
His tandem prænotatis, oportet rem istam radicitus excutere, quandoquidem non leuis est,
sed potissimum locum nacta sit in forensibus
concertationibus, & ideo primum caput authoritatis, quæ instrumentis adhibenda est, ab
ipsomet tabellione constat: nempe à publica
persona, quæ Reipublicæ delegatione habeat
munus istud publica conscribendi instrumenta, quo quidem fit, vt maximo conatu Reges,
& alij Reipublicæ rectores sint admonendi,
non esse quosuis homines huic muneri præponendos,
eosq́;eosque potius seligendos, qui ætate,
|
moribus, & fidei integritate sint probatissimi.
Qua in re
nōnon rarò fallimur, sed frequenter propter preces falsas, aut varijs affectibus inuolutas, quæ magno cum Reipublicæ malo, principibus offeruntur, atque ita sæpissimè indigni
publicis magistratibus, & officijs præficiuntur
culpa eorum, qui hisce falsis suggestionibus,
vel incertis operam dedêre: non autem ipsorum principum, qui
nōnon possunt ipsimet tot hominum sibi subditorum mores pernoscere, &
*inquirere. Olim apud Græcos, authore Æmilio Prob. in vita Eumenis: honorificentius fuit
scribarum officium, quàm apud Romanos, hi
enim mercenarios existimant, at Græci ad id
munus neminem admittunt, nisi honestis natalibus,
fideq́;fideque & industria cognitum, quòd necesse sit, eos omnium
cōsiliorũconsiliorum esse participes.
Et quamuis Æmilius non de tabellionibus, sed
de scribis principum ac nobilium, quos secretarios dicimus, tractauerit, nihilominus eius
authoritas non admodum est ab hoc instituto
aliena, cùm & tabelliones
publicāpublicam habeant authoritatem,
eisq́;eisque fides omninò sit
absq;absque alio testimonio adhibenda, scribas autem, quos manuenses, item latini dixêre, maximo in honore
fuisse constat apud veteres Iatinos & Hebræos
ex Liuio, & alijs. quemadmodum tradit Tiraquel. de nobilitate cap. 34. num. 37.
Et sanè cum tabellionibus hodie merces nōnon tam
pro opera, quāquam pro industria & publico authoramento constituta sit, non videntur tabelliones pro ignobilibus habendi, quod ex Ciceronis diffinitione li. 1. de officijs adnotauit And.
Alc. in l. mercis appellatione. ff. de verb. signifi.
tametsi in cōtrariumcontrarium induxerit tex. in l. vniuersos. C. de decurio. lib. 10. Vniuersos, inquit, Imperator, decuriones volumus à tabellionũtabellionum officijs temperare. Hæc Constantinus Augustus,
vt inscribitur in Codice Iustiniani. Quo in loco
Accursius, & alij notant eius cōstitutionisconstitutionis eam
esse rationẽrationem, quia vile officiũofficium sit tabellionatus,
vt & procuratoris officiũofficium, quod eadem ratione
interdictum est decurionibus. l. si quis procurationem. C. eo. tit. de decurionib. lib. 10. à quibus ipse planè dissentio, nec enim existimo his
authoritatibus probari, tabellionis officiũofficium esse
vile. Extat etenim in Codice Theodosiano libro 12. ti. 1. l. tertia constitutio Constantini Augusti ad Mechilium Hiliarianum Correctorem
Lucaniæ, & Brutiorum hisce verbis cōscriptaconscripta.
Vniuersos decuriones volumus à tabellionum
officijs temperare. Nemo autẽautem ad decurionatum vocatus excusare se poterit, eò quòd fuerit tabellio, cùm & huiusmodi homines, si sint
idonei, vocari ad decurionatum oporteat, lex
enim, quæ decuriones à tabellionũtabellionum officijs voluit submouere, ad decurionatum tabelliones
vocari non ꝓhibetprohibet. Hactenus Cæsarea constitutio, ex qua palàm est, tabelliones viles non
esse, alioqui non permitteret lex, eiusmodi homines in decuriones eligi & adsumi. Eligitur
ergo tabellio in decurionem, nec poterit vtroque munere vti, nec decurionis officio fungẽsfungens
tabellionis munus poterit exercere. Hęc siquidem est Cæsarum mens, quæ etiamsi iusserit,
decuriones à tabellionis officio abstinere ea ex
causa, quòd tabellionis officiũofficium non sit dignum
viris decurionib. nōnon ex eo sequitur, tabelliones
viles esse simpliciter, sed respectu, & collatione
facta in dignitatem decurionatus. Quanuis ex
d. l. vniuersos, contrarium deduxerint Bald. in
cap. post cessionem col. 2. de proba. Oldra. consil. 75. Angel. consil. 284. Andræ. Tiraquellus de
nobilitate. cap. 30. numer. 9. qui tamen optimè
tollit rationem illam, qua plures vtuntur asserentes, tabelliones seruos esse publicos ex l.
non aliter. ff. de adoptionib. l. 2. C. eod. tit. l. 2. ff.
