THEMA CAP. XXVI.
De recusationibus iudicum, eorum præsertim, qui ab ipso Rege in hoc munus eligũtureliguntur, vt in eius summis prætorijs ius vnicuivnicuique reddant.
SVMMARIA.
-
1 Quid iura ciuilia de recusationibus iudicum statuerint.
-
2 Recusatio iudicis quo tempore sit proponenda?
-
3 Iure regio, quo tempore recusari debeant iudices summi
prætorij, & auditores.
-
4 Minor & ecclesia, an sint in integrum restituendi ad
proponendam causam recusationis.
-
5 Intellectus ad tex. in capitu. si contra vnum. de officio deleg. in 6. & quid agendum, quoties vnus ex pluribus iudicibus delegatis recusatur.
ETIAM si nulla humana lex hac
de re fuisset in specie statuta, optimè lector, ratio ipsa facilimè ostenderet eorum iudicia nobis fugienda, omnibusq́;omnibusque modis auertenda fore, quos propter odium, inimicitiam,
aliamuè causam suspectos habemus, aut tandem iustè opinamur, maximè amicos esse, &
propensos hisce, qui nobiscum aliqua de re cōtrouertuntcontrouertunt. Idcircò ęquissimo consilio factum
est, vt nemo cogatur ęquum ferre iudicem, qui
sibi sit aduersus, suspectus, & inimicus. c. quod
suspecti. 3. q. 5. l. apertissimi. C. de iudic. Qua de
re multa tradidêre iuris vtriusq;vtriusque interpretes:
potissimè Speculator, & è iunioribus Stephanus Aufrer. in tract. de recusationibus. LanfrāLanfran.
in c. quoniam contra. de probatio. verbo recusationes. Præposi. in c. postremo, de appella. &
Ioan. Ferrarius in tractatu de recusationibus
iudicum: à quibus poterit quispiam plura petere ad hunc tractatum pertinẽtiapertinentia, nos etenim
pauca hoc in loco tradere constituimus in ea
quæstione, qua quæritur, quo tempore litis sit
proponenda recusatio aduersus iudices regios, qui summis prętorijs assistunt de omnibus
totius regni grauaminibus iudicaturi.
Iure ciuili, quoties iudex ordinarius recusatur, &
censetur suspectus, non tollitur ab eo iurisdictio, imò poterit ipse de causa cognoscere adiuncto sibi simul episcopo loci, quem socium
*debet adsumere ad eiusdem causæ
cognitionẽcognitionem
& diffinitionem, Auth. si verò. C. de iudic. Moribus tamen receptum est, quòd iudex recusatus recipiat sibi socium non episcopum loci,
sed alium quempiam bonum, & candidum
virum, ad obscurandam, quæ de ipso oborta est, suspicionem. Quemadmodum testantur
Paulus Castren. Salycet. Bald. Iason & alij in d.
Auth. si verò contigerit. Dec. in c. cùm speciali.
in prin. de appellat. colum. 2. &
AlexāAlexan. in consi.
12. lib. 6. colum. 1. quemadmodum ab aliquibus
refertur, qui tamen simpliciter disputat de intellectu authenticæ constitutionis, quæ diffiniuit, episcopum loci adsumendum esse in socium à iudice recusato, lex verò regia 22. titu. 4.
part. 3. expressim probat Communem totius
orbis Christiani interpretationem,
atq;atque ita fit,
vt passim iudex secularis recusatus adsumat sibi socium virum aliquem doctum, & integræ
opinionis, nec adsumitur episcopus loci, sicuti
frequentissimè fit, nec vsquam hac in re vlla
cōtigitcontigit forẽsisforensis disceptatio. Eodem iure ciuili nulla est necessaria mentio causæ ad iudicum recusationem in ipso libello recusationis, sed satis
erit, iudicem ipsum dici suspectum
cũcum iuramẽtoiuramento, quòd ea recusatio calumniosè non proponitur gl. communis in d. l. apertissimi. quam opini. sequuntur, ac fatentur
communẽcommunem esse Panor. in c. si quis
cōtracontra. nu. 12. de foro comp. in repe.
