THEMA CAP. XXV.
Quando nullitatis obiectio impediat sententiæ executionem, pręsertim eius, quę vel
tertia est, ac cęteris conformis, vel in instantia reuisionis lata.
SVMMARIA.
-
1 Executio fieri non debet pendente lite super nullitate sententiæ, nisi trium sententiarum conformium.
-
2 Nullitas euidenter ex actis constans impedit executionẽexecutionem
trium sententiarum conformium.
-
3 Tres sententiæ conformes, etiam in criminalibus, executioni mandandæ sunt.
-
4 Nullitas procedens à defectu iurisdictionis impedit executionem trium sententiarum conformium.
-
5 Tres sententiæ quando dicantur cōformesconformes, & rursus. nu. 6.
-
6 Sententia vltima, quæ aliquid præcedentibus addit, vel
detrahit, an sit conformis primis? & ibi exponitur opinio Angeli in l. vnic. C. ne liceat tertiò prouocare.
-
7 Pendente restitutionis in integrum lite, an sit locus executioni trium sententiarum conformium?
-
Traduntur & in hoc capite plures intectectus ad clem. 1.
de re iudicat.
PROXIMO in capite attigimus,
an pendente nullitatis causa sit
aliquid nouandum, possitue nouari, & obiter præmisimus, quandoq;quandoque executionem sententiæ impediri per nullitatis exceptionem: id verò hac
in parte latiùs examinare constituimus ex eo,
quòd passim practicis obuium sit, & ad cuiusdam regiæ constitutionis intellectum maximè
conducat. Constituenda igitur est conclusio
quædam in hunc sanè modum. Sententiæ executio nullitatis exceptione non aliter impeditur, quàm si ea probari, expediriq́;expedirique summariè,
atq;atque intra breue tempus possit. Nam cùm sententia transierit in rem iudicatam, & eius executio sit summatim agenda, nihil est admittendum ad eāeam impediendam, quod altiorẽaltiorem indaginem requirat. l. à diuo Pio. §. si super rebus. ff. de
re iudica. Idcircò conclusionem istam iure veram esse opinantur Rot. iudices decisio. 280. in
nouis. Bart. & omnes in l. 4. §. condemnatum.
ff. de re iudic. Bald. in l. ab executore. num. 7. C.
quorum appellat. non reci. Franc. in capitul. dilecto. de appellat. q. 10. Matth. Afflict. decisio.
Neapolita. 283. textus optimus & illic Doctor.
in l. vltima. C. si ex falsis instrument. quam opinionem Communem esse testantur Alexand.
in consilio 33. num. 9. libr. 1. & Sebastianus Vantius in tractatu de nullitatibus, capitulo quot,
& quibus modis nullitas proponi possit, numero 32. Idem fatentur Alexander, Iason, & Iuniores in dicto §. condemnatum. colum. 1. & 2.
præsertim Franciscus à Ripa. Quibus ad de Rebuffum parte 1. super leges regias. titu. de sent.
execut. artic. 7. gloss. 10. num. 4. qui num. 8. asserit, in regno Franciæ non posse nullitatem proponi, nec tractari absq;absque appellatione. Eandem
legere quispiam poterit in tractat. de supplicationibus, artic. 7. gl. prima, vbi tradit, an in eodem regno admittatur nullitatis allegatio contra sententiam principis, eiúsue supremi senatus: pungitq́;pungitque ibidem, an id iure communi probari possit. Ex his apparet, quanam ratione intelligendus sit text. in dict. §. condemnatum. l.
si expressim. ff. de appell. c. 1. de re iudic. clem.
pastoralis. eo. titul. l. 1. C. quando prouo. non
est necess. l. 1. C. si à non comp. iud. quibus probatur, sententiam nullam nōnon habere vires nec
effectum sententiæ, nec esse mandandam executioni. Id enim verum est, modò summariè, &
statim probari valeat ipsa nullitas: secus autem
respondendum erit, quoties hęc exceptio longius examen requirat.
Huic verò conclusioni est & altera subijcienda,
quæ manifestè dictat, non esse impediendam
executionem trium sententiarũsententiarum conformium,
per exceptionem nullitatis. Hæc constat in
Clem. 1. de re iudic. cuius decisio eam rationẽrationem habet, quod latis trib. sententijs, quæ sunt sibi
ipsis cōformesconformes maxima oriatur calumniæ præsumptio aduersus volentem exceptione nullitatis earum executionem impedire. Etenim
vehemens admodum est præsumptio pro illa
sententia, quæ per appellationem, aut supplicationem suspendi non potest, iuxta ea, quæ
traduntur in c. in præsentia. de renun. & in cap.
quoniam contra. de probat. Sic regia lege sancitum extat, sententiam in secunda instantia
reuisionis latam apud suprema regis tribunalia, tradendam fore executioni, non obstante
nullitatis exceptione, aliaue oppositione quacunq;quacunque. l. 25. tit. 3. lib. ordin. 2. & l. 44. in pragmaticis Regum Catholicorum. Idem adnotauit
Guido Papæ. q. 50. scribens, non impediri executionem apud Gallos sententiæ latæ in parlamento principis, etiāetiam in prima instantia, per
exceptionem nullitatis. Quia illa adhuc pendente supplicationis iudicio executioni tradenda est, more, atq;atque vsu forensi eiusdem regni.