Rempub. saluam fore. §. cùm autem. Instit. de
adopt. Sunt enim serui Reipublicæ, non autem
serui, qui libertate, & ingenuitate carent, sed
qui proprio munere seruiant Reipublicæ, aut
sanè, quod Tiraquel. probat, in dictis locis non
fit mentio de tabellione, vt falsò interpretatur
Accursius, sed de seruis ipsius Reipublicæ, qui
serui publici dicuntur, in quibus dominiũdominium seruitutis habet Respublica, vt in l. 1. C. de seruo
Reipub. manumis. iuncta eiusdem tituli rubrica. Quòd verò decisum extat in d. l. si quis procurationem. C. eod. titul. de decurionibus. ad
hoc pertinet, vt decuriones procurationẽprocurationem patrimonij alieni nōnon accipiant, nec fiant aliorum
famuli, ac ferè serui, quorum munus est dominotum patrimonium procurare. Vile etenim
est decurioni alterius patrimonium titulo procuratoris, quem vulgò mayordomo dicimus, procurare. Quasi Reipublicæ sit ignominiosum,
hæc agere ipsius decuriones, tùm propter vilitatem officij tantæ dignitati contrariam, tùm
ex eo quod non liberè publica negocia expedit is, qui alieno est subditus priuatim ministerio, quod & in hac Castellana Republica satis
est decurionibus interdictum. Extat tamen dicta l. si quis procurationem, multò fidelius typis tradita in Codice Theodosiano. tit. 1. lib. 12.
l. 92. Si quis, in quit, procurationem facultatum
suarũsuarum curiali crediderit esse mandandāmandandam, totius
dignitatis exceptione depulsa, patrimonium
eius, quod crediderat curiali, proscriptio fiscalis inuadat. Ille verò, qui immemor libertatis,
& generis infamissimam suscipiẽssuscipiens vilitatem,
existimationem suam seruili obsecundatione
damnauerit, deportationis incommodo subiungetur. Hęc in Codice Theodosiano: ex quo
deducitur, qua pœna sit puniendus, qui decurionem procuratorem rerum suarũsuarum constituerit, & qua ipsemet decurio suscipiens eam procurationem: tametsi Accursius ex breui vulgatæ constitutionis editione scripserit, illum puniendũpuniendum arbitrio iudicis: vulgata verò cōstitutioconstitutio,
hunc exilij pœna puniendum esse diffinierit.
Hinc denique fit, vt maturè, ac exacto iudicio sit
deligendus is, qui tabellionis officio est præficiendus, & cui publica decernitur authoritas
ad omnium ferè controuersiarum certam diffinitionem. Idcircò planè demiror, quanam ducti ratione viri doctissimi ausi fuerint in hunc
labi manifestarium errorem, vt opinentur, infamem posse tabellionem creari: cuius sententiæ
authores censentur Bartol. in l. 1. C. de manda.
prin. Aymon in cons. 163. num. 1. Ioan. Lup. in c.
per vestras. de donat. inter virum & vxor. nota.
3. §. 9. nume. 8. quibus & hi adiungi solent, qui
existimant, hoc
officiũofficium esse vile. per text. in d. l.
vniuersos. notant Oldrad. in consil. 75. Abb. in
cap. sicut. col. 3. ne clerici vel monachi. Quod
an probetur in d. l. vniuersos. paulò àntè tradidimus. Sed & si daremus, hoc officium tabellionum non esse tanti honoris,
quātiquanti sunt alia
publica officia, profectò negare iustè possemus, & liberrimè negamus, esse officium vile.
Deinde opinamur, non esse infamem ad tabellionis officium eligendum, nec posse iustè, nec
iure eligi, si sit infamis infamia iuris. tex. est insignis in lege regia partitarum, quæ secunda
est titu. 19. partit. 3. hoc ipsum probatur authoritate gloss. in l. 2. §. miles. verb. Sacramento. de
his, qui notantur infamia, quæ asserit,
infamiāinfamiam
iuris efficere
quẽquem ab officio publico alienum.
cuius gloss. præter Doctor. ibi meminêre plures, præsertim Panorm. in c. sciscitatus. de rescrip. col. 3. & tamen nemo poterit negare, tabellionis officium esse publicum, non priuatum, etiamsi dignitas non sit: cùm tabellio authoritate publica vtatur. ca. cùm dilectus. de fide instrum. notatur in c. cùm P. tabellio. eo. tit.
vbi hoc
fatẽturfatentur omnes, & probabitur inferiùs.
Sed quò manifestius rem
istāistam exponamus, expressim & in specie aliquot conclusiones subijciam,
ꝗaquia ex varijs
interpretũinterpretum sententijs video,
non satis quæstionem hanc
examinatāexaminatam fuisse.
Prima conclusio. In famis non potest esse Amanuensis, scriba, seu notarius principis, quem vulgò Secretarium dicimus. tex. & ibi Bart. ac Salicet. in d. l. 1. C. de manda. princip. l. laudabile.
C. de aduoca. diuer. iud. & ibi Aret. Bartol. in
l. eadem. §. hac lege. ff. ad legem Iuliam repet.
quorum opinio Communis est, vt apparet ex
his, quos modo citaui, & alijs, quos commemorat And. Tiraquel. in tracta. de nobilitate.
c. 31. numer. 8. ex quibus probatur, hoc munus
esse dignitatem, propterea, quòd ipsius principis secreta maximo cũcum honore tractet: quod
manifestum fit ex his, quæ de scribarum honore paulò antè diximus.