LanfrāLAnfran. in d. c. quoniam
cōtracontra. verb. recusationes. col. 2. Aufre. in tract. de recusationibus,
nu. 3. & Dec. in d. c. cum speciali. in prin. Imò regia lex 22. titu. 4. part. 3. addit, hoc iuramentum
tunc esse necessarium, cùm petitur ab aduersario, vel iudice, non alias. Quamobrem,
etiāetiam iure
cōmunicommuni maximè dubium est, quod scribit Carolus Ruynus cons. 6. lib. 4. nu. 5. & 6.
asseuerāsasseuerans,
non esse satis iuramentum hoc præstari ab ipso recusante, sed exigi præcisè, quod feratur
à iudice, vt recusatio teneat, sicuti latè conatur
ipse probare, tametsi praxis
contrariũcontrarium admiserit. Sufficit etenim, & id iure satis certum est,
iuramentũiuramentum istud ab ipso recusante fieri, & præstari in ipso libello recusationis, etiamsi à iudice
nōnon fuerit
delatũdelatum. text. optim. in l. vlt. C. de iudicijs.
Recusatio autem proponenda est ante litis contestationem, omnium siquidem dilatoriarum
prima censetur, ne per alterius exceptionis obiectum videatur quis in iudicem consensisse,
*& ideò ipsum recusare non valeat. l. apertissi.
mi. C. de iudic. Authen. offeratur. C. de litis
cōtestatcontestat. cap. cum speciali. de appellat. gloss. optima, & illîc communiter approbata in capit. pastoralis. de exceptio. verbo. protestatæ. gloss. in
cap. inter monasterium. de re iudic. quam dicit
esse ordinariam. Iason in l. si conuenerit. ff. de
iurisdictio. omnium iudic. notant idem Iason
in l. apertissimi. C. de iudic. nume. 11. Bartol. &
alij in l. non videtur. in 2. ff. de iudic. idem Bart.
& illîc Alexand. & omnes in l. quidam consulebant. ff. de re iudicat. col. 2. quam opinionem
scribunt communem esse Are. colum. 6. & Deci. num. 24. in cap. 1. de iud. Fel. optimè in dict.
c. inter monasterium. numer. 4. Etenim is, qui
alias exceptiones opponit, petere videtur à iu|
dice super illis sententiam, &
pronunciationẽpronunciationem,
atq;atque ideò consentire videtur in eius iurisdictionem. l. sed & si susceperit. de iudic. ff. & in d. ca.
inter monasterium. Quod si causa recusationis
post litis contestationem cognita fuerit ipsi recusanti, & is non habuerit prius eius causæ scientiam, poterit post litis contestationem præstito huius ignorantiæ iuramento iudicem recusare, quod in recusatione æquissimum est.
argu. tex. in c. insinuante. de offic. deleg. præsertim quia & aliæ exceptiones, quæ iure sunt ante litis
contestationẽcontestationem proponendæ, admittuntur post litem
contestatācontestatam, etiamsi prius fuerint
ortæ, modò ipse reus post litis
cōtestationemcontestationem,
earundẽearundem cognitionẽcognitionem ac
scientiāscientiam habuerit. text.
op. in c. pasto. de excep
idq́;idque expressim probat
gl. in l. error. verb. facti. C. de iuris & facti ignoran. cuius opinionem sequuntur Bart. & Doct.
ibi
cōmunitercommuniter, vt fatetur illîc Iason nu. 16. eandem tenuerunt Salic. Alexan. & alij in l. ita demum. C. de procurato. Anton. Abb. & cæteri
in dicto cap. pastoralis. vbi Dec. num. 18. fatetur
hanc opinionem Communem esse: quam &
Felin. ibi probat nume. 20. etiamsi contrarium
tenuerit glo. vlt. ibidem. & gloss. in l. qui procuratorem dat. §. 1. ff. de procu. verb. omiserit. Paulus Cast. in d. l. ita demum. Idem in l. exceptionem. C. de proba. colum. vlt. Ang. in l. de die. §.
si seruus. ff. qui satisdare cogant. latè Areti. in c.