Regia verò lex apud nos hoc ipso æquissima
est, quòd ea sententia non possit per appellationem, aut supplicationem suspendi. Sed &
in eo casu, quo sententia prima, lata in prætorio Regis, mandando foret executioni, non obstante supplicatione, quæ admittenda est absque præiudicio executioni sub cautione idonea peragendæ: item & in eo similiter casu quo
secunda sententia sub eadem cautione traditur executioni non obstante supplicatione secunda, quæ ad ipsum Regem proponitur, de
quibus tantisper tractaui. c. 23. nu. 8. posset optimè admitti vsus ille forensis, cuius Gui. meminit in d q. 50. vt minimè impediatur executio
sententiæ per exceptionem nullitatis.
Potissimùm hoc placet, quia in prætorio principis, quoties nullitas opponitur contra processum ipsum in prima, vel in secunda instantia,
ex eo, quòd ordo iuris non fuerit seruatus,
etiāetiam
si iam sit conclusum in causa, admittitur opponens nullitatem ad
allegandũallegandum, & probandum
intra certum diem, vt fiat reparatio
eorũeorum, quæ
videntur minus solenniter facta fuisse, & habentur rata ea omnia, quæ acta sunt iuris ordine non seruato, aut
quandoq;quandoque iterum repetuntur, iuxta gloss. & illic Docto. in l. mutari. ff. de
procu. notant in specie ista, & expressim Matthæ. Afflict. decis. 262. col. vlt. & Guido Papæ in
d. q. 50. Quibus illud est
adijciendũadijciendum. Plures posse contingere defectus in ea cognitione causarum, quæ apud suprema principum tribunalia
expeditur, ex quibus non debet ita facilè censeri processus nullus, ac si factus esset apud iudicem
aliquẽaliquem inferiorẽinferiorem:
quemadmodũquemadmodum Rebuff.
tradit in dict. tractat. de supplicationibus. articul. 7. in glo. prima, qui alios allegat, præsertim Innocentium &
FelinũFelinum in capitul. in causis. de re iudicat. Afflict. decis. 283. Parisi. consilio 218. libro primo. Regia verò constitutio
|
& Clementis Papæ
respōsioresponsio sunt non ita in distinctè intelligendæ, sed aliquot expositis interpretationibus ad earum expeditiorem intellectum,
facilioremq́;facilioremque praxim, vt verè appareat, quando nullitatis exceptio impediat executionem trium sententiarum conformium,
aut eius, quæ vltima est in regio prætorio, quæque supplicationem non admittit.
Primùm igitur sunt qui censeant, aduersus tres
sententias conformes admittendam esse nullita tis exceptionem ad impediendam
executionẽexecutionem, vbi nullitas ipsa notoria est, & euidens
ex actis. Huius opinionis authores sunt Oldra.
*consil. 106. Bald. in l. 1. C. ne liceat tertio prouoca. Card. & Boni. in d. Clem. 1. de re iudica.
Francus in c. dilecto. de appella. q. 52. Corneus
consil. 204. 2. libr. Imol. in l. de pupillo. §. qui
opus. ff. de noui oper. nunciat. Domini. consil.
24. Iason consil. 44. col. 1. libr. 3. Gratus consil. 72. cons. 80. & consil. 85. col. 1. rursus idem
Domini. consi. 95. col. 1. text. optimus, & illîc
Felin. in c. inter cæteras. de re iudic. Ias. in l. 1. nu.
8. ff. de noui oper. nunciat. idem Iason. in lege
si is, ad
quẽquem. colum 3. ff. de acquiren. hæredita.
Curtius Senior consi. 59. col. 6. Curti. Iunior in
l. sub prætextu. C. de transactioni. Alcia. libr. 1.
de verb. signifi. colum. 21. Aymon in consi. tertio
colum. 1. Ioan. ab Amicis in consi. 128. quorum
opinio Communis est, cui videtur suffragari
text. in l. veteres. ff. de itinere, actuq́ue priuat.
Ex quibus (vt propriè tot authorum mentem
explicemus) constat, non
idẽidem respondendum
fore, vbi nullitas quæ obijcitur, offertur cum
probatione statim, & in continenti, vt
aiũtaiunt, assumenda: & quæ hoc modo offertur: nam etiam
hac nullitate ita opposita, non impeditur executio trium sententiarum conformium: vt resoluunt Alex. Iason & apertiùs Ripa in leg. 4.
§. condemnatum. num. 15. ff. de re iudic. alioqui
si nullitas, quę obijcitur
atq;atque offertur
cũcum probatione ipsa, statim & in continenti assumenda,
impediret executionem trium sententiarum
conformium, profectò parum vtilitatis induceret dict. clemen. constitutio, ac ferè nullam
vim maiorem tribuisset tribus sententijs conformibus quàm vni, quæ transisset iam in rem
iudicatam, iuxta ea quæ in initio huius capitis
adnotauimus.