Secunda conclusio. Infamis non potest esse tabellio in ipsa principis curia, nec in ipsius principis summis tribunalibus & prætorijs: nōnon enim
licet infamibus curiam principis ingredi, præsertim ad munus aliquod exercendum. Bald.
in rub. de offic. iud. ante finem. idem in l. reum criminis. in fine. C. de procura. textus optimus
in l. sed & milites. §. sed & ignominia. ff. de excusat. tutor. notat in specie ista Ioannes Lupi.
in dicto §. 9. num. 8.
Tertia conclusio. Infamis non potest esse tabellio
publicus: id est, publica constitutus authoritate ad aliquod officium exercendum iure tabellionis. notat Bartol. in d. §. hac lege. quem sequuntur Abb. in c. cùm dilectus. num. 7. de fide instrument. Fel. in c. fraternitatis. de hæred.
col. 1. probat hanc conclusionem gloss. in l. 2. §.
miles. cuius modò mentionem fecimus. notat
Alexand. in d. cons. 80. lib. 2. num. 2.
Quarta conclusio. Infamis infamia iuris (de hac
etenim hactenus loquimur) non potest esse tabellio, etiam ex his, qui non sunt à Republica
constituti, vt hoc officium publicè exerceant.
Hos vulgò dicimus regios tabelliones, qui nec
sunt publici, nec de collegio, aut numero publicorum. Hanc verò conclusionem proponimus contra Bart. in d. §. hac lege. quem cæteri,
quæstionem istam tractantes, probare, & sequi
videntur, & expressim Calde. in consil. 2. de fide instrum.
eamq́;eamque probare conabimur authoritate regiæ legis partitarum: & ea profectò ratione, quæ manifestè ostendat, nullam esse discriminis rationem inter hanc, & proximam assertionem, quo ad ipsius rei substantiam. Huic
etenim tabellioni aut fides est publica adhibenda ex potestate, & vi tabellionis, aut non.
In posteriori casu non est cur de eius infamia
disputemus, si is nullam habet publicam authoritatem, cuius ratione sit eius testimonium
publicè admittendum, vt probatio publica.
Priori verò casu non possum non mirari Barto.
iudicium alioqui acre, subtile, & omnibus numeris limatissimum. Nam fides, quæ tabellioni adhibetur, authoritatem publicam habet ex
eo, quod à principe fuerit creatus tabellio, cuius officium ex eo solo publicum est, etiamsi
non sit constitutus in collegio tabellionum alicuius vrbis, aut loci: siquidem regius est tabellio, & huic propter tabellionis officium fides
est, vt tabellioni, adhibenda: nec hic à priuatis
eum
rogātibusrogantibus, quòd aliquod conficiat instrumentum, ad præstandam authoritatem publicam alicui contractui, nullam con sequitur potestatem tabellionis, vt constat: & ideò, si qua
publica fides huic instrumento danda est, ea
profectò non à priuatorum consensu, sed à publico tabellionis officio, regia beneuolentia eidem commisso, vim & robur habet: vnde sicut
infamis non potest esse tabellio in
collegiũcollegium publicorum tabellionum alicuius ciuitatis receptus: ita nec poterit esse regius tabellio. Quo
fit, vt liberrimè decernerem, infamem creatum
à rege tabellionem, etiamsi nondum sit receptus in numerum alicuius vrbis, non esse verum, nec
legitimũlegitimum tabellionem, nec esse adhibendam fidem eius instrum entis, nisi Rex prin|
cipis potestate infamiam
illāillam tolleret. Deinde
quid obsecro confert ratio Bartoli ex eo deducta, quòd possint priuati rogare, & adire tabellionem infamem, vt conficiat
instrumentũinstrumentum alicuius contractus, & sibi proprio consensu præiudicare? Etenim hæc ratio obtineret, vbi ipse
priuatus,
cōtracontra quem producitur
instrumentũinstrumentum,
fateretur se rogasse
illũillum tabellionem, vt conficeret illud instrumentum eo modo, quo conscriptum est, aut conuinceretur per testes. Et
tunc
nōnon est necessaria fides publica instrumenti, nec tabellionis: quod si negaret instrumenti
fidem, & diceret id falsum esse: profectò non
probabit contra eum instrumentum
factũfactum ab
infami infamia iuris: quemadmodum contra
Bart. admonet Abb. in dict. cap. cùm dilectus.
de fide instrument. num. 8.