1. colum. 2. de accus. qui hanc sententiam veriorem esse censet. Cui suffragatur regia lex 8. in
legibus Madritijs, tametsi priorem
opinionẽopinionem
probauerit l. 1. titu. 8. lib. 3. ordi. Et verè quoties
potest aliqua negligentia imputari excipienti,
satis æqua est posterior opinio. quod
AlexāAlexan. in
l. si mulier. colum. vlt. ff. soluto matrimo. & Carolus Ruynus consilio 6. numer. 9. lib. 4. tenuerunt. cùm alioqui ęquior sit communis sententia, potissimum in exceptionibus maximi pręiudicij,
atq;atque ita passim seruatur, imò
etiāetiam post
litis contestationem, & diem datum iure regio ad opponendas quascunque exceptiones
& post sententiam interlocutoriam, qua vtraque pars ad probandum admittitur, allegantur, proponuntur, ac recipiuntur nouæ exceptiones, & aliæ
quæcunq;quæcunque absq;absque vllo discrimine
de hisque parte petente intelligitur sententia,
probationis, vt
manifestũmanifestum fit his, qui praxim optimè tenent.
In recusatione autem illud est absque vlla controuersia, quod admittitur quo ad iudicem ordinarium inferiorem, in quacunque parte litis
proponatur. Nam si absque vllius causæ expressione iure ciuili, solo tantùm iuramento
præstito recusatio admittitur, nec est necessaria probatio causæ, vt diximus, mirum nōnon erit,
quod ea in quacunque parte litis admittatur,
etiamsi ante litis contestationem orta fuerit.
Vbi verò est necessaria expressio, & probatio
causæ, tunc sanè poterit controuerti, ac disputari quod modò tractauimus, & erit iure satis
constitutum, admittendam esse post litis contestationem causam recusationis, quæ ante orta fuit, & tamen nunc accessit ad cognitionem
recusantis.
Sic & post conclusum in causa recusatio admittitur, etiam vbi causa probanda est, modò ea causa sit orta, & habuerit originem post ipsius litis
conclusionem. text. in c. insinuante. de officio
delegat. cuius argumento tenet hanc opinionem Felin. in d. c. pastoralis. num. 17. & ibi Dec.
num. 9. idem Fel. in d. c. insinuante. nu. 15. Francus in d. c. cum speciali. num. 22. de appellatio.
post Imolam. in c. iudex. de offi. deleg. in 6. contra Dominici distinctionem ibi. Sed & si causa
suspicionis orta fuerit ante conclusionẽconclusionem in causa ad hoc, recusatio proponi poterit post conclusionem in duobus casibus. Primò, vbi causa
suspicionis ita notoria est, quod nullam probationem exigat, tunc etenim indistinctè proponi poterit, secundum Imolam, Francum & Fel.
in præcitatis locis, quanuis alioqui recusationis causa, quæ probanda sit, & probatione indigeat, non sit admittenda post conclusionem
causæ, & litis, vt notant Ioan. Andræ & Imola.
nu. 19. in c. 2. de ordine cognitio. Domi. in d. ca.
iudex. quia post conclusionem causę probationi locus non est. c. cũcum dilectus. de fide instr. SecũdòSecundò, quoties causa recusationis orta ante cōclusionẽconclusionem causæ peruenit posteà in cognitionẽcognitionem
recusantis, quemadmodũquemadmodum notat Franc. in d. c.
cũcum speciali. nu. 22. nam in hoc casu poterit proponi recusatio, & causa recusationis probari,
vt ipse asseuerat.
Huius autem opinionis disputationi est pręmittendum, quòd exceptio vtcunque dilatoria si
oriatur post litis contestationem, admittenda
tunc est, & opponi poterit, gl. communiter recepta verb. de nouo. in dict. c. pastoralis. glossa
per text. in dicto cap. insinuante glo. & Bald illius text. authoritate in l. 2. C. de consortibus.
eiusdem litis. gloss. in cap. exceptionem. de exceptio. tradunt Abb. Fel. & Dec. in dicto capit.
pastoralis. Abbas & Fel. in dict. cap. insinuante.
Iaso. in dicta l. error. C. de iuris & fact. ignorantia, numero 17. idem Iason in d. l. ita demum. de
procurator. 2. colum. Atque ita idem erit in recusationis causa, quod paulò ante tractauimus
etiam post conclusionem in causa, quanuis excepta recusationis propositione, quibusdam
placeat, non admitti post conclusionem in causa exceptionem illam quæ orta fuerit post ipsius causæ conclusionem. capit. cùm dilectus. de
fide instrument. c. auditis. de procurat. Anton.
Abb. & Fel. nume. 16. in d. cap. pastoralis. Quasi
conclusio in causa præcludat omninò viam
oppositioni exceptionis
cuiuscunq;cuiuscunque, quę probationem exigat, etiamsi orta sit post conclusionem in causa.
