THEMA CAP. XXVIII.
De his rebus, quæ in dotem dantur æstimatæ.
SVMMARIA.
-
1 Aestimatio rerum dotalium emptionem facit in dubio,
etiam si precium in arbitrium alterius conferatur.
-
2 Aestimatio, an faciat emptionem, quoties apponitur clausula, quòd dos restituatur eodem modo, quo data fuit?
-
3 Clausula, quòd res restituantur eodem precio, quo fuerint
æstimatæ, an impediat, venditionem fieri per æstimationem.
-
4 Intellectus l. si æstimatis. ff. soluto matrimonio.
-
5 Quid operetur clausula, ex qua datur electio quo ad res
vel æstimationem marito, vel vxori?
-
6 Aestimatio quarundam rerũrerum dotalium tacitè à iure constituitur.
-
7 Aestimatio absabsque certa quantitate, an faciat emptionem?
-
8 Inopia mariti, an impediat præsumi emptionem ex æstimatione?
-
9 Aestimatio an faciat emptionem, quoties precium non est
iustum, & inibi intellectus ad l. 16. tit. 11. part. 4.
-
10 Traduntur alij tres casus, in quibus æstimatio non facit
emptionem, & explicantur.
EX multis dotalibus instrumentis
quæ apud regia tribunalia passim in iudicio producuntur, plura vidi, in quibus res in dotem
traduntur, æstimatione quadam
ad nummorum certam quantitatem diffinitæ:
eaq́;eaque ratione non infrequens contingit dubitatio, an res ita in dotem traditæ sint matrimonio soluto restituendæ omninò, vel an sit satis,
quòd restituatur earum rerum æstimatio, aut
præcisè ad huius
solutionẽsolutionem teneatur ipse maritus, & eius hæredes? Qua in re illud est maximè adnotandum, æstimationem rerum dotalium emptionem, & venditionem const tuere & efficere. text. celebris, qui hanc conclusionem probat indubio, vbi aliud non fuerit ex
*pressum in l. quoties. C. de iure dotium. gl. in l.
si inter virum. C. eod. titu. l.
plerunq;plerunque. ff. eod. l.
ex conuentione. C. de pact. Quo in casu expresse apparet contractus dotis, & subintelligitur
contractus venditionis. argumen. l. singularia.
ff. si certum petatur.
atq;atque ita hanc opinionem,
quæ Communis est, sequuntur plures, maximè
Socinus consil. 56. lib. 1. versicu. septimus casus.
Rubeus in consilio quinto. Soc. Iunior in consilio 141. lib. 1. Alexand. consil. 156. num. 1. lib. 6.
& alij, quorum meminit Tiraquellus libr. 1. de
retract §. 1. gloss. 14. num. 20. tex. in signis in l. 16.
& 18. tit. 11. part. 4. notat Bartol. in l. si vt certo. §.
nunc videndum. ff. commodati. colum. 2. Qua quidem regula constituta, sunt aliquot in practicis exemplis
examinādaexaminanda, quæ amplius aperient huius tractatus difficultatem.
Primùm etenim constat, hanc opinionem veram
esse, etiam vbi ab initio dantur res in dotẽdotem absque certa æstimatione, pacto tamen expresso,
quòd hæ res æstimentur per arbitros ad id electos, atq;atque ita dantur res in dotem æstimatæ illa
æstimatione, quæ fuerit per arbitros diffinita,
nec illi arbitri eam æstimationem diffinierint.
Nam censentur datæ res illæ æstimatæ ea æstimatione, quæ facit emptionem ad precium illud, quod tempore traditionis res illæ iustè valebant. Fit enim in hoc casu æstimatio ab ipsa
lege, quemadmodum eleganter in hac specie
respondet Socin. in consil. 56. lib. 1. col. penult.
huius opinionis authorem allegans quendam
ex iunioribus in l. æstimatę. ff. soluto matrimo.
is verò est Bald. Nouellus, quem citat. & sequitur Bart. Soc. in consil. 60. lib. 3. quasi fauore dotis arbitris non arbitrantibus, locus sit arbitrio
boni viri. l. 3. C. de dotis promis. l. cùm pòst. §.
gener. ff. de iure dotium. de quo statim latius
versic. septimo.