Vnde opinio quorundam, qui dubitârunt, admittendam fore exceptionem notoriam & euidentem nullitatis contra tres sententias conformes, ad impediendam earũearum executionem,
vt dubitare visus est Imol. in d. Clem. 1. col. 4.
Ro. in singul. 291. & iuniores quidam in d. §.
condemnatum. est accipienda in hunc sensum,
vt procedat, quoties nullitas non est notoria
ex actis, sed aliũdealiunde. Atq;Atque hæc item sunt maximi
momenti ad intellectum regiæ constitutionis,
tametsi Gu. Papæ in d. q. 50. senserit, nōnon esse impediendam executionem sententiæ latæ in regio prætorio, quoties ea est executioni mandanda cautione data, pendente adhuc supplicatione, propter exceptionem nullitatis, quæ
euidens sit ex actis.
Secunda constat interpretatio, vt admittenda sit
nullitatis exceptio ad impediendam executionem trium sententiarũsententiarum conformium, quoties executio semel facta, minimè posset retractari, quod notant Card. in dict. Clem. 1. col. 2.
Bald. in l. si feriatis. ff. de arbitr. Roma. in singu.
291. Paulus de Castr. Alex. Ias. & Ripa. nume. 21.
in d. §. condemnatum. ex Cyn. & Bald. in l. ab
executione. C. quorum appe. non recip.
Tertia nihilominus constituitur ad eandem constitutionem conclusio,
secũdumsecundum quam, in pœnis, quæ
postmodũpostmodum reuocari ac retractari pos
*sunt, etiam in criminalibus causis, & quæstionibus tertia sententia primis conformis, non
obstante nullitatis exceptione tradi debet executioni. Hanc conclusionem exponit glo. in d.
Clem. 1.
cōmunitercommuniter inibi recepta, ver. quamuis.
Ex qua & illud solet sæpissimè adnotari, quod licet alio qui dictio, Alius, implicet similes causas, & qualitates, cap. sedes. de rescript. gl. in l.
si fugitiui. C. de seruis fugitiuis, tamen si adijciatur dictioni vniuersali, complectitur quascunq;quascunque etiam dissimiles qualitates, sicut eiusdẽeiusdem
gloss. memores responderunt Imol. ibi Panor.
in consil. vlt. lib. 1. Soc. consil. 3. col. vlt. lib. 3. atq;atque
ita Romæ sententia pronunciatum fuisse, asserit Ludo. Gome. in reg. de triennali. q. 2. & licet
Fel. in d. c. sedes. col. 7. & Iason in l. si vnus. in fine principij. ff. de pactis. videantur dubitare, an
vera sit prædicta communis adnotatio. Decius
tamen in d. c. sedes. eam defendit, vt saltẽsaltem procedat iuxta materiam subiectam, & perpensa
diligenter ratione legis, & ipsius dispositionis,
de cuius interpretatione tractabitur.
Quartò animaduertendum est, non esse necessarium ad effectum dictæ clementinæ constitutionis, quòd tres conformes sententiæ latæ fuerint successiuè absq;absque alterius dissimilis media pronunciatione, cùm satis sit, eas latas fuisse in eadem causa, secundum Panorm. & Barb.
declaratione decima, in d. clem. sicuti nec sufficeret vna sentẽtiasententia lata simul à tribus iudicibus,
vt illic explicat Boni. col. 2.
Quintò est
eadẽeadem cle. constitutio intelligenda
etiāetiam
in tribus sententijs interlocutorijs. Nam tradentur executioni, si fuerint conformes
nōnon obstante nullitatis exceptione. glo. ibi communiter probata in d. clem. 1. Alex. in rub. ff. de re iudic. Fel. in eadem rub. col. 5. Rota in nouis. 113.
Abb. in c. causam matrimonij. de offic. deleg.
col. 2. tametsi alioqui regulariter appellatione
sententiæ intelligendum est diffinitiua, non de
interlocutoria. gl. Abb. & Felin. in c. cùm olim.
de testibus. glo. item in l. 1. §. Biduum. ff quan.
appell. sit. Obtinet ergo hæc quinta conclusio propter eandem rationem, quæ deducta
|
ab eiusdem constitutionis mente planè probat, idem esse respondendum in sententijs interlocutorijs, quod & in diffinitiuis, præsertim
quia & verba ipsius constitutionis id ipsum significant, dum in parte prima simpliciter sententiæ meminit, in secunda verò expressè de
diffinitiua respondet.
Sextò illud in controuersiam venit, an tres sententiæ conformes sint exequẽdæexequendæ, an differenda earum executio propter exceptionem nullitatis obiectæ à tertio, qui non litigauit, nec
fuit per eas condemnatus. Quam quæstionem
superiùs examinauimus. c. 15. num. 9.
Septima his accedit non omninò aliena, imò satis concinna interpretatio, vt executio suspendi debeat, si aduersus tertiam sententiam alijs
omninò
cōformemconformem obiecta sit nullitatis exceptio, ex eo, quòd iudex, qui eam pronunciauit,
non habuit iurisdictionem ad
cognitionẽcognitionem causæ, nec ad eius
diffinitionẽdiffinitonem: quasi hic defectus
ad eò sit potens, quòd impediat trium sententiarum conformium executionem, quemadmodum in specie ista tenuerunt Anch. & Abb.