Quinta conclusio. Instrumentum confectum à tabellione postquam affectus est infamia iuris,
& si ea careret tempore creationis, nullam habet fidem publicam. Hanc conclusionem ex
eo probamus, quòd hic infamis non possit exercere officium istud tabellionatus: quemadmodum probatur ex gl. in d. l. 2. §. miles. ff. de
his, qui notant. infamia. verb. Sacramento. Sic
sanè Bart. in d. l. eadem. §. hac lege. nu. 4. quiq;quique
eum secuti sunt: nempe Panor. in d. c. cùm dilectus. Card. & Fel. ibi col. pen. idem Felin. post
alios in d. c. fraternitatis. Bald. in l. in exercendis. nu. 7. C. de fide instru. hanc conclusionem
veram esse censent in tabellione principis, &
in eo qui authoritate publica cōstitutusconstitutus est ad
id munus exercẽdũexercendum in aliquo loco, & receptus
sit in tabellionum eius loci numerum & collegium. Nos verò hac in parte cōsideramusconsideramus, plurimum referre, quòd infamis sit creandus tabellio: hic enim nullam consequi debet à Republica authoritatem: & ideo iure probantur,
& ꝓceduntprocedunt quę modò adnotauimus: vel quod
tabellio verus, quiq́;quique habuit hanc à Republica
authoritatem, infamis efficiatur ipso iure, &
iuris infamia. Nam hic interim dum à Republica tolleratur, eiusq́;eiusque infamia latet, & occulta
est, nec officio priuatur per sententiam, imò
eo vtitur authoritate publica: propter communem errorem videtur esse censendus eo iure, vt
sit ei adhibenda fides, eiusq́;eiusque instrumentis. l.
Barbarius. ff. de offi. Prætor. & ideo hanc quintam conclusionem ego verāveram esse opinor, quoties infamia iuris est publica, & idcirco publicè constat, ob eam infamiam ipso iure priuari tabellionem vsu, & exercitio officij, quicunq; sit ipse tabellio. quod eleganter scribit
Bald. in l. 1 C. de sum. Trinit. & fide Catholica.
nu. 6. quem Feli. sequitur in d. c. fraternitatis.
& in d. c. cùm dilectus. col. pen. Quibus accedit glo. in Authen. de tabellio. §. pen. verb. documentis. quæ vtitur responso Iurisconsulti
in d. l. Barbarius. quo ad tabelliones, qui iure
sunt eodem munere priuati. cuius gloss. meminêre plures per Felin. citati in dict. c. fraternitatis. notat idem Calder. consil. 2. de fide instrum. Igitur vbi tabellio est infamis infamia
iuris & publica, cuiusq;cuiusque ratione officio, & munere priuatur, eius instrumentis non est fides
adhibenda. Fatentur tamẽtamen omnes, instrumenta confecta ante infamiam istam, vim & authoritatem habere. Innocen. Anton. & Felin. num.
12. in dict. cap. fraternitatis. Bartol. in l. ad testium. §. 1. ff. de testa. & est Communis opinio,
quæ iure omninò probatur, cum eo tempore,
quo instrumentum confectum est, & authoritatem suscepit publicam, nulla fuerit labe notatus ipse tabellio.
Hinc deducitur, fidem esse adhibendam instrumentis illius tabellionis, qui cùm infamis esset, creatus fuerit tabellio, eius tamen infamia
occulta est. Nam propter communem ac publicum errorẽerrorem. & titulum huius muneris à Republica, vel principe concessi, eius est scripturis adhibenda fides: secundum Specul. & Ioan.
And. in titul. de instrument. editio. §. restat. versic. quid si is, qui non est notarius, qui existimant hoc esse verum in eo, qui verè creatus est
tabellio, licet aliquo ex vicio fuerit is titulus
nullus: non autem in eo, qui nusquam fuit tabellio. Nam huius instrumentis non datur fides, etiam si communi hominũhominum opinione censeatur tabellio. Idem tenent Paul. & Imola in l.
ad testium. §. 1. ff. de testam. col. 1. sensit Bartol.
in l. Herennius. ff. de decurio. optimè Feli. in d.
c. fraternitatis. col. 2. de hæret. & Calde. in dict.
consil. 2. de fide instr. Alex. cons. 80. col. 2. lib. 2.
Sexta conclusio. Licet infamia facti aliqua ex parte detrahat instrumentis alicuius tabellionis
ea laborantis, eorumq́;eorumque fidem publicāpublicam minuat:
nihilominus infamis infamia facti potest conficere instrumenta, nec officij exercitio priuatur, etiam si publica sit. Hanc conclusionem
tenent Panormitanus & Felin. in d. ca. cùm dilectus. num. 40. de fide instru. quorum opinio
multis probari poterit, sed eo maximè, quòd
infamia facti non priuat quem dignitate, nec
officio publico, quod omnes fatentur in d. l. 2.
§. miles.
Septima conclusio. Infamis infamia facti, quæ ex
criminibus oritur, non debet à principe, nec à
Republica tabellio constitui, licet ipsius constitutio ex hoc semel facta, irrita non sit. Posterior conclusionis pars ex eo deducitur, quòd
infamis infamia facti nullibi censetur à iure indignus officio isto tabellionatus, qui dignitas
non est: licet minor tunc detur fides. Prior pars
probatur, quia multò maior est authoritas tabellionis, cui soli creditur, quàm testis. capit.
cùm Ioannes. vbi latè tractant Abb. & Felinus de fide instrument. Testis autem infamis
infamia facti non admittitur in his, quæ grauia
sunt & ardua, quemadmodum ipse probaui
|
in epitome ad 4. Decret. 2. par. §. vlt. c. 8. num. 8.
quo in loco etiam asseueraui,
quacunq;quacunque in causa diminui arbitrio iudicis fidem testis infamis
infamia facti: qua in re secutus sum Panormit.