Secundò apparet ex his, quòd si præcesserit dotis
promissio in certa quantitate, & secuta fuerit
rerum quarundam traditio pro dote promissa:
illæ res censentur æstimatæ illa æstimatione,
quæ facit emptionem, quemadmodum visum
est Bart. Soc. consil. 69. lib. 4. colum. penultim.
quem sequitur Soc. Iunior in d. cons. 141. col. 2.
Tertiò, quod mihi fortius & audacius dictum esse
videtur, eidem Socino in dicto consilio 69. columna penultima placet. Quòd si priori marito fuit promissa dos certæ quantitatis, & deinde secundo, ac posteriori marito sit promissa
dos absq;absque certæ quantitatis mentione, & res
quædam pro dote tradantur huic posteriori
marito simpliciter, censentur datæ pro quantitate priori viro promissa, & æstimatæ illa æstimatione, quæ emptionem facit. Quia dos data
priori viro, indubio videtur etiam posteriori
promissa. l. diuus. & l. dotem. ff. de iure doti. l.
pen. §. vxor. ff. solut. matr. l. cùm maritus. §. Titius. ff. de pact. dota. Cynus in Auth. sed quamuis. 3. quæst. C. de rei vxor. actio. Bartol. in disputatione incipien. quædam mulier habens
amplum patrimoniũpatrimonium. hac etenim ratione Socinus ipse vsus est ad huius conclusionis probationem.
Quartò adeò verum est, æstimationem rerum dotalium indubio emptionem efficere, ac venditionem, vt id etiam obtineat, quoties datis rebus in dotem,
eisdemq́;eisdemque ęstimatis, apposita fue
*rit clausula hæc, quod soluto matrimonio res
illæ tradantur, &
restituāturrestituantur his modis & formis, quibus datæ fuerat. Nam hæc verba hunc
sensum habent, vt integra fiat dotis restitutio,
quoad prætaxatam æstimationem. Sic tandem opinatur Antonin. Rubeus in consil. 5.
|
cui refragari videtur text. in l. si inter virum. C.
de iure dot. l. vltim. vbi Baldus, Fulgosius, & Salycetus. C. de pact. dotali. l. si æstimatis. ff. solut.
matrimo. Quibus in locis probatur, rerum dotalium æstimationem non efficere venditionem, vbi adijcitur in contractu clausula illa,
ꝙquod
soluto matrimonio illæ res in dotem datæ restituantur sub eisdem pretijs. Nihilominus
istæ clausulæ differre videntur, cùm hæc posterior magis aperiat mentem contrahentium, à
quibus actum esse par est, & præsumi potest,
quòd matrimonio soluto fiat
earũdemearundem rerum
restitutio, non quo ad æstimationem, sed præcisè quo ad ipsasmet res. Idcircò prior clausula
maximè distincta videri poterità posteriori, de
qua vlterius hoc in capite tractabimus nu. sequen.
Sed ex contrario constitui debet conclusio, quæ
primam ad praxim, & vsum forensem distinctius deducat in hunc sanè modum. Rerum dotalium æstimatio non efficit venditionẽvenditionem, nec
emptionem constituit, quoties deduci potest
ex pacto contrahentium expresso, vel tacito,
ęstimationem factam fuisse ad alium effectum,
non vt venditionẽvenditionem efficeret. Probat hanc cōclusionemconclusionem text. in l. si æstimatis. ff. solu. matr. & fatentur omnes vtriusque iuris interpretes, qui
quæstionem istāistam tractatuêre: pręsertim Socinus
in d. consi. 56. libr. 1. text. optimus in d. l. si inter
virum. C. de iure dot. & illîc. omnes hoc ipsum
adnotârunt. Quod apertius explicabitur traditis aliquot illationibus, quę hanc controuersiācontrouersiam
attingunt.