Atq;Atque hæc opinio magis communis est, tametsi Dec. in d. c. pastoralis. nu. 9.
|
existimet, exceptionem ortam post conclusionem causæ, opponi, & debere admitti, etiamsi
probationem exigat: Cuius opinio admittenda est in praxi, quoties à sententia statim pronuncianda nec appellari, nec supplicari potest.
hoc etenim dictat æquitas illa, quæ deducitur
à ratione tex. in dict. c. pastoralis. Nihilominus
secundum opinionem Communem regulariter
iudicāiudicam dum est, nisi in exceptione recusationis quæ iuxta opinionem Imolæ, Felini, Decij,
& Franc. potest proponi & probari post
cōclusionemconclusionem in causa, si orta fuerit tunc.
Sed vbi exceptio ante conclusionem orta erat, &
post conclusionem venit in cognitionem ipsius excipientis, communiter receptum est, non
posse proponi, vt ꝓbatioprobatio eius admittatur post
conclusionem in causa: Quanuis conetur contrarium probare Roder. Xuares allega. 5. cuius
opinio suffragatur illi sententiæ, quam de recusationis causa dixit Philippus Francus in d. ca.
cum speciali. Nam & in causa recusationis, vt
diximus superiùs, quædam est peculiaris ratio
à cæteris exceptionibus distincta, ex qua faciliùs fit eius receptio post conclusionẽconclusionem in causa,
quàm aliarum exceptionum. Et adhuc mihi videtur dubia opinio Franci, & non omninò cōueniensconueniens opinionibus, hac in re frequentissimè
receptis.
Iure autem regio, quoties recusatio proponitur
contra iudices, qui apud suprema Regis tribunalia reddunt ius litigantibus, quiq́;quique auditores vocantur: quia probatio causæ requiritur,
statutum est in hac materia de recusationibus
per pragmaticas huius regni constitutiones
Catholicorum Regum Fernandi & Elysabeth,
recusationem post conclusionem in causa esse
admittendam, & probari posse testibus, alijsq́;alijsque
legitimis probationibus, si recusationis causa
fuerit orta post conclusionẽconclusionem litis: in quo pragmatica constitu. conuenit cum opinione Imo.
Franc. Fel. & Dec. cuius meminimus in versic.
sic & post conclusionem. Quod si recusationis
causa orta est ante conclusionem litis, etiamsi
post eandem conclusionem, qui iudicem recusare vult, eius cognitionem habuerit, non est
admittenda ex ea causa recusatio post conclusionem in causa, vt probari causa possit testib.
sed tantùm iuramento ipsius iudicis recusati:
quod eisdem constitutionibus respondetur:
eaq́;eaque responsio constat iure Communi ex conclusione Ioan. Andræ. & Imolæ in d. cap. 2. de
ord. cognit. nume. 19. & Dom. in d. ca. iudex. de
offic. deleg. in 6. quorum mentionem superiùs
fecimus. Nam probationi locus nōnon est, bene tamen iuramento iudicis recusati: quia iuramẽtiiuramenti delatio non est propriè nec verè probatio, &
potest quacunque parte litis fieri, maximè in
causa recusationis, quę non est principalis, nec
principaliter examinatur, sed incidenter, ac
summariè. SiquidẽSiquidem in causis summarijs iudex potest post conclusionẽconclusionem in causa exigere iuramentum, & interrogare litigantem, etiam ad
petitionem aduersarij. gl. in ClemẽClemen. sæpè. verb.
interrogabat. de verborum significat. quam illîc sequuntur Card. Imol. & Georgius Natan.
Francus in c. 1. de confess. in 6. & in c. 1. de iuramen. calum. eod. lib. Hippol. in l. 1. §. si quis vltrò. num. 66. ff. de quæstioni. & Alexand. in l. 4.
§. hoc autem iudicium. ff. de damno infect. col.
3. Deniq;Denique opinio Philip. Franci in d. c. cum speciali. prędicta regia constitutione refellitur, dũdum
ipse Francus opinatur, iudicem posse recusari
post conclusionem in causa, si causa recusationis ante litis conclusionem orta, post eam fuerit nota ipsi recusanti, & super hoc admittendam fore quamcunq;quamcunque ordinariam probationẽprobationem,
quod manifestè contrarium est legi regiæ, qua
passim vtimur.