& alios in cap. testimonium. de testib. Igitur
par est, non esse ad tabellionis officium, quod
authoritatem publicam habet, admittendum
infamem infamia facti.
Primùm ex his deducitur, quanti facienda sit argumentatio quorundam, quos sequitur Ioan.
Lup. in cap. per vestras. 3. notab. §. 9. num. 5.
qui censent, posse quempiam, non obstante
nota, & infamia, esse tabellionem, qui tamen
non poterat esse testis. Sic etenim argumentantur, vt dissoluant aliquot, quæ eorum opinionibus obijci solent, cùm tamen hæc argumentatio aut differẽtiadifferentia satis leuis sit, & omninò iuris rationibus aduersa. Quis enim non
videt, eum repellendum esse à tabellionis officio, qui à testimonio propter vicium, vel infamiam repelli poterat?
Secundò constat, spurios posse tabelliones esse,
non quia infamis potest esse tabellio, sed quia
spurius non est infamis infamia iuris, nec
etiāetiam
infamia facti, quæ oriatur ab eius moribus im
*probatis, ac potius ob culpam parentum quadam ad peculiares effectus à iure afficiatur nota, quæ dicitur à multis infamia facti. Hanc
conclusionem ipse veram esse opinor indistinctè secutus Cald. in consil. 2. de fide instrum. siquidem Angel. in consil. 274. Alex. consil. 80.
lib. 2. col. 2. Tiraquel. de nobilitate c. 34. nu. 26.
& c. 15. nu. 15. probare conantur & tenent, spurium non posse tabellionem esse ad acta iudicialia, & publica conscribenda: tametsi fateantur posse esse
simplicẽsimplicem tabellionem ex Bar. opinione in d. §. hac lege. cuius superiùs meminimus. Idem notat Ioan. Lup. in d. §. 9. nu. 7. quorum ea est ratio, quòd spurius infamis sit.
QuāQuam
rationem falsam ipse opinor esse, verè, (ni fallor) intelligens,
spuriũspurium esse infamem quadam
infamia facti, quæ potius à culpa
progenitorũprogenitorum,
quàm ab ipsius moribus procedat. Quod tradit multis authoribus citatis Andr. Tiraq. in d.
c. 15. nu. 14. hanc verò infamiam iure canonico,
& ciuili à multis dignitatibus expellere ipsos
spurios constat, non tamen alicubi legitur, eos
indignos esse tabellionis munere, & his similibus. Qua de re pulcher est Iurisconsulti locus
in l. spurij. ff. de decurio. vbi spurij non censentur indigni decurionatus dignitate: imò permissum est, eos posse ad eandem admitti. Idem
constat in l. generaliter. §. spurios. ff. eod. titul.
Nec quicquam vrget in contrarium hic posterior locus, dum
IuriscōsultusIurisconsultus respondet. Quod
si spurius habeat competitorem legitimè natum, is sit præferendus spurio Nam hæc responsio æquissima est, & in hoc tendit, vt melior eligatur ad eam dignitaten, ad quam posse spurium eligi nulla dubitatio est: vt ipse Iurisconsultus fatetur, qui hoc ipsum planè negasset, si spurius infamis foret,
eaq́;eaque dignitate
indignus: & esset alius eligendus omissis competitoribus itidem spurijs, nec essent spurij
admittendi ad petitionem, & electionem decurionatus.
Tertiò ex præmissis discuti & examinari potest,
quod quidam adnotârunt, asserentes, Nobilem, quem vulgò hidalgum, dicimus, & qui
liber est à solutione tributorum, & censuum,
*quos soluere tenentur plebei, & populares villani, reipublicæ, & principi,
cogendũcogendum esse cum
plebeis contribuere, si tabellio sit, & officium
tabellionis exerceat alibi, quam apud ipsum
principem,
eiusq́;eiusque curiam. Huius opinionis authores sunt Guido Papæ q. 90. Aymon consil.