Primò ex hoc patet, æstimationem rerum dotalium non efficere emptionem, vbi adijcitur huic
æstimationi, quòd soluto matrimonio restitu
*antur vxori pro eodem pretio, quo fuêre æstimatæ. text. singularis in dict. l. si inter virum. &
inibi Bald. Bartol. Salycet. & alij post glo. & Cynum text. optimus in l. vlt. ff. de pact. dotali. cuius
æstimatiōisæstimationis effectus est, quòd soluto matrimonio res ipsæ æstimatæ, si extant minimè diminutæ, aut nulla ex parte deteriores, restituendæ sunt vxori. At si deteriores fuerint effectæ culpa mariti, tenebitur is ad
æstimationẽæstimationem
præfinitam in contractu, sicuti probatur in dictis locis, & est communis omnium interpretatio. Tenetur tamen maritus in hac specie
de culpa leuissima, secundum Paulum de Castro in dicta l. si æstimatis. ff. solut. matrimonio.
numer. 3. tametsi res istæ dotales nihilominus
sint, de quarum periculo propter præscriptam
æstimationem maritus tenetur, si id contigerit ob culpam eius etiam leuissimam, vt ipse
Paulus existimat. Idem repetit Paulus ipse in l.
pen. §. mancip. ff. solut. matrimo. qui
vtrobiq;vtrobique
censet, maritum non teneri nec ad res, nec ad
æstimationẽæstimationem in hoc casu, si res perierint, aut deteriores fuerint effectæ
absq;absque ipsius vlla culpa,
idem notant gloss. vlt. & Salycet. in dicta. leg. si inter virum. quam sequitur asseuerans,
cōmunitercommuniter receptam esse. Soci. in dicto consi. 56. col.
2. lib. 1. cùm alioqui regulariter maritus pro rebus dotalibus teneatur de dolo, lata culpa, &
leui,
nōnon de leuissima. l.
etiāetiam. §. 1. & illîc omnes. ff.
solu. matr.
Vnde infertur ad intellectum tex. in d. §. mancipi.
quo in loco Iurisconsultus scribit, maritum teneri de periculo rerum dotaliũdotalium æstimatarũæstimatarum, vbi
ipsi æstimationi adiecta fuit clausula prædicta,
quòd res soluto matrimonio pro eodem pretio restituerentur vxori. Est etenim intelligendum, maritum teneri de culpa leuissima, nōnon tamen de periculo absque eius vlla culpa contingenti. Regia verò lex 20. titu. 11. part. 4. cùm hoc
Iurisconsulti responsum in linguam, & sermonem Castellanum traduceret, non tam dictæ
clausulæ, quam pacto expresso tribuisse videtur, maritum teneri de periculo rei datæ in dotem: vt eadem regia constitutio fortassis sit intelligenda, quo ad periculum absq;absque vlla culpa
mariti contingens. quod & regia l. 18. eod. ti. in
vltimis verbis sensisse videtur: nōnon quo ad culpāculpam
leuissimam.
Hinc etiam constat interpretatio huius clausulæ,
quæ ita concipitur, vt res dotales æstimatæ, soluto matrimonio pro eodem pretio vxori restituantur, est etenim hic verus sensus. Quòd si
res illæ tempore matrimonij soluti valeant idẽidem
pretium, quo fuerunt æstimatæ, sit satis easdẽeasdem
vxori restitui, si verò res sint minoris valoris
propter culpam, etiam leuissimam mariti, teneatur is ad æstimationem præfinitam in contractu, quod notat Paulus Castrensis in dicto
§. mancipia. Quòd si absque culpa viri res perierint, vel factæ sint deteriores, aut ratione tẽporistemporis earum valor fuerit minor absque vlla rerum lęsione, satis erit easdẽeasdem res vxori restitui, &
tradi à viro, qui non poterit inuita vxore res
easdem sibi retinere soluta æstimatione.