*in d. cle. 1. de re iud. Dom. in consil. 24. col. 5. Fel.
in c. ea quæ. col. 2. de re iud. idem in c. pastoralis. col. 4. de exceptio. nouiores in l. 4. §. condemnatum. ff. de re iudic. Alex. in consil. 77. numer. 8. lib. 2. Bald. in l. generaliter. colu. 1. C. de
episcop. & cler. Roma. consil. 42. & consil. 115.
Paul. Castr. consil. 99. lib. 2. Hippo. in singul. 10.
idem in l. vlt. numer. 49. ff. de iurisdict. om. iud.
Ludo. Gome. in tract.
vtriusq;vtriusque signaturæ. nu. 75.
quibus adstipulatur gloss. in signis in Clemen.
vnica. de sequest. pos. & fruct. verb. non obstante. Quam sequuntur illic Card. Abb. & Imol. ex
ea notantes, sublata nullitatis exceptione, non
censeri sublatam illam, quæ à defectu iurisdictionis procedit. ad idem est optima gloss. in c.
in nostra. verb. momenti. de procurat. & in simili glo. in c. exceptionem. verb. condemnandus. de except. & alia in c. super eo. de crim. fal.
tradit Barb. in c. iurauit. CCL. 3. de proba. qua
ratione regia lex. 2. tit. 15. lib. 3. ord. quæ statuit,
exceptionem nullitatis opponendam esse, aut
de nullitate agendum fore intra sexaginta dies
á tempore latæ sententiæ, erit fortassis intelligenda, vt procedat in alijs nullitatibus, non in
ea, quę à defectu iurisdictionis oritur. Et quanuis visum fuerit quibusdam, hanc regiam Constitutionem diem istam præfigere allegationi
nullitatis
cōtracontra sententiāsententiam, vbi agitur per actionis viam de nullitate, quasi perpetua sit exceptio nullitatis, vt obijci possit per
exceptionẽexceptionem
nullitas
quocunq;quocunque tempore.
Ego contrariam sententiam potius probarem ex
mente legis, & ideò existimo, exceptionem
nullitatis contra sententiam, iure regio non
esse admittendam post sexaginta dies. Quod
poterit multis comprobari, sed præcipuè, quia
vbi exceptio principalẽprincipalem vim habet ab actione, nec consistit in puris exceptionis viribus, perpetua nōnon est, imò perit perempta ipsamet actione: sicuti ex l. vlt. ff. rem ratam haberi. & l. purè. §. vlti. ff. de doli exceptio. deducere videntur Bart. in l. 2. ff. de exceptio. Alex. Paul. & Ias.
in l. nam & postea. §. si minor. ff. de iureiurand.
Paulus in l. Titia Seio. §. vlt. ff. de legat. 2. Fel. in
c. si autem. colum. 5. de rescript. vbi hoc sensere
Abb. & alij. Sed & eleganter idem explicant
Decius ibi, & Socin. in dict. l. 1. ff. de exceptio.
idem in l. qui agnitis. num. 16. ff. eod. titul. quasi
secus sit, quoties exceptio solis exceptionis viribus innititur, nullam vim principalem accipiens ab actione. dict. l. purè. §. vltim. Is enim,
qui potest agere actione illa principali, à qua
exceptio potissimùm vires accipit, nec agere
vult intra tempus datum ad agendum, non poterit postea vti exceptione illa, quæ omninò
& potissimè oritur, ac vim habet ab actione sibi iure concessa. Vnde minor læsus non poterit per exceptionem restitutionis in integrum
beneficiũbeneficium consequi, nec obtinere, si intra diem
à lege datādatam ad eam petendāpetendam, omisit eo auxilio
agere, atq;atque illam petere. Quod Paulus Castrensis Alexan. & Iason notant in dict. §. si minor.
Atq;Atque hæc obiter dicta sint ad regiæ legis intellectum.
Cæterùm contra hanc septimam
interpretationẽinterpretationem
solet deduci authoritas gloss. in dict. clemen. 1.
de re iud. verb. pendere. quam inibi sequuntur
Card. Imol. & Bonifacius. colu. 8. Corset. in repertorio verb. fori competentia. Barb. in rubr.
de foro competen. Constat enim ex dicta glo.
tres sententias conformes mandandas fore
executioni, etiam si obijciatur nullitas, quæ
oritur à defectu iurisdictionis ipsius iudicis,
qui
sententiāsententiam diffinitiuam pronunciauit post
appellationem iustè ab interlocutoria propositam, quam iustam & rectam fuisse pronunciatum est à iudice superiori. Attamen vtraque
opinio iure defendi potest. Nullitas siquidem
quæ oritur à defectu iurisdictionis, tunc impedit executionem trium sententiarum conformium, cùm nullam vnquam iurisdictionem is
iudex habuit ad eius causæ cognitionem, vel
diffinitionem, quippe qui ab initio iurisdictione omninò caruerit: atque ita est admittenda
gloss. in dict. Clement. vnic. de sequestra. poss.