CęterũCęterum illud quęritur, an sit locus recusatiōirecusationi iudicis, quoties sententia ab eo est scripta & subscripta, traditaq́;traditaque tabellioni, vel actuario, vt pronũcieturpronuncietur. Et Rupel. lib. 1. foren. Inst. c. 48. scribit,
non esse admittendam hanc recusationem: cũcum
iam res sit iudicari cœpta: & nihilominus eam
quotidie apud Hispanos admittimus, illud fortassis apud Gallos frequentius est, ac deniq;denique
vtilius ad tollendas tot calumnias, quibus in
iudicum recusationibus passim litigantes vtuntur. Hoc tamen anno Domini 1554. Regis
edicto cautum est, non posse regios auditores,
nec eorum quenquam recusari post 30. dies à
die, quo acta processus fuêre publicè relata,
& visa per eosdem iudices ad sententiam pronunciandam, & litem diffiniendam.
Frequenter verò est in quæstione, an minor, vel
ecclesia recusans iudicem,
regiumq́;regiumque auditorẽauditorem
ex ea causa, quæ orta fuit ante conclusionem
litis, & tamen eam proponit post ipsam
cōclusionemconclusionem,
*
petitq́;petitque admitti ad probationem causę
per testes, petita ad hoc restitutione in
integrũintegrum
sit admittendus, vel admittenda concessa prędicta restitutione ad probationem
ordinariāordinariam
causæ? Et profectò videtur multis rationibus
nōnon esse hanc in integrum restitutionem
cōcedendam.concedendam
Primò ex l. Auxilium. §. sexaginta. ff. de minorib.
vbi minor
nōnon restituitur aduersus lapsum temporis dati ad accusandum, cuius authoritatis
meminêre Bart. in l. 1. §. nunciatio. ff. de noui
operis nunc. colum. vlt. Bald. in l. cúm quidam.
§. si pupillo. ff. de vsur.
Atq;Atque idem erit in dilatione data ab homine, vel iudice ad accusandum:
quia licet Iurisconsultus in d. §. sexaginta. tractauerit, & responderit de die data à iure:
eadẽeadem
videtur ratio in die dato à iudice. Nec enim restituendus erit minor ad accusandum post diem à iudice datam, sicut, nec restitueretur post
diem datam à lege, quod notat Aret. in c. licet.
de accusatio. num. 11. vbi Fel. colum. 2. tenet eandem conclusionem, quam nos adnotauimus
|
ex dict. l. auxilium. §. sexaginta. Quin & Bald.
in l. vltim. num. 5. C. in quibus caus. in integ. restit. non est necesse, hoc ipsum verum esse censet, etiam si minor velit accusare patris occisores. quam opinionem reprobat Ioannes Mauricius in tractat. de in integr. rest. c. 160. ex eo,
quòd alioqui maxima contingit læsio filio, cui
foret
imputādumimputandum, si patris occisi mortem non
vlcisceretur, & homicidium puniendum non
curaret. His accedit, quòd & generaliter ad
cuiuscũq;cuiusque criminis accusationem restituitur minor post tempus datum ad accusandum, si constet summariè de læsione, & sic delictum posse
probari secundum Bartol. in d. l. 1. §. nunciatio.
col. vlt. Abb. in c. auditis. col. penul. de in integ.
restit. Ægidium à Bellamera in decis. 38. Igitur
non potest minor restitui ad recusandum iudicem
regiũregium præsertim auditorem post diem lege regia constitum ad hoc.
Secundò huic opinioni patrocinatur, quòd minor non est restituendus ad opponendum crimina, vel defectus contra electum. gloss. in
Clem. 2. verb. grauiora. de procura. Specula. in
tit. de in integ. restit. §. quis autem. vers. sed pone. Abb. in d. c. auditis. col. penul. Felin. in c. fraternitatis. de testib. num. 6. Cardin. in Clem. 1.
q. 14. de in integ. restit. Fel. in d. c. licet. col. 2. de
accusat. Aretin. in l. 1. C. de in integ. rest. Præpo.
in c. pen. col. vlt. de desponsat. impuber. Ioan.