Huius autem periculi ratione maritus in hac specie consequitur
cōmodumcommodum illud, quòd partus
ancillarum, alioqui ad vxorem pertinentes, ipsius viri efficiuntur, nec eos tenebitur restituere vxori matrimonio soluto. Partus autem intelligo matrimonio constante editos. tex. insignis in d. §. mancipia. secundum communem
intellectum. Nam Iurisconsultus nihil aliud ad
effectum istum exigit, quàm periculum marito
incumbens ex clausula superius tradita, licet
regia lex 20. titu. 11. par. 4. exigat, quòd maritus
receperit in se
periculũpericulum rerum dotalium æstimatarum absque venditione, quo ad earum
interitum vel diminutionem. Quin & eadem lex sensit, partus ancillarum dotalium ad
virum pertinere, si editi fuerint matrimonio
constante, quoties ipse periculum ancillarum, etiam non æstimatarum, in se susceperit,
quo ad interitum, vel quo ad diminutionem
tantùm. Cuius decisionis æquissima ratio est,
|
& deducitur à responso Iurisconsulti in dicto
§. mancipi. Sed & fortassis pactum hoc expressim ita conceptum maiorem vim, &
potestatẽpotestatem
obtinebit, quàm tacitum, quo ad hoc, vt maritus teneatur,
etiāsietiamsi absq;absque vlla eius culpa etiam
leuissima res dotales perierint, vel fuerint deteriores effectæ.
Secundò deducitur ex dicta principali conclusione, æstimationem non facere emptionem, quoties adijcitur pactum, quòd res æstimatæ soluto matrimonio restituantur vxori, si tunc ex
*titerint, habita tamen ratione augmenti, & diminutionis boni viri arbitratu. tex. optimus in
dicta l. si æstimatis. quem Paulus Castrensis &
alij sic inibi interpretantur, & Socinus in dicto
consilio 56. colum. 2. libro 1. Huius autem clausulæ ille potissimum constat effectus, quòd res
illæ, si soluto matrimonio extant, etiam apud
tertium, quia nondum perierunt, restituendæ
sunt vxori, ab
eaq́;eaque peti poterunt ipsęmet res,
aut
earũearum iusta eius temporis æstimatio, vt Pau.
Castr. post alios explicat in d. l. si æstimatis. &
est Communis opinio. Etenim cúm
dominiũdominium
non sit verè translatum, imò matrimonio soluto sit penes ipsam vxorem, quia æstimatio
non fecit
emptionẽemptionem, poterunt res istæ ab vxore
vendisari, arg. l. quod si fundus. ff. de fundo dotali. Sic sanè in hac specie propter vim, & potestatem præscriptæ clausulæ, si tempore matrimonij soluti res extantes sint maioris æstimationis, hoc augmentum cedit lucro mariti, modò non sit augmentum intrinsecè contingens,
Si verò sint minoris æstimationis extrinsecè
ob culpam, etiam leuissimam mariti, damnum hoc marito incumbit, & proptereà consequitur commodum traditum à Iurisconsulto in dict. §. mancipia. Nec tenetur maritus de
diminutione, aut interitu
absq;absque vlla eius culpa
contingenti, secundum Paulum de Castro in
d. l. si æstimatis. & Saly. in d. l. si inter
virũvirum. C. de
iure doti.
Tertiò colligitur, adhuc ęstimationem rerum dotalium emptionem non efficere, si pactum sit,
quòd res ipsę matrimonio soluto restituantur.
Etenim in hoc casu idem respondendum erit,
quod in præcedenti, etiamsi non fuerit adiecta
clausula illa, habita ratione augmenti, & diminutionis, quia hæc censetur tacitè subintel lecta, quemadmodum sensit Paul. de Castro in
d. l. si æstimatis. num. 5. & tenet Socinus in dic.
consi. 56 versicu. quartus casus. lib. 1. idcircò ea,
quæ proximè diximus, erunt & in hoc casu repetenda.