& fruct. At vbi iudex iurisdictionem ab initio
habuit, quæ postmodum aliqua ex causa defecit, aut elisa est, tres sententiæ conformes
erũterunt
tradendæ executioni, non obstante nullitate,
quæ hac ex causa oriatur,
quemadmodũquemadmodum probat gloss. in dict. Clement. 1. de re iudicat. sic
etenim quæstionem istam diffinire videntur
Angelus, Aretinus in §. appellantur. institu.
de exceptio. colum. 7. Alexand. in dict. consil.
77. numero octauo, & sequenti. Franciscus à
Ripa in dict. §. condemnatum. numero 25.
Id verò procedit ex mente gloss. & Doctorum
|
quoties tempore vltimæ sententiæ iurisdictio
non erat omninò extincta, nec elisa, sed suspensa, & elidibilis ex futura iudicis superioris pronunciatione, vt in exemplo gloss. constat. Et
ideò si iurisdictio semel ab initio verè data, &
cōpetenscompetens iudici tempore sententiæ fuerit iam
extincta, & elisa, quia
ꝓnunciatũpronunciatum est, benè appellatum ab eo fuisse, erit nulla
sentẽtiasententia ex defectu iurisdictionis,
poteritq;poteritque nullitas hæc opponi ad impediendam executionem trium sententiarum conformium, quemadmodum ex
præmissa resolutione apparet, & Alexan. ind.
consilio 77. optimè probat. Idemq́ue Angelus
& Ripa post glossam palàm asseuerant & optimè Paulus Parisius consili. 109. libro 4. colum.
2. scribens, Aduersus tres sententias conformes non posse ad impediendam earum executionem opponi nullitatem procedentem à defectu iurisdictionis, quoties iudex iurisdictionem habebat, exceptione tamen elidibilem.
Hinc sanè deducitur, posse impediri executionẽexecutionem
trium sententiarum conformium, & verè impediri per exceptionem nullitatis ex eo procedentis, quòd sententia lata fuerit à iudice
delegato per rescriptum impetratum ab excōmunicatoexcommunicato. Rota in antiquis 21. & Felin. in capitulo exceptionem. columna quarta, de exceptioni.
Octauò loco prędicta constitutio
intelligẽdaintelligenda est,
& intelligitur, vbi tres sententiæ veræ sunt conformes, non autem vbi duæ sententiæ sint latæ
in principali, & tertia super desertione appella
*tionis. Nam in hac specie
nōnon obtinet responsio
Pontificis in d. Clem. 1. imò poterit opponi exceptio nullitatis aduersus has tres sententias,
vt impediatur earum executio. Quod notant
Rota in antiquis 417. Roma. in singu. 291. Oldr.
consi. 106. Ex quibus apparet,
nōnon esse duas sententias
cōformesconformes, quarum altera lata est super
desertione appellationis à priori
sentẽtiasententia propositę. Et
idẽidem de tribus sententijs
respōdendũrespondendum
erit, sicuti respondet de duabus Corne. in consi. 14. & in consi. 38. col. 2. lib. 4. & Aymon Sauillia. consi. 183. col. 1.
Nonò, ex proxima interpretatione adhuc expendi, & examinari poterit, quod Rota scribit in
antiquis 424. existimans, non dici tres sententias conformes, quoties latis duabus sentẽtijssententijs
conformibus, tertia fertur, quæ pronunciat illas duas nullas fuisse, ac demum pronunciatur
quarta quæ reuocat tertiam, & cōfirmatconfirmat duas
quæ primo latæ fuerunt. EandẽEandem opinionem tenuerũttenuerunt Roma. in singu. 291. & Aymon in d. consi. 183. nu. 3. dubius tamen. Vnde in hoc casu nōnon
erit admittenda constitutio d. Clemen. 1. imò
poterit executio impediri, præsertim, quia licitum est appellare à quarta sententia, quatenus tertiam super nullitate latam reuocat, vt
fatetur Aymon, qui negat, ab eadem appellari posse, qua ex parte duas primò latas cōfirmatconfirmat,
& est eis conformis.
Huic opinioni principali accedit, quod ad hoc,
vt sententiæ dicantur conformes, oportet in
omnibus, & omninò conformes esse, sicuti eadem Rotæ decisio manifestè sentit. Contrariam opinionem possumus ex eo probare, ꝙquod
non est necessarium ad impediendam appellationem, quòd tres sententiæ sint omninò
conformes. Satis etenim erit, in aliquo articulo eas esse cōformesconformes, vt in illo admittenda non
sit appellatio, quod not. Pau. Cast. in consi. 163.
lib. 2. Alex. cons. 77. col. 1. lib. 2. Dec. in consi. 385.
Curt. Iuni. in consi. 30. col. 1. Qua ratione cúm in
nostra quæstione sint tres sentẽtiæsententiæ conformes
in principali articulo, cōsequiturconsequitur planè, earum
executionẽexecutionem non esse impediendāimpediendam, etiāsietiamsi à quarta sententia fuerit appellatum super nullitatis
quæstione.