163. lib. 1. Ioan. Mauricius in rep. l. vnicæ. C. mulieres quo loco. pagina 243. Tiraquel. de nobilitate. cap. 31. nu. 9. non alia ratione, quàm quòd
tabellionatus sit vile officium, & infame. Hæc
etenim sententia mihi falsa videtur, nec iure
probari poterit: cùm hoc officium vile non sit,
nec infame: nec vllibi vsquam constet, priuilegia nobilitatis ex eò perdi, & amitti, quòd nobilis tabellio sit. Quam ob rem ipse opinor, hidalgum etiam, si tabellio sit, non esse cogendum contribuere cum plebeis ad solutionem
tributorum, & superindictionum, quæ principi soluendæ sunt a plebeis. Sed & idem respondendum est in procuratoris officio, quo si nobilis, & hidalgus vtatur, non priuatur nobilitatis, & hidalguiæ priuilegijs, etiam vbi hoc officium exerceat apud ea tribunalia, quæ sunt extra curiam principis & Regis. Etenim officium
hoc, etiam si vile sit, cùm exercetur extra principis curiam, non tamen priuat quem nobilitatis priuilegijs quoad contributionem & solutionem tributorum, cùm hoc
priuilegiũpriuilegium non
tam pertineat ad
publicũpublicum decorem nobilium,
quàm ad ipsorum immunitatem,
exemptionemq́;exemptionemque ab onere soluendi tributa. Quin & receptum est in Hispania his in locis, quibus nobiles hoc
vtũturvtuntur priuilegio immunitatis,
eaq́;eaque
tributorum exemptione, minimè cogi nobiles ad solutionem, etiam si artem aliquam exerceant mœchanicam, & ex his, quæ nobilitati
derogant: quarum Tiraquellus latè meminit
in dict. tract. de nobilitate ca. 30. & seq. tametsi
priuilegijs quibusdam, quæ moribus, vel iure
nobilibus conceduntur, propter publicum decorem ipsius dignitatis, non debeant honestari, nec gaudere nobiles, qui vili funguntur officio. Igitur quod de pro curatore nobili modò
respondimus, non est ab vsu forensi alienum:
siquidem non semel vidimus, fabros lignarios, eiusmodiq́ue artifices, probata ipsorum
nobilitate, quam Hidalguiam dicimus, pronunciari à solutione, & contributione subsidiorum regalium immunes: licet Guido Pa|
pæ q. 89. & q. 388. & q. 399. Chassanæ. cons. 64.
col. pen. Tiraquel. in d. c. 30. nume. 3. tenuerint
nobiles exercentes extra
curiācuriam regis officium
procuratoris, cogendos esse ad solutionem regalium subsidiorum, & priuari nobilitatis priuilegio. Quod post omnes alios,
omniumq́;omniumque latissimè tractat ipse Tiraquellus. Sed & idem
probare conatur Ioan. Mauric. in d. l. vnica. pagin. 242. nec tamen ex hoc negamus, officium
procuratoris extra principis curiam esse vile:
cùm & infamis esse possit procurator. §. vltim.
& ibi gl. instit. de excep. notant post alios Iason in rubric. C. de procurat. nume. 6. & Tiraq.
in d. cap. 30. quem legito.
Quartò, ex his perpenditur ratio eorum, qui censent, clericis interdictum esse tabellionis officium, ex eo, quod vile sit, nec deceat ordinem
clericorum, ob eorum insigne ministerium.
*Hac etenim ratione
pleriq;plerique vtuntur, præsertim
Abb. in c. sicut. colu. 3. ne clerici, vel mona. quæ
tamen non est omninò sufficiens: vt constat ex
proximè traditis:
atq;atque ideo ea erit vera ratio,
ne clerici se immisceant negocijs, & muneribus. quod probatur in d. cap. sicut. Nam clericus tabellio poterit esse apud iudicem, & forum ecclesiasticum secundum Hosti. Anton. &
Abb. in d. c. sicut & Florent. 3. part. tit. 13. cap. 2.
§. penult. text. optimus in c. 1. de postul. & est
Communis opinio, sic sanè accipienda, vt obtineat in clericis non dum sacris ordinibus insignitis. Nam clericus in sacris ordinibus constitutus, vt ipse reor, non poterit extra Romanam curiam in foro, ac tribunali publico tabellionis officium exercere, etiam si non habeat
beneficium ecclesiasticum: quemadmodum
deducitur ex authoritate Cardina. in d. c. sicut.
& Alberti Trotij in tractat. de vero & perfecto
clerico. lib. 2. c. 54. num. 9. dum ipsi asserunt, clericum in sacris constitutum non posse tabellionis officium exercere,
idq́;idque verum esse indistinctè in his, licet in alijs clericis distinctio
quædam fieri possit. Sed gloss. Abb. col. 3. Ioan.
Andr. & Ant. in d. c. sic tenuerunt, clericum in
sacris constitutum etiam extra curiam Romanam posse vti hoc officio in foro ecclesiastico, si
non habeat beneficium ecclesiasticum, vnde
possit dignè sibi alimenta ministrare. Quasi ea
sit receptior sententia & distinctio, quòd clerici siue in sacris, siue in minoribus constituti,
beneficium ecclesiasticum habentes, non possint hoc officium exercere extra Romanam
curiam, etiam in foro ecclesiastico: qui verò
beneficium non habuerint, etiamsi sint sacerdotes, eo vti possint in foro ecclesiastico. Ego
verò hac in controuersia, vt modò cœperam
exponere, quo distinctior sit eius diffinitio,
tres vel quatuor constituam conclusiones.
Prima Clericus in sacris constitutus, etiam beneficium ecclesiasticum habens, poterit apud curiæ Romanæ ecclesiastica tribunalia tabellionis officium exercere. quod Panormit. & alij
in d. cap. sicut. propter summi Pontificis consensum tacitum, & tantæ curiæ dignitatẽdignitatem concessum esse fatentur.