His verò prænotatis est adnotandum, quòd licet
alioqui res dotalis non possit à marito alienari, etiam consentiente vxore, vt Institu. quibus
alienare licet, in princi. & per totum. ff. de fundo dotali, attamen in his tribus casibus fundus dotalis poterit alienari à viro consentiente vxore, quamuis soluto matrimonio vxor petere valeat æstimationem in ipso contractu dotis diffinitam. tex. singularis secundum omnes
ferè iuris ciuilis eius interpretes in d. l. si æstimatis. cuius meminêre idem tenentes Bal. Nouellus de dote, parte 7. priuilegio 1. numer. 10.
Ioan. Campetius de dote parte 1. quæstio. 40.
probat idem text. in l. vnic. §. & cùm lex. C. de
rei vxor. actio. & in l. vltim. ff. de pact. dotali. ex
qua apparet, hoc procedere siue res dotalis sit
mobilis, siue immobilis secundum Paulum &
Romanum in dicta leg. si æstimatis. numero 19.
tametsi textus in dicta l. si æstimatis. loquatur
de rebus mobilibus. Quod est hac in materia
memoriæ, ac menti tenendum. idem notat Io.
Lupi. in rub. de donat. §. 17. nu. 8. pulchrè Sal. in
l. interest. C. de vsufruct.
Horum autem trium casuum illa potissimum ratio traditur in dicta leg. si inter virum. & in l.
cùm post. §. cùm res in dotem. ff. de iure dota.
quòd hæc æstimatio facta sit non causa venditionis, aut emptionis, sed vt cognoscatur, an
res sit effecta deterior, vel pretiosior. Vnde
Socin. in dicto consil. 56. inquit, facta simpliciter æstimatione cum pacto, quòd res ipsæ matrimonio soluto restituantur, tacitè subintelligi clausulam illam, cuius meminit Iurisconsultus in dicta l. si æstimatis. Et idem illîc tenet
Paulus de Castro, vt diximus. Quam ob rem
periculum rerum dotalium contingens culpa,
etiam leuissima mariti, viro incumbit, non vxori, cui tamen accedit damnum absque vlla
mariti culpa eueniens, sicut & ipsius rei augmẽtumaugmentum intrinsecum nulla facta per maritum melioratione.
Quòd si hæc vera sunt, vt videntur à Doctoribus
recepta, inde constabit intellectus ad l. 19. titul.
11. par. 4. quæ expressim asserit, augmentum,
& damnum rerum dotalium ęstimatarum, ipsi
vxori accedere, & ad ipsam pertinere, quoties
æstimatio facta est ad effectum, vt appareat matrimonio soluto, an res sint effectæ viliores, an
pretiosiores. Nam quo ad damnũdamnum rerum est cōstitutioconstitutio intelligenda, vbi id contigerit absque
vlla mariti culpa etiam leuissima. SiquidẽSiquidem damnum ipsis rebus ita æstimatis contingẽscontingens culpa
viri etiam leuissima, non pertinet ad vxorẽvxorem, sed
ad maritũmaritum. Atq;Atque ita erit prædicta regia lex interpretanda, vt cōueniatconueniat his, quæ iure Communi
decisa sunt.
Quartò, tunc æstimatio rerum dotalium emptionem manifestè facit, cùm pactum fuerit soluto
matrimonio, res ipsas, vel earum æstimationem arbitrio, & electione mariti restituendas
esse, l. plerunque. ff. de iure dot. regia lex 18. ti
*tul. 11. parte 4. notant omnes in dict. l. si æstimatis. Adhuc tamen non est hæc ipsa pactio vera
emptio, quia si maritus eligat tradere, ac restituere ipsas res,
etiāetiam deteriores, obligationi satisfaciet, modò non fuerint deteriores effectę,
culpa saltem leui ipsius mariti. l. sanè. ff. de iure
|
dot. quam ita explicat Paulus in l. æstimatæ. ff.