Lupi. in c. per vestras. §. 26. nu. 9. de donat. int.
virum & vxor. Quo fit, vt pari ferè ratione non
sit concedenda minori restitutio ad recusationem iudicis proponendam.
Tertiò eidem opinioni accedit regia lex, quæ statuit, minorem non esse restituendum ad opponendum defectus & exceptiones contra
testes: sic etenim cautum extat l. 16. inter Madritias constitutiones, quæ satis iure comprobatur ex proximè dictis, vt ipse Ioan. Lupi. adnotauit.
Quartò, ex eo, quòd retractus legalis iure sanguinis, non sit admodum fauorabilis, sed fortassis
odiosus: itidem iure regio decisum est, non esse minorem in integrum restituendum ad retrahendum post tempus à lege datum. l. 7. tit. 7.
lib. 5. ord. idem iure Gallico probat latè Andr.
Tiraquellus de retract. lib. 1. §. 35. gloss. 2. scribens, id inductum fuisse ea ratione, quòd ius
hoc retrahendi sit odiosum: tametsi iure Communi non sit neganda in hac specie in integrũintegrum
restitutio. c. constitutus. de in integr. restit. quibus adde Ioan. Mauritium in tracta. de in integrum restitutione. c. 290. & c. 398.
Quintò, in eiusdem opinionis probationem adduci & illud poterit, quòd minor non est restituendus ad opponendas exceptiones dilatorias post diem à lege datum ad eas obijciendas. secundum Innoc. in c. coram. de in integr.
restit. Card. in Clem. 1. eod. tit. q. 15. Alexand. in
additio. ad Bartol. in d. l. 1. §. nunciatio. ff. de noui oper. nuncia. Capicium in Neapol. decisi. 13.
Igitur cùm recusatio iudicis sit exceptio dilatoria, vt probat glos. in d. c. pastoralis. cuius nos
superius meminimus, videtur quidem, non esse minorẽminorem restituendũrestituendum ad eius propositionem.
Huius tamen Innocentianæ opinionis ratio
ea est, quòd exceptiones dilatoriæ sint modici
præiudicij, & ideo restitutio negari possit. l.
scio. ff. de in integ. resti. vt hinc possit lector expendere, quantum ponderis habeat hæc quinta ratio ad quæstionem de recusatione iudicis.
Vidi tamen non semel, sed frequentissimè Contrarium in hoc regio Granatensi prætorio seruatum fuisse, admissosq́;admissosque minores, & ecclesias,
aut RempublicāRempublicam beneficio restitutionis in integrum, ad probandas post conclusionem in
causa recusationis causas, quæ ante eiusdem
litis conclusionem ortę fuerunt. quam opinionem aliquot rationibus comprobat Io. Mauritius in tract. de in integ. restit. c. 253. ex eo potissimum, quòd durum sit coram suspecto iudice litigare. d. l. apertissimi. C. de iudic. Nec
minori obesse debet, quòd causam concluserit
absque obiectione & recusatione iudicis propter causam, quæ tunc aderat & orta erat ante
litis conclusionẽconclusionem, nam hoc inconsultè prætermisisse minor cẽseturcensetur, quód ea in re fuisset diligentius bonus paterfamiliâs versaturus, vt cũcum
semper subsistat eadem suspicionis causa, debeat simili ratione minor restitui. Deniq;Denique hæc
posterior opinio receptior est, tametsi multis
rationibus prior probari videatur.
His verò libenter adiecerim id, de quo semel scio
dubitatum in causa ecclesiastica, quæ per querelam illatę violentiæ à iudice ecclesiastico delata fuit ad hoc
regiũregium Granatense prætorium.
Etenim iure pontificio, quoties recusatur iudex de causa ipsa recusationis, cognoscunt
*iudices
quidāquidam arbitri à litigantibus electi, qui
si compererint iustè recusari iudicem, non poterit is de causa cognoscere. text. in c. cum speciali. in princ. de appellat. c. si quis contra clericum. de foro competen. c. suspicionis. de offic.
deleg. c. iudex ab apostolica. eod. titul. in 6. vbi
gloss. & Doct. communiter.
atq;atque idem iure Ciuili statutum erat in quodam casu. d. l. apertissimi. C. de iudic. Ea etenim constitutio diffiniuit, arbitros eligendos esse, quoties iudex delegatus recusatur. Sed si causa fuerit delegata
pluribus iudicibus cum clausula, quod si non
omnes, & vnus ex eis recusetur, non sunt arbitri eligendi ad
tractādamtractandam causam recusationis, sed collegæ, qui non recusantur, de eadem
poterunt, & debent de causa cognoscere. text.
elegans in c. si contra vnum. de offi. deleg. in 6.
