Prima conclusio. Conuictus simul & confessus
non auditur
appellāsappellans, nec à iudice, qui senten
*tiam pronunciauit, nec ab eo, ad quem prouocatum est, quæ quidem conclusio in criminalibus & ciuilibus, iure admittenda est, ac iure
procedit text. & illic omnes in l. 2. C. quorum
appel. non recip. Angel. Aret. in tracta. de maleficijs. verb. præsente Caio. Imol. & idem Angel. Aretin. qui fatetur hanc opinionem Communem esse in l. creditor. §. iussus. ff. de appel.
Abb. & omnes in capitul. cum speciali. §. porrò. de appellatio. vbi Dec. itidem asserit hanc
opinionem communem esse: quam latè tradit
Ludo. Carrerius in practica criminali in princip. Hinc sanè iudices, qui criminum punitioni præfecti sunt,
quandoq;quandoque torquere
solẽtsolent reos
etiamsi crimen probatum sit, vt tandem reus
confiteatur delictum,
sitq́;sitque verè conuictus &
confessus, & ideò eius appellatio non sit admittenda: quod fieri posse Bald. sensit, ac tenet
in l. obseruare. num. 9. C. quo. appell. non reci.
Quo in loco tex. probare videtur eandem opinionem, quippe qui responderit, negandam
esse appellationem ei, qui conuictus testibus,
formidine
tormentorũtormentorum territus crimen fuerit
confessus. Igitur permissum est iudici legitimè
|
conuictum tormentis subijcere: cùm alioqui
lex illa foret perniciosa, nec posset in vsum &
praxim deduci. Idem tenuerunt ipse Baldus in
l. 1. num. 9. C. de iura. calum. & Thomas Gramma. voto 1. col. 1. Quibus profectò illud potissimum refragatur, quòd tormentis locus non
est, vbi crimen alijs probationibus apparet: sed
tunc demùm iudices his vti debent, cum alijs
probationibus delictum non probatur. text. in
l. diuus Pius. & l. edictum. ff. de quæstio. capitu.
illi qui. 5. q. 5. gloss. in summa 15. q. 6. adnotârunt
passim iuris vtriusque interpretes, præsertim
Gandinus in tracta. de malefic. rub. de quæst.
in princip. Ang. Aret. in tract. de malefic. verb.
fama publica. q. 2. Paul. in l. si quis in hoc genus. C. de epis. & Cler. Albe. in d. l. 2. C. quor. appel. non reci. Francis. Brunus in tracta. de indicijs, & tortura. q. 5. ver. sexto. Ludo. Carreri. in
d. practica in princip. num. 188. Cautè siquidem
iudices vti debent quæstionibus & tormentis,
cùm
plerũq;plerumque multa mala ex his contingant, &
sæpissimè torqueatur innocens, vt appareat
nocens: & cùm quæritur, an sit nocens, cruciatur, & innocens luit pro incerto scelere certissimas pœnas, non quia illud commisisse detegitur, sed quia non commisisse nescitur. Torquet etenim iudex accusatum, ne occidat nesciens innocentem, ac fit tunc frequentissimè,
vt per ignorantiæ miseriam, tortum, & innocentem occidat, quem, ne innocentem occideret, torserat. Hæc, & multa piè & eleganter
aduersus tormentorum vsum scribit diuus Augustinus lib. 19. de ciuitate Dei. cap. 6. vbi Ludouicus Viues hoc ipsum inuentum alienum
esse à Christiana pietate censet. Sed & Valerius
Maximus lib. 8. cap. 4. refert quæstiones, quibus aut creditum non est, aut temerè fuit habita fides. Nos verò non adeò improbamus tormentorum & quæstionum vsum,
etiāetiam in Christiana republica, modò iudices cautè legitimis
indicijs præcedentibus optimo zelo veritatis
inquirendæ hisce quæstionibus vtantur. Sic
plerisq;plerisque visum est Baldi opinionem falsam esse,
& ideo non esse licitum, conuictum legitimè
torquere, vt confessus delictum appellare nequeat. Asseuerat idem Bald. sibi parum constans in l. qui sententiam. C. de pœnis. vt refert Curtius in tracta. de indicijs & tortura in
dict. q. 5. num. 16. eum sequutus: mihi tamen
hoc
nōnon scribit Baldus. Sed idem tenuerunt Angelus, & illic Ioan. Igneus in l. & si certus. ff. ad
Syllania. Augusti. Arimin. in additio. ad Angel.
Aret. in dict. verb. fama publica. Andræ. Isernia in constitutionibus Neapolitan. tit. de homicid. & damnis clandestinis. numer. 33. quæ
quidem opinio Communis est, vt
fatẽturfatentur eam
sequuti Hippolit. in l. 1. ff. de quæstio. num. 11.
idem Hipp. in cons. 51. nu. 51. & in pract. §. nunc
videndũvidendum. nu. 25. Lud. Carr. in d. pract. criminali.
in princ. nu. 188. falsò tamen citatur huius opinionis author Cynus in d. l. 2. C. quor. app. non
reci. & in l. vlt. C. de quęst. cùm in his locis hanc
quæstionem minimè attigerit, ex quib. apparet, praxim istam qua iudices quidam vtuntur,
dubiam admodum esse. Quamobrem duo vel
tria in hac controuersia sunt obseruanda. Primùm, posse
conuictũconuictum testibus, torqueri ad detegendos socios, & participes criminis, in casibus, quibus potest interrogari de socijs criminis. Secundò illud sit certissimi iuris, teneri
reũreum
legitimè conuictum sub mortalis culpæ reatu,
si à iudice interrogetur, etiam in tormentis respondere, an crimen commiserit. Nam etiamsi
iniquè torqueatur, iustè tamen interrogatur, &
ideò tenetur respondere iuxta Innoc. & Communem in c. 2. de confes. S. Thomam 2. quæ. 69.
artic. 1. Tertium itidem quibusdam placet, opinionem Baldi ęquam esse, ac licitè posse admitti, quoties iudex ex circumstantijs viderit,
reũreum
ita conuictum esse, vt Reipub. expediat, statim
non admissa prouocatione publicè puniri, &
ipsum iniquè ac per calumniam nolle confiteri veritatem, vt appellatione proposita differat
iustam sceleris punitionem. Sic etenim rem
istam doctè & resolutè Mart. Azpilcueta distinxit in c. inter verba 2. q. 3. corolario, 64. ad fin.