soluto matrimo. Idem sensit dicta regia lex 18.
ad
finẽfinem, dum inquit, marito eligente restitutionem
earundẽearundem rerum,
augmentũaugmentum, &
diminutionẽdiminutionem ipsarum pertinere ad vxorem, nisi diminutio culpa viri contigerit, aut ipse vir in se susceperit damnum ipsarum rerum dotalium. Nam
vbi ęstimatio emptionem effecerit veram, quia
præcisè ipsa æstimatio restituenda est, dubiò
procul damnum, & periculum ipsarum rerum
vtcunque contingens, etiam absque culpa mariti leuissima, ipsi marito imputatur, quemadmodum vxori incumberet, si nulla fieret æstimatio rerum dotalium, damnum absque culpa leui mariti contingens. dict. l. plerunque.
dict. l. 18. titul. 11. partita. 4. l. etiam. §. 1. ff. soluto
matrimonio.
Sed & in hoc quarto casu, maritus re penitus extincta, etiam absque vlla eius culpa leui, vel leuissima, tenebitur præcisè ad æstimationem,
quod probatur in dicta l. plerunque. cùm l. sequentib. optimè tradit Paulus de Castro in dicta l. æstimatæ. qui in dict. l. si æstimatis. scribit,
posse in hac specie maritum res alienare absq;absque
vllo consensu vxoris. leg. quod si fundus. ff. de
fundo dotali. idem adnotauit Ludouicus Romanus in dict. l. si æstimatis. num. 12. & sequentib. Quibus in locis ab his, & alijs receptũreceptum est
indubio, quoties in contractu dotis actum sit,
soluto matrimonio, res ipsas, vel earum æstimationem restituendam fore, electionem ad
ipsum maritum pertinere: idq́ue apertissimè
constat in dicta l. plerunque. §. vltimo, & notat
Socinus in dicto consilio 56. column. 2. libro 1.
Quod si electio rerum, vel æstimationis expressim vxori fuerit excepta in contractu dotis,
tunc maritus matrimonio constante non poterit res dotales æstimatas alienare, absque
consensu vxoris, dicta l. quod si fundus. harũq́ueharumque rerum periculum ad maritum pertinebit,
si vxor elegerit æstimationem, sicut & in eo
casu augmentum ipsius erit viri. At si vxor elegerit res ipsas, planè augmentum earum, & dānumdamnum ipsi vxori accedent: quod satis constat ex
l. 9. titu. 11. part. 4. & d. l. plerunque. Tenebitur
tamen vxor meliorationes rerum, mariti opera & impensis factas, ipsi viro soluere, etenim
hoc non tollitur per pactionem superiùs cōmemoratamcommemoratam.
Quintò, si mentem ipsorum contrahentiũcontrahentium, & rationes IurisconsultorũIurisconsultorum consideremus, manifestum erit, multũmultum nocere marito æstimationem
simpliciter factāfactam in cōtractucontractu dotis earum rerũrerum,
quæ licet non constẽtconstent numero, pondere, nec
mensura, vsu tamen cōsumunturconsumuntur, tenetur siquidem maritus ad æstimationẽæstimationem præfinitam, etiamsi res fuerint consumptæ, vel attritæ per vsum ipsius tantũtantum vxoris. text. est celebris in l. æstimatæ. ff. solu. matri. vbi Bart. & omnes illius
responsi rationẽrationem, & decisionem commendant ex eo, quod hæc æstimatio emptionem in dubio effecerit, & ideò maritus præcisè tenetur
ad æstimationẽæstimationem, cũcum sit perfecta ipsa rerũrerum æstimatarum venditio.