Secunda conclusio. Clericus sacris ordinibus insignitus, etiam si beneficium non habeat ecclesiasticum, non poterit officiũofficium tabellionis exercere, adhuc in ecclesiasticis publicis tribunalibus. Hanc conclusionem probamus ex dicto
capit. sicut. vbi Cardin. eam tenet. & paulò antè citatus Albertus Trotius. Nec quicquāquicquam impedit eius prohibitionem, quòd inibi constituatur pœna priuationis beneficij ecclesiastici, si quis contrarium fecerit. Nam ea constiturio non omninò præmittit, eius prohibitionem intelligendam fore in clericis, habentibus beneficiũbeneficium ecclesiasticum, sed ea vtitur pœna: quia frequentissimè contingit, sacerdotes
habere beneficia ecclesiastica: & quia vult summus Pontifex beneficio ecclesiastico priuari
eum, qui sacris donatus ordinibus tabellionis
officio operam dederit, si illud habeat: quòd si
illud non habuerit, alia erit nihilominus pœna puniendus. Hanc opinionem asserimus veram esse, contra Panormit. & alios, qui voluère, posse sacerdotẽsacerdotem non habentem beneficium
ecclesiasticum, tabellionis officium exercere
apud quæcunq;quæcunque tribunalia ecclesiastica. Quorum sententia vera erit in curia Romana publicè, & extra curiam in negocijs ecclesiasticis,
quæ priuatim, & non in foro publico expediuntur. Quod etiam licebit sacerdoti beneficium ecclesiasticum habenti.
Tertia conclusio, quæ communis est: Clericus,
etiam in minoribus constitutus, habens ecclesiasticum beneficium, vnde possit congrua sibi
alimenta exhibere, non poterit vti tabellionis
officio, etiam in ecclesiasticis publicis tribunalibus. Hoc enim munus propriè laicis conuenit, aut clericis, qui aliunde nōnon possunt sibi alimenta exhibere. Hanc opinionem tenent Hostien. Anto. & Abb. in d. c. sicut. col. 3. vnde constat, clericum in minoribus constitutũconstitutum, qui non
habeat beneficium ecclesiasticum, posse officium tabellionis exercere coram iudice ecclesiastico, etiam in eius publico tribunali.
Quarta conclusio. Clericus in minoribus non habens beneficium ecclesiasticum, poterit esse tabellio etiam apud secularia tribunalia publicè.
Nec hoc prohibetur aliquo canone: atq;atque ideò
admittendũadmittendum erit, nisi lex, vel consuetudo aliud
induxerit: atq;atque ideò lector poterit hoc in loco
repetere, quæ nos adnotauimus inferius c. 33.
ver. clerici autem primæ tonsuræ. Ex contrario
tamen poterit laicus esse tabellio in foro, & tribunali publico ecclesiastico: quod communi
omnium consensu receptum est teste Ripa in
capit. 2. de iud nume. 120. etiam in causis ecclesiasticis.
Quòd si Sacerdos tabellionis officio vtatur, &
|
aliquod instrumentum confecerit, erit ea scriptura publica, & valida,
eiq́;eique fides adhibetur, si
alioqui verè tabellio erat: licet malè faciat, huic
officio iure sibi interdicto se immiscens: quemadmodum voluêre Bar. in l. vniuersos. C. de de
curi. lib. 10. Io. And & omnes in d. c. sicut. Deci.
in l. in ambiguis. §. non est nouum. ff. de reg. iu.
idem in d. c. 2. nu. 7. idem in consi. 17. quæ quidem opinio
CōmunisCommunis est, vt fatetur Alex. eam
secutus in l. Prætor. §. his etiam. ff. de eden.
quāquam
& Hypp. sequitur in rub. ff. de fideiu. nu. 121. scribens ex ea, posse
sacerdotẽsacerdotem scribere, officio tabellionis vsum, testamentum, in quo pater
eiꝰeius
instituatur hæres: quod prius notauerat Bar. in
cons. 61. & hæc
quidẽquidem vera sunt ante publicum
huius officij interdictum: siquidem instrumentum à sacerdote tabellione
confectũconfectum,
posteaꝗ̈posteaquam
publicè fuerit
interdictũinterdictum exercitiũexercitium tabellionatus,
nullũnullum est:
secundũsecundum Bar. in d.
cōscons. 61. Ancha. &
Abb. in d. c. sicut. Ias. in l. 1. §. huius studij. ff. de iusti. & iure. col. pe. Sed si præsbyter tabellio non
sit, publica creatus authoritate, scriptura ab eo
cōfectaconfecta priuata erit,
nōnon publica. quod Dec. explicat in consi. 120.
Monachus verò adeò prohibetur iure tabellionis officio vti, quòd instrumentum ab eo conscriptum absq;absque licentia Abbatis, est nullũnullum ipso
iure, sicuti ex c. 1. & ca. sed nec. ne clerici vel monach. notat in specie Dec. in d. c. 2. de iudici. nu.
8. tametsi monachus possit post professionem
complere, & signare instrumentum, quod ante monachatum in eius protocolo conscriptũconscriptum
fuerat ab eodem, vel ipsius authoritate, & coram ipso à contrahentibus in conuentionem
perfectam deductum: glo. insignis in c. vt officium. §. verum. de hæreticis in 6. quæ singularis est, secundum Francum ibi Flori. in l. repet.
ff. de fide instrument. quam alij plerique miris
laudibus efferunt, & sequuntur præsertim Ab.
& Felin. in c. fraternitatis. de hæred. col. 2. Iaso.
in l. 1. §. huius studij. ff. de iust. & iur. colum. pe.