Tametsi ob frequentem quorundam iudicum
in puniendis criminibus audaciam, ne dicam
sæuitiam temerariam, non auderem omninò
Baldi sententiam probare, quæ tunc falsa est,
& manifestè iniqua, cùm iudex
nōnon alia ex causa
torquet conuictum, quàm vt appellationis auxilium auferat. Nihilominus fatebor quandoque, etiamsi rarò,
cōuenireconuenire, publicis sceleratissimorum hominum punitionibus, Baldi opinionem cautè admitti, præsertim in his criminibus, quæ enormia, & grauissima sunt: vt scribit Matthæus Afflictis in
cōstitutionibusconstitutionibus Neapolitan. lib. 1. rubrica 27. num. 59. Cæterùm admissa Baldi sententia quęritur, quid dicendum
vbi legitimè conuictus torquetur, & negat crimen commisisse. Nam quidam opinantur, eum
absoluendum fore, quia probationes legitimę
fuerint per hanc negationem exclusę,
atq;atque purgatæ, vt peculiari huius quæstionis verbo vtar:
quemadmodum adnotauit ex gloss. inibi Alb.
scribens hanc esse Communem opinionem in
l. edictum. ff. de quæst. idem Alb. in rub. C. eod.
tit. nu. 9. facit etenim necessitas
fidẽfidem, quæ tùm
à corporibus, tùm ab animis nascitur. Nam &
verberibus torti, & igni fatigati quæ dicunt, ea
videtur veritas ipsa dicere, & quæ à perturbationibus animi
fiũtfiunt, dolore, cupiditate, iracundia, metu, quia necessitatis vim habent, afferunt authoritatem & fidem, vt Cicero scribit in
Topicis ad
TrebatiũTrebatium. Cuius meminit gl. in d. l.
edictum.
EandẽEandem opinionem in hac specie probare ac tenere conantur Cæpol in cons. criminali. 32. dubio 9. Hippol. in practica. §. nunc videndum. num. 26. Idem Hippo. in d. l. edictum.
|
idem in singulari 262. Ex contrario adducitur
gloss. in l. 1. C. de quæstio. quæ tamen parum vrget: quia non tractat de tormentis ipsius rei
accusati, sed testium. Nam licet probationes
integræ & legitimæ non reddantur debiles
propter negationem testium, qui torquentur:
non ex hoc sequitur, idem esse in negatione
ipsius rei principalis: adhuc tamen est obseruandum, quod gloss. in d. l. edictum. nulla lege
probatur, vt fatetur Alb. ibi & in d. ru. nu. 9. sed
& huius posterioris opinionis authores esse videntur Alex. in addi. ad Bart. in l. vnius §. reus.
verb. nec confitetur. ff. de quæstionib. Thomas
Gramma. cons. 12. nu. 24. & Hippol. in sing. 108.
qui expressim asseuerant, conuictum vrgentibus indicijs, aut legitimis probationibus posse
condemnari ad mortem, & pœnam
ordinariāordinariam,
etiamsi in tormentis, vel extra tormenta negauerit, se crimen illud commisisse, de quo in iudicio accusationis tractatur. Hi verò probare
volunt eorum sententiam authoritate tex. in l.
qui sententiam. C. de pœnis. ex qua illud tantùm deducitur, posse quem legitimis probationibus conuictum damnari pœna supplicij
corporalis, & ordinaria: quamuis non fateatur
ipse conuictus
crimẽcrimen cōmisissecommisisse, & ad hoc ipsum
eius legis meminêre Bald. & Felin. in capitul.
ad nostram. de probation. vrget tamen hæc
equidẽequidem ratio: quia si legitimis probationibus
quis conuictus sit, & poterat ex his iustè pœna
ordinaria damnari, non erit ex hoc absoluendus, quod aliqua ex causa tormentis, & quæstionibus fatigatus noluerit crimen confiteri.
Etenim hoc nullibi in Iure probatur,
atq;atque ideò
& hanc vltimam opinionem veram esse censent Andræ. Isernia in c. 1 §. publici latrones. de
pace tenenda. Paris de Puteo in tracta. de syndicatu, ad finem capit. quidam latro tortus, &
Matth. Afflict. in constit. Neapol. lib. 2. rubr. 10.
num. 28. Vnde fit, vt iudex omninò expendere
debeat probationes ipsas,
earumq́earumque; vim, &
authoritatẽauthoritatem, an sit legitimè, plenè, & integrè probatum delictum. Atque hæc dicta sint de prima conclusione, quam conatur Dec. euertere,
vbi qui fuit confessus, & conuictus
aliquāaliquam causam exponit appellans, ex qua iustificet appellationem ipsam, nempe si dixerit, confessionem fuisse factam ex errore, ac testes ipsos falsum testimonium dixisse, quæ
deniq;denique non sunt
vero consona, nec vera præsumuntur, & ideò
iudex ad amussim, & diligenter cauere debet,
ne quem temerè morti tradat,
atq;atque item ne sceleratissimos homines appellantes admittat.