Sextò, constituitur à lege
absq;absque pacto contrahentium tacita quædam rerum dotalium æstimatio, quoties res in dotem datæ consistunt in
*pondere, numero, vel mensura: nam soluto
matrimonio tenetur maritus ad earum æstimationem, licet fuerint absque eius culpa consumptæ. gloss. singular. in dicta l. æstimatæ. ff.
soluto matrimo. per tex. in l. res in dotem. ff. de
iure dot. cuius hæc sunt verba. Res in dotem
datæ, quæ pondere, numero, mensurauè constant, mariti periculo sunt, quia in hoc dantur,
vt maritus eas ad arbitrium suum distrahat, &
quandoq;quandoque soluto matrimonio eiusdem generis, & qualitatis alias restituat, vel ipse, vel hæres eius. Hactenus Iurisconsultus, cuius ideò
in specie memini, quod glos. non satis sensum
illius responsi explicuerit. Siquidem maritus
non tenetur ad
æstimationẽæstimationem, sed ad restitutionem
aliarũaliarum eiusdẽeiusdem generis, & qualitatis, sicuti
optimè admonet Paul. de Castr. in d. l. æstimatæ. notat Io. Lup. in rub. de dona. §. 17. nu. 8. regia l. 21. titu. 11. part. 4. quæ est singularis. Est ad
hoc ratio elegans ex l. 2. §. mutui datio. ff. si cer.
petat. Quo in loco res istæ dicuntur eius esse
conditionis, vt in suo genere
functionẽfunctionem recipiant, id est, quæ propter naturæ, vel artis similitudinem recipiant
promiscuũpromiscuum vsum. Ita quòd
vna possit alterius vice fungi, vt frumentum
cum frumento, vinum cum vino: oleum cum
oleo, aut tandem formalem, & substantialem
æquipollentiam res istæ habent in suo genere,
vt vna res vniformiter fungatur vice alterius, &
substantialiter, sic quòd non
eadẽeadem res, & certa
in indiuidua specie reddatur, sed
eadẽeadem res, &
certa
secundũsecundum veram &
realẽrealem substantiam genere, & qualitate soluatur, id est, solui possit,
quẽadmodũquemadmodum explicat Carol. Moli. in tract. de contract. nu. 17.
Septimò, vt rem istam amplius exponamus, non
prætermittemus disputationem hanc: An æstimatio rerum dotalium efficiat emptionem,
quoties certa quantitas ipsius æstimationis
expressa non fuerit. & Bartol. in l. si vt certo. §.
nunc videndum. ff. commod. numero 5. asserit,
*
nōnon constitui emptionem ex hac æstimatione,
quæ incerta est. Vnde si dictum sit in contractu, res illas tradi æstimatas nulla ęstimationis
diffinita quantitate, non efficitur emptio,
atq;atque
ideò re perempta non debetur ęstimatio.
QuāQuam
opinionem sequitur Curti. Iunior in l. ex conuentione. colu. 2. C. de pact.
adduciturq́;adduciturque à Bartolo text. in l. quidam, §. 2. ff. de legat. 1. vbi re legata alicui & grauato legatario, alteri pretium
eiusdem rei restituere, re ipsa perempta non tenebitur legatarius ad pretium, nec ad æstimationem: vt Bart. censet, quia incerta fuit ęstima|
tio, quasi non sit locus Iurisconsulti responso,
vbi testator
legatariũlegatarium grauaret alteri
certācertam ipsius rei æstimationem restituere, quod tenent
idem Bar. in l. vir vxori. ff. de dot. præla. Paul. de
Castr. in d. §. 2. idem Pau. & illîc Iaso. in l. Titiæ
textores. §. vlt. ff. de lega. 1. tex. opt. ad hoc in d.
l. vir vxori. quam sic intellexêre Alex. in l. quod
te mihi. col. 2. Soc. num. 12. Dec. nu. 6. & illîc Purpur. col. 3. & 4. qui hanc opinionem Bar.
sequũtursequuntur, licet quo ad intellectum d. l. vir vxori. dubitauerint, vt statim trademus. Oportet etenim
examinare, an opinio Bar. probetur in locis ab
eo adductis.