Hanc tamen controuersiam ita dirimere conabimur, vt quoties à secunda sententia fuerit appellatum, & quia in eam appellationem adhuc
nullitatis causa venerit, atq;atque ideò iudex tertiātertiam
sententiam pronunciauit, quæ duas præcedẽtespræcedentes nullas fuisse declarat, si ab hac tertia demũdemum
appellatur, eaq́;eaque reuocata fuerit, & primæ confirmatę, profectò negari nōnon possit, in hac specie
tres esse sentẽtiassententias conformes, nec admittendāadmittendam
fore nullitatis exceptionẽexceptionem ad impediendāimpediendam earũearum
executionem, quanuis ab hac quarta sentẽtiasententia
possit appellari ea ex parte, qua de nullitate
diffiniuit, & ad eum effectũeffectum, quòd nullitas possit iterum examinari.
Quòd si latæ fuerint duæ sententiæ in principali
conformes, à quibus appellatũappellatum non sit, sed tantùm aduersus eas proposita fuerit actio, vel exceptio nullitatis, & feratur sentẽtiasententia, quę pronũciatpronunciat, eas nullas fuisse, & ab hac iterum appelletur, & ꝓnuncieturpronuncietur sentẽtiasententia reuocans primāprimam, &
declarāsdeclarans, duas sentẽtiassententias primas validas fuisse,
easq́;easque confirmat: tunc (ni fallor) locus erit decisioni Rotæ. Non enim sunt istæ tres sententiæ conformes super principali. Idq́ue probatur ex eo, quòd iudicium, in quo de principali
agebatur, finitum erat per duas sententias, à
quibus non extitit appellatum, nec de principali quæstione agi potest, donec actum, & finitum sit iudicium secundum, in quo tantùm de
nullitate controuertitur. Idcircò licet quarta
sententia confirmet primas, non pronunciat
super principali, super quo iam ex tincta erat
quæstio, sed quia non obstante nullitate in hac
quarta sententia reuocatur secunda, & pronunciatur primas validas fuisse, ideò primæ
confirmantur, id est, censentur liberæ à nullitatis vitio.
Decimò, non incongruè quæritur, an illa sententia dicatur alteri conformis, quæ illam confirmat, adiecto tamen aliquo moderamine, aut
sanè aliqua declaratione adscripta, quæ ali|
quid priori sententię addat? Et quibusdam pla
*cet, non posse dici, has sententias conformes,
quia posterior aliqua ex parte diuersa est à priori, quod notat Cynus in leg. 1. C. ne lice. tertiò
prouocare. quo in loco eleganter Angelus asseuerat: posse tertiò appellari à sententia, quæ
nouum grauamen infert, quippè quę condemnet reum in id, de quo priores sententiæ minimè tractauêre, idem probant, & sequuntur,
Bartol. Socin. consilio 39. colum. 3. lib. 4. versic.
capio tertium. Philippum Fran. in cap. directè.
de appellat. nume. 6. Aymon in dict. consil. 183.
ad fin. & Robertus Maranta in tract. de ordina.
iudicio. part. 6. numer. 270. ca. de appellatione.
Qua opinione passim apud suprema Regis tribunalia vtuntur aduocati supplicantes à sententia, quæ reuisionis dicitur, & secundo loco
actis iterum visis ab auditoribus regijs pronunciatur, quoties ea priorem sententiam confirmat aliqua declaratione, moderatione, vel adiectione apposita. Etenim ab hac noua supplicatur, adiectione authoritate Angeli.
Ego verò, quoties poterit ex sententijs deduci,
eas in aliquo conformes esse, quo ad hanc partem, opinor, non esse admittendam appellationem, nec supplicationem, nec fore impediendam executionem harum sententiarum, si ea
fieri commodè potest pendente appellatione
super noua tertiæ, vel vltimæ sententiæ adiectione, qua in re omnes mihi conuenire videntur. At si tractemus, sitnè admittenda appellatio, vel supplicatio ab hac tertia, vel vltima sententia quantum ad adiectionem, cẽseocenseo veram
esse opinio. Angel. vbi super illa noua adiectione non fuerit in priori instantia nec in primis
sententijs actum tacitè, vel expressè, sed tantùm in vltima instantia per sententiam fuerit
diffinitum, quod in dicta noua adiectione continetur. Sed si noua vltimæ sententiæ adiectio
tacitè, vel express è fuit in primis instantijs &
sententijs tractata, examinata, & diffinita: non
video qua ratione locus sit opinioni Angeli,
quia non potest verè dici vltima sententia prima super ea re, sed propriè vltima: Atque ita,
Angel. ipse in ratione, qua vtitur, hoc ipsum sẽtitsentit, & ideò cautè opinio Angeli est admittenda, & cautius inquirendum est, an exempla, &
species contingentes conueniant eius vnicæ
rationi. Quamobrem ipsius Angel. verba hoc
in loco adscribam. Hanc (inquit) legem limita,
quod nōnon liceat tertio prouocare (subaudi, nisi
per tertiam sententiam inferatur nouum grauamen) quia tunc ab illo grauamine nusquam
extitit appellatum, ergò est opus appellatione. Pone exemplum: Si iu dex in tertia sententia condemnauit victum in expensis omnium
causarum, de quibus expensis non fuit habita
consideratio per iudices primarum causarum,
poterit etiam appellari ab ista tertia sententia
pro expensis factis in dicta tertia lite, quia de illis non est iudicatum nec primo nec secundo, & ideò potest appellari, quia semꝑsemper est prima. Hæc Angelus, cuius exemplum, & rationẽrationem
libet altius expendere. Nam vbi expensæ fuêre petitæ ab initio litis, nec fuit facta condemnatio, nec absolutio, si hactenus super expensis
non est lata sententia nec absoluens, nec condemnans, & modò fertur sententia, in tertia
instantia, quæ condemnat in expensis trium,
omniumq́ue iudiciorum præcedentium, non
constat sibi Angelus, dum concedit, hanc sententiam esse primam super expensis, & ab ea
posse appellari ratione expensarum tertij iudicij, cùm & ea prima sit, non solum in expensis tertij iudicij, sed & in expensis priorum
iudiciorum, vnde perpensa ratione Angeli, licebit appellare ab vltima sententia, etiam propter expensas primi, ac secundi iudicij. Nam vbi petitæ sunt expensæ, & iudex omisit earum condemnationem, non censetur absoluisse ab expensis, imò iure omissa
est earum condemnatio secundum AntoninũAntoninum
Imolam & Felinum, in capitu. significauerunt.
