Sunt etiam qui
opinẽturopinentur, hanc condemnationem
expensarum, quæ fieri debet aduersus temerè
litigantes, non esse
omittendāomittendam propter iustam
litigandi causam, si cum iuris Communis regula conueniat speciale alicuius vrbis statutum,
*& municipalis lex, quæ dictet, victum victori
condemnandum esse in expensis. Ea siquidem
lege victus qui iustam causam habuit litigandi,
eisdem in expensis condemnabitur. Huius
opinionis authores fuêre. Bar. in d. l. 3. §. si rem.
ff. de legat. 3. Abb. in c. vnic. 3. col. de plus petitio. gloss. in Authen. de exhib. reis. ver. causam.
quam dixêre singularem esse Cremensis in singul. 121. & Corsetus in singular. ver. pœna. 1. l. 1.
quam opinionem fatentur Communem esse
Hippol in d. l. patre vel marito. nu. 29. & idem
in sing 207. & Ludou. Gom. in cap. 1. num. 218.
de constitu. in 6. à quibus alij citantur, qui huic
sententiæ accesserunt. Et his suffragatur, quòd
statutum seu municipalis lex idem disponens,
quodius Commune, addit speciale vinculum,
& maiorem vim iuri Communi. textus optimus in cap. 2. de præben. in 6. qui de consuetudine tractat.
Eiusq́;Eiusque meminêre plures, maximè
Barb in cap. consuluit. de offic. deleg. num. 32.
idem in cap. 1. de rescrip. num. 65. notant Bartol. in l. 1. in princip. ff. ad leg. Falc. Bar. in d. §. si
rem Abb in c. vltim. de obseruat. ieiunij idem
Abb in c. cùm ven ssent. de institutionib. & alij.
quorum meminit Gome. in d. cap. 1. num. 220.
idem voluit Aretin. in cap. 1. de rescript. Hæc tamen conclusio non probatur in d. cap. 2. cùm
consuetudo. cuius illic mentio fit, non sit conformis iuri Communi, quod eo tempore statutum erat, imò contraria: vt constat. Et præterea non est conueniens, nec iure satis receptum, quòd lex à principe statuta, postquam
semel recepta fuerit, ex eo speciale vinculum
habeat, præter alias leges, quòd sit diu moribus, & consuetudine idem obseruatum. Idcircò aduersus hanc conclusionem Barto. in d. l. 1.
ff. ad legem Falcid. tenent inibi Imola, & Alex.
in princip. col. penultim. gloss. celebris. verb. facti. quam Ancha. eleganter defendit in dict. capitul. 1. de constitutionib. libr. 6. text. optimus
vbi Panormit. idem notat in cap. 1. de cognat.
spirit. & est argumentum ex capit. cum aliquibus. de rescrip. in 6. quam opinionem fatentur
Communem esse Felin. in cap. 1. de rescript. numer. 15. & Ioan. Crotus in d. cap. 1. de constitutionib. in 6. colum. penul. qui hac de re latè disputat. Sed & in specie opinionem Bart. in d. §.
si rem. quo ad condemnationem expensarum
reprobant Matthesilla. nota. 80. Alexand. in l.
properandum. §. sin autem. colum. 2. C. de iud.
& ibi Iason latius. col. 2. & 3. Bald. in l. terminato. C. de fruct. & liti. expens. & Carolus Molinæus in consil. Alexand. 183. libr. 5. ad finem.
Eandemq́; sententiam ipse veriorem esse censeo asseuerans, etiam extante statuto, vel lege
municipali, vt victus victori condemnetur in
expensis,
nōnon esse condemnandum in his eum,
qui iustam habuerit litigandi causam. Quod si
vera foret opinio Bartol. minimè esset
admitdaadmittenda quo ad leges regias, quæ iuris Communis,
non statutorum, nec legum municipalium iure censentur. Tunc sanè posset opinio prior
obtinere, quando statutum aliquid adderet iuri Communi. Cuius rei exemplum in hac materia traditur, quoties statutum, quòd victus
victori condemnetur in expensis, non dirigit
verba in ipsum iudicem, sed potius inducit obligationem quandam ipsius victi, aut eam victori tribuit: sic sanè, victus teneatur victori ad
expensas, vel victor expensas petat, & obtineat
à victo. In hac etenim specie, licet causa iusta
excuset victum ab expensis, poterit tamen victor expensas petere à victo, etiam si iudex earum condemnationem omiserit: quasi
actionẽactionem
victor habeat ad eas petendas,
quemadmodũquemadmodum
Matthesi. existimat, & post eum idem adnotarunt Alexand. in d l. 1. col. penulti. ff. ad legem
Falcid. idem in d. §. sin autem alterutra. Felin.
in dict. capitul. 1. de rescript. idem Felin. in cap.
significauerunt. de exception. colum. 3. atque
ita est hæc quæstio diffinienda. Nec omninò
certum est, Bart. opinionem in d. §. si rem. communem esse, cùm constet multos iuris
vtriusq;vtriusque
Doctores contrariam tenuisse, quorum mentio fit in præcitatis locis.