Nam quod attinet ad intellectum l. quidam. §. si
tibi. non constat illius responsi ratio ex pretij
certa diffinitione, sed à voluntate testatoris,
qui legauit per fideicommissum pretium serui
respectu, & ratione ipsius serui, & idcircò, videtur dedisse primo legatario, cui seruum legauit, electionem dandi seruum legatum alteri legatario, vel eius pretium: vt scribit glossa illîc
recepta in dicto §. si tibi. Quamobrem accedit
conclusio illa communis ferè omnium in lege
quod te mihi. ff. si certum petat. cuius ipse memini in libro 2. variarum resolut. cap. 4. numer.
14. asseuerans, nōnon teneri quem perempta re ad
eius ęstimationem, nec ad illam quantitatem,
quæ respectu, & ratione illius rei & speciei debetur, quoties debitor rem ipsam extantẽextantem posset inuito creditori dare. Igitur in specie, & casu Iurisconsulti, etiamsi quantitas certa foret à
testatore nominatim expressa, idem esset dicendum, quia testator illam quantitatem omninò respectu, & ratione rei, & speciei legauit,
& posset primus legatarius tradendo rem ipsam liberari ab obligatione legati, atque ita
contra Bart. illum tex. intellexerunt Aretin. &
AlexādAlexand. in dict. l. Titiæ textores. §. vltimo. ff. de
legat. 1. vbi Iason non satis certus est de huius
conclusionis veritate, quæ constat ex dict. l. Titiæ. §. vltim. & multis alijs locis, & authoritatibus, quæ latè adducuntur in dict. l. quod te mihi. Nec tamen inficior, maximam esse Bartol. &
Paul. Castrens. authoritatem, quo ad prædictũprædictum
intellectum, & interpretationem, tametsi videam, non satis vrgere rationes ab eis pro hac
parte adductas, cùm non conueniat Iurisconsultis differentia ista quantitatis certæ ab incerta.
Eadem ratione respondendum erit aduersus Bartolum & sequaces, Iurisconsulti responsum
in dict. l. vir vxori. etiam obtinere, vbi quantitas esset incerta, quia mortuis dotalibus mancipijs viuo testatore, qui legauerat vxori pro
eis æstimationem, aut quantitatẽquantitatem, & post mortem eorum non reuocante testatore legatum,
voluntas eius constat, vt legatum debeatur,
etiam mortuis dotalibus seruis, quæ quidem
ratio ita obtinet, vbi est legata quantitas incerta, ac si certa foret expressim relicta, quemadmodum Are. & AlexādAlexand. in dict. l. Titiæ. §. vlt. &
ibi Iason, idem Ias. nume. 15. Decius num. 6. Ripa. num. 18. adnotârunt in dict. l. 2. quod te mihi. Vnde non placet Bart. inductio. in d. §. nunc
videndum. pro hoc septimo intellectu.
Sed huic septimæ declarationi suffragatur ratio
ab eo deducta, quòd æstimatio censetur quędāquędam
propria venditio. l. ex conuentione. C. de pactis. Venditio autem non constat sine pretio. l.
empti fides. C. de contrah. emp. §. pretium. insti. de emptione & vend. Igitur cùm in hoc casu æstimatio fiat absque quantitate certa, cōsequiturconsequitur, eam non efficere emptionem. Nam
quod superius attigimus in hoc capite versic.
primum. procedit, quoties pretij quantitas &
diffinitio collata est in alterius arbitrium, tunc
etenim illo non arbitrante fauore dotis, vt res
sit periculo mariti, non vxoris, succedit ad æstimationem faciendam boni viri arbitrium, &
sic æstimatio faciet emptionem, quod est vxori fauorabile, secus autem, vbi pretij & æstimationis diffinitio in nullius arbitrium fuit collata. Quod deducitur ex l. vltim. C. de contrahẽcontrahen.
emptio. quo fit, vt hic septimus intellectus ex
Bartolo & Curtio adnotatus iure possit probari & defendi