de exceptionibus. colum. 2. per legem 1. C. si ad
versicu. rem iudicatam glo. intellectum, quem
Communem esse fatetur illîc Albericus. Idem
notat & repetit idem Imola in capitulo vltimo
colum. vltim. de exceptionibus, & poterit comprobari ex traditis à Felin. in c. cúm inter. de re
iud. nu. 15, Igitur vtcunq;vtcunque exemplum Angeli cōsidereturconsideretur, apparet super omnib. expensis esse
hanc primam sententiam.
Quod si dixeris, per omissionem condemnationis expensarum censeri victum ab eis absolutum, idq́ue Panormit. voluit in dicto capitulo,
significauerunt. 3. colu. tunc posset opinio Angeli quo ad exemplum defendi, quia hæc vltima sententia prima est super condemnatione
expensarum tertij iudicij, & tertia super alijs
expensis, in quibus primas sententias tacitè
absoluentes reuocat. Et tamen ex hoc sequeretur, quod vbi prima & secunda sententia expressim de expensis vel condemnando, vel absoluendo meminerint, ac item tertia idem fecerit, poterit appellari à tertia ratione expensarum vltimæ instantiæ, in quibus est prima
non tertia sententia. Quod nusquam vidi admissum fuisse, nec opinor in praxi admittendum fore. Etenim frequentissimè vltima sententia condemnauit in expensis vltimæ instantiæ, primis sententijs absoluentibus, vel condemnantibus, & sicut in principali non admittitur appellatio, nec supplicatio, ita nec ratione harum expensarum, de quibus ab initio iudicij actum est generaliter, quia petita fuit condemnatio expensarum. Verum vbi expensæ
ab initio non fuêre petitæ, vsque ad tertiam
instantiam, in qua fit condemnatio
expensarũexpensarum
omnium præcedentium iudiciorum, eandem
& maiorem difficultatem habet opinio Ange|
li. Quia si appellatio admittenda est ratione
expensarum vltimæ instantiæ, eodem iure foret admittenda, quo ad expensas præcedentium iudiciorum, cùm in omnibus lata sit vnica
tātùmtantum sentẽtiasententia super petitione in vltima
instātiainstantia proposita, quæ prima esse videtur.
Vnde Angeli exemplum, vbi expensæ ab initio
petitæ fuerunt, & super eis est facta semper pronunciatio expressa, non est in praxi admittendum, nec vnquam, quod meminerim, fuit admissum, cùm super omnibus expensis præsentibus, & futuris facta sit petitio, nec potuit fieri condemnatio super expensis vltimæ instantiæ ante sententiam in ea latam. Alioqui semꝑsemper
liceret appellare à quacunq;quacunque sententia, ratione
expensarũexpensarum vltimi iudicij, aut deniq;denique supplicare,
quoties appellatio vel supplicatio alioqui admitteretur, si vltima sentẽtiasententia prima censeretur
super expẽsisexpensis. Quod si in prima, & in secũdasecunda instantia non fuerit facta cōdemnatiocondemnatio expẽsarũexpensarum
petitarum ab initio, profectò nulla est ratio,
quæ potius permittat appellationem ab vltima sentẽtiasententia ratione expensarum vltimæ instātiæinstantiæ, quàm secundæ, iuxtà Panormit. sententiam, aut quàm primæ, cùm & de his vnica tantùm sit lata sententia, secundum opinionem
Imol. Et idem erit, quoties non fuêre petitæ expensę vsque ad tertiam instantiam, quo fit, nōnon
satis sibi constare Angelum ipsum in eius exemplo. Idcircò si eius opinio in expensarum
specie admittenda est, quæ fortassis admitti
potest, vbi nulla est facta expensarum petitio
vsque ad tertiam instantiam, aut secundum opinionem Imol. quoties petitæ fuerunt, & tamen omissa est cōdemnatiocondemnatio, non tantùm erit
admittẽdaadmittenda, quo ad expẽsasexpensas vltimæ instantiæ,
sed etiam quo ad omnes.
