Verùm præter alios effectus, qui constant ex hoc,
quòd nullitas tractetur principaliter, vel incidenter, ille potissimum à nostris commemoratur qui traditur in d. l. 1. C. quando pro. non est
necesse. & in c. dilecto. de appella. in cuius examine non prętermittam initium sumere à Bartol. in d. l. si expressim. nu. 10. ff. de appel. is etenim scribit, quòd vbi nullitas fuerit incidenter
tractata, quia condemnatus simpliciter appellauit, & deserta sit appellatio: poterit iterum
causa nullitatis non obstante desertione proponi, & examinari. Nam per desertionem videtur renunciatum illi nullitati, quæ suberat
incidenter appellationi: non autem illi, quæ
principaliter ac distinctè poterat in iudicium
adduci. text. opt. in dict. l. si expressim. ex quo
idem erit, si is qui appellauit, fuerit in causa appellationis victus. Quam opinionem Barto. sequuntur Doct. communiter, præsertim Panor.
in d. c. dilecto. nu. 9. Franc. in q. 58. ibidem Imo.
in d. l. si expressim. nu. 16. Socin. cons. 10. vlt. col.
lib. 4. sed quia Bart. idem vult, vbi deserta fuerit appellatio, quæ fuit in hunc modum proposita. Dico sententiam nullam, & si qua est,
appello, oportet rem istam vlterius explicare:
siquidem sub hac forma inest nullitas, & tractatur principaliter. Est igitur distinguendum, an
appellans in causa appellationis fuerit victus,
ac succubuerit: an deserta sit ab eodem appellatio. Priori etenim casu planè procedit distinctio, vt iterum agi non possit de nullitate, quæ
principaliter deducta est in iudicium. l. 2. C. si
ex falsis instrum. l. vl. C. de fide instrum. poterit
tamen agi de nullitate, vbi ea sub appellationis nomine incidenter tractata, & examinata
fuerit, quod probare videtur text. in Clem. 1. de
re iud. Ea etenim quæ summatim, & incidenter fuêre examinata, poterunt etiam finito eo
examine, iterum principaliter tractari. ca. veniens. in 2. de testib. nec sententia lata in principali præiudicat, incidenti, de quo non fuit pręmissa plena causæ recognitio, l. à Diuo Pio. §. si
super rebus. ff. de re iud. l. pen. ff. de his, qui sunt
sui vel alieni iuris. l. si quis à liberis. §. meminisse. ff. de liber. agnos.
Atq;Atque ita
distinctionẽdistinctionem istam
in hac specie admittendam esse censent Barto.
in d. l. si expressim. nu. 3. & in l. 1. C. quando prouoc. non est necess. col. pen. Panor. & alij. nu. 9.
in d. c. dilecto. de appell. & illic optimè Fran. q.
48. nu. 115. Imol. & alij in d. l. si expressim. Quorum opinio Communis est,
eamq́;eamque idem Fran.
probauerat q. 46. nos verò idem asseueramus
ex his
etiāetiam, quæ in simili quæstione responderunt Alex. cons. 76. li. 2. nu. 4. Dec. cons. 96. lib. 1.
Fel. in c. ea quæ. co. 1. de re iud. Huius autem distinctionis posterior pars tunc obtinet,
cũcum simpliciter iudex superior pronunciat, malè
appellatũappellatum fuisse. Nam si pronunciauerit, malè appellatum fuisse, & optimè iudicatum, etiamsi nullitas incidenter, & obiter in iudicium accesserit, in
eoq́;eoque fuerit examinata, non erit locus vlterius
eandẽeandem principaliter prosequendi, si ab hac
vltima sententia non sit prouocatum, quemadmodum voluêre Ioan. Lignianus in Clem.
si appellationem. vlt. col. de appellat. Panorm.
in capitu. dilecto. num. 10. Imol. num. 10. col. 4.
ver. item aduerte. & ibi Fran. q. 48. nu. 116. idem
|
Imol. in d. l. si expressim. num. 9. licet Anton. in
d. c. dilecto. contrarium senserit.