Quæritur tandem, an idem sit respondendum,
vbi causa pluribus iudicibus delegatur
cũcum clausula, & eorum cuilibet. Et sanè quibusdam fortassis videbitur idem propter
eandẽeandem rationem,
quæ expressa est in d. c. si contra vnum. Siqui|
dem ad collegam recusati ratione dictæ clausulæ debet cognitio causæ pertinere: quæ quidem ratio itidem obtinet, quoties causa pluribus committitur cum clausula, & eorum cuilibet. Nam vno ex iudicibus impedito, qui de
causa cœperat cognoscere, alter de eadem cognoscere poterit. c. cùm plures. de of. deleg. in 6.
Nos verò contrariam sententiam rationibus aliquot conabimur instruere, imò quòd eligendi sint arbitri: & primò, quia in d. cap. si contra.
in specie scribitur, secus esse in alijs iudicibus,
qui dati non fuerint cum dicta clausula, quod
si non omnes. Hi autem dantur sine illa, vt constat: imo cum alia clausula differenti. Igitur nōnon
erit in his iudicibus, de quibus agitur, seruanda eadem responsio.
Secundò est animaduertendum, quòd iudicibus
datis cum clausula, & eorum cuilibet, competit iurisdictio in solidũsolidum, nec est necessarium, simul eos de causa cognoscere, nec possunt simul eam examinare: siquidem vnus tantùm ex
eis potest de causa cognoscere, idcircò dũdum iste
impeditus non est, cæteri non possunt causam
ipsam tractare, quia carent iurisdictione. Ergo
non poterit vti iurisdictione quo ad recusationem: quia nōnon dum apparet, alium impeditum
esse, qui verè cœperat iurisdictionem exercere.
Quod si semel pronunciatum fuerit, iudicem
illum esse suspectum, tunc poterit alius iudex
ex collegis causam ipsam examinare. dict. cap.
cùm plures.
Tertiò ad idem conducit plurimum maxima ratio discriminis. Nam in priori clausula omnes
iurisdictionem habent, & ideò mirum non est,
quòd de vnius recusatione cognoscant cæteri:
In posteriori autem non habent omnes iurisdictionem ab initio actualem, sed tātùmtantum is qui
ea vti cœperat.
Quartò, in casu prioris clausulæ omnes simul in
eodem loco de causa cognoscunt, ideò cum simul procedant, par est, & congruum, quòd ad
recusationem collegæ non nominentur arbitri. At in posteriori clausula sæpè contingit, iudices esse diuersorum locorum, atq;atque ea ratione
esset maximum inconueniens. Quòd si iudex
SalmanticẽsisSalmanticensis delegatus recusaretur, esset huius recusationis causa deferenda ad collegam,
qui esset Toleti, aut Zamoræ.
Quintò, & aliud accedit argumentum ab absurdo
& inconuenienti, quòd si dentur tres iudices
cum clausula, & eorum cuilibet, & recusetur
vnus, esset maximum discrimen quis ex collegis tractaturus sit recusationis causam, cùm
vnus posset eam examinare, & fortassis vellet
quilibet ea vti iurisdictione: ac item qui literas
obtinuit, vellet eligere vnum iudicem, eiusq́;eiusque
aduersarius alium. Quod si dixeris hanc electionem pertinere ad eum, qui iudices delegatos impetrauit, nihilominus facilimè alter
electum iudicem recusaret, vnde sequeretur maximũmaximum discrimen litis, quæ dilatio esset apud
alterum litigantem facilima.
Deinde & sextò, collega electus ad recusationis
causam, dubio procul pronunciaret iudicem
recusatum suspectum esse, vt solus ipse cognosceret de causa, cuius cognitio alioꝗalioquod ad ipsum
non pertineret. Quòd videtur non omninò
conueniens iuris, & iustitiæ executioni. Sic deniq;denique hæc opinio probari posset, quæ tamen adhuc dubia videbitur quibusdāquibusdam, qui re diligentiùs examinata, poterũtpoterunt dexterius hanc quæstionem diffinire.