Vndecimò, prædictæ clementinæ constitutioni
aptari potest & alia interpretatio. An sit recipienda seruāseruam daq́ue, vbi latæ sint tres sentẽtiæsententiæ,
quarum prima cōdemnatcondemnat in cẽtumcentum, secunda in
octuaginta, tertia in sexaginta aureis? Barbat.
in cōsilioconsilio 10. libro 1. colum. tertia, existimat has
sentẽtiassententias tres esse, & cōformesconformes in minori summa, capitu. 1. de arbit. in sexto. idem sentiũtsentiunt ZẽzelinusZenzelinus, & Card. in dict. ClemẽClemen. 1. nume. 2. quorum opinio, etiamsi vera sit, tũctunc obtinebit, cùm
ille, cui pręiudicat diminutio quātitatisquantitatis, cōsentitconsentit expressè aut tacitè sentẽtiæsententiæ latæ in minori
summa, & denique omnibus, quo ad illam minorem quātitatemquantitatem, alioqui nōnon potest horum
authorum opinio admitti ex his, quæ ipse tradidi. lib. 2. vari. resol. c. 2.
Duo decimò, licet alioqui
frequẽtiorifrequentiori sentẽtiasententia re
*ceptum sit,
executiōemexecutionem sentẽtiæsententiæ impediri
pẽdentependente lite super
restitutiōerestitutione in integr. l. vnic. C.
in integrum restitutio. postulata ne quid noui
fiat.
InnocẽInnocen. gloss. Abb. & omnes in c. suscitata.
de in integr. restitutio. Rota in nouis. 379. Capel. Tolo. & illîc Aufrer. quæstio. 54. Paulus
ParisiẽsisParisiensis consilio 109. colum. vltim. libro 4. Imol.
Cuma. &
AlexādAlexand. in lege 4. §.
cōdemnatumcondemnatum. ff.
de re iudic. vbi Iason numero 26. & Rip. numero 30. fatentur, hanc opinionem Communem
esse contra Bartolum ibi. Qua de re optimè
Ripa tractat, & Rota in nouis 446. Attamen
aduersus tres sententias conformes, vt earum
executio impediatur, non poterit obijci, quod
super restitutione in integrum lis pendeat. Baldus in l. vnic. colum. vltim. C. ne liceat tertio
prouo.
AlexādAlexand. in dict. §.
cōdemnatumcondemnatum. colum.
vltim. cuius opinio
quādoquequandoque Rotæ seruata &
admissa fuit,
quādoquando que
cōtrariacontraria, vt asserit Cassad. decisi. 1. de in integrum restitu. Nam
cōtrariumcontrarium tenet Salycet. in dict. l. 1. C. ne liceat tertio prouocare. & Capell. in dict. quęst. 54. Mihi
verò potius placet opinio
AlexādAlexand. propter præsumptam à iure calumniam, præsumptione ad
modum vrgenti, quæ in hac specie sufficit. dic.
c. suscitata. Item quia sententia principis mandatur
executiōiexecutioni propter summam eius authoritatem, etiam pendente lite super restitutione in integrum aduersus eam petita. Sicuti secundum alium intellectum ex dicto c. suscitata. deduxerunt
InnocẽInnocen. & Doctor. ibi,
AlexādAlexand.
Iason, & Rip. in dicto §. condemnatum. Vitalis
in tract. clausula. c. nil nouari restitutione in integrum pendente. Aufrer. in dict. quæstio. 54.
Corset. in singu. verb. in integrum restitu. Capitul. in Neapolita. decisio. 53. Quin & opinioni
Baldi refragatur quod
notātnotant gl. & omnes, maximè Bal. Iason & Dec. in l. postquam liti. C. de
pactis in glo. vlt. &
tamẽtamen ex eadem resolutione
respondebitur.
Decimotertiò, etiamsi non impediatur trium sententiarum conformium executio per obiectionem nullitatis, impeditur tamẽtamen ratione solutionis expensarum, & fructuum, si cōdemnatuscondemnatus allegat, & probat inopiāinopiam, ex c. Odoardus.
de soluti. disputatq́;disputatque Cassa. deci. 11. ti. de rescrip.
& nos in simili multa scripsimus lib. 2. var. reso.
c. 1. nu. 9.
Decimoquartò, prædict. ClemẽClemen. responsio non solùm obtinet in tribus sentẽtijssententijs conformib. sed
& obtinebit in duabus cōformibusconformibus sententijs,
à quibus ex lege per principem lata nōnon est permissa, nec licita prouocatio, quod Paulo Parisi.
placet in cōscons. 109. nu. 15. lib. 4. post Bal. in l.
vlt. colum. vlt. C. de sentent. & interlo. om. iud. qui idem tenẽttenent, quo
tiesprouocatio à duab. cōformibconformib. tollitur per
statutum hac de
re validum.