Dec. in d. c. 2. num. 8. de iudi. Bal. in l. 2. colu. vlt.
C. de sen. & interlo. omn. iud. Felin. in c. consuluit. de iudæ. idem in c. cúm I. & A. de re iudic.
colum. 5. Ioan. Bernard. in pract. criminali. c. 53.
Chassanæus in consuetu. Burgund. rubri. 1. §.
6. num. 22.
Hæc sanè latiùs, quam fortassis instituto conuenire quibusdam videbitur, ex eo tractauimus,
quod prima ac potissima instrumenti publici
authoritas ex hoc constet, quòd sit conscripta
ab eo, qui verè tabellio sit, authoritate publica
constitutus, & in id munus electus. cap. cùm P.
tabellio. de fide instrumen. Authent. de tabellionibus in prin. regia lex. 1. titu. 18. part. 3. tradidêre optimè Fel. num. 18. & Dec. nu. 16. in c. 1. de
fide instrum. Qua ratione forensi vsu apud regia tribunalia receptum est: vt si quando, producto in iudicium instrumento, obiectum sit,
illud nōnon esse publicum, nec authenticum: quia non sit à publico, & vero conscriptum tabellione: qui illud produxerit, teneatur probare, id
à vero & publico, saltem communi æstimatione, tabellione conscriptum fuisse, regia lex 115.
titul. 18. particu. 3. cuius meminit, eleganter
Roderic. Xuares in l. post rem. ff. de re iudicat.
in 2. parte legis regiæ. folio. 143. & idem iure
communi probat Aymon in tract. de antiquitate temporis. 3. parte capitu. vidimus. num. 2.
notat Innocent. in cap. veniens. colu. 2. de verborum significat. At vbi contra publicum instrumentum opponitur, illud falsum esse, tunc
qui opponit, probare tenetur falsitatem: alioqui præsumitur pro instrumenti publici authoritate, quod ex pressim diffiniuit regia itidem
lex 116. titulo 18. particu. 3. etenim sicut in priori casu publica authoritas non præsumitur: ita
nec in posteriori delictum est præsumendum.
Prior huius argumentationis pars latissimè
traditur à Iasone in l. Barbarius. nume. 45. ff. de
off. præt. & Alciato, de præsumpt. regul. 3. præsumptio. 13. num. 15. qui communem secuti opinionem probant, adeò hoc verum esse, vt etiamsi communi errore & opinione tabellio ille
officium exercuerit, nihilominus instrumentum sit nullum, careatq́;careatque publica authoritate:
quod ipse intelligo, si aduersus hunc communem errorem constet, illum nōnon fuisse creatum
tabellionem, alioqui indubio, dum contrariũcontrarium
non probatur, satis erit probari ab eo qui producit instrumentum, quòd eius author communi opi. censebatur eo tempore tabellio, &
publicè eo vtebatur officio: quemadmodũquemadmodum regia lex manifestissimè decreuit: & multis probari poterit, quæ à Iasone, & alijs traduntur.
Eiusdem aũtaunt argumentationis posterior pars
constat, quia pro instrumento publico præsumitur. ca. ad audientiam. de præscript. l. si quis
decurio. C. de falsis. l. cùm precibus. C. de proba. & ideò qui allegat falsum esse instrumẽtũinstrumentum,
illud probare debet.
Authoritas autem publica tabellioni à principe
dari debet: quod omnes fatentur in d. c. cùm P.
tabellio. notant Bal. & alij in l. 1. C. de emancipa. liber. Iason in l. imperium. nu. 27. ff. de iurisdict. om. iu. regia l. 3. tit. 19. part. 3. Ioann. Lup. in
introductione c. per vestras. de don. inter vir. &
vxo. nu. 20. & an Duces, Comites, Marchiones
& alij inferiores, habentes iurisdictionem in ciuitatibus, villis, & oppidis possint tabelliones
constituere, & eligere, ac creare, tradit InnocẽInnocen.
& alij in d. c. cùm P. latè Petrus Auendanius in
tract. de exequend. mand. regij. c. 10. Qua de re
tractauêre regiæ leges 3. tit. 19. part. 3. l. 1. titu. 18.
lib. 2. ordin. l. 7. titu. 1. lib. 7. l. 23. titu. 2. eodem libro ordin. l. 6. titu. 13. libr. 3. l. 8. & l. 10. titu. 2. libr.
7. ordin.
Sed & de apostolicis tabellionibus, ac notarijs,
quanam ratione, & forma vti debent proprijs
officijs in hisce regnis, & quòd in rebus ac ne|
gotijs secularibus, & prophanis minimè conficiant publica instrumenta, est regia lex insignis
præter alias in pragmaticis Regum Catholicorum folio 196, id que iure iustissimum esse probare conatur Ioann. Faber in l. sciendum. C. de
donati. & Ioannes Lupi. in dict. rubr. de donation. folio 3. sed & Rebuff. super leges regias in
tractatu. de literis obligat. articu. 2. glo. 1. nu. 37.
multa hac de re tradit, tametsi contendat, iure
probari posse contrarium. Quibus ad de Rupellanum lib. 1. forensium insti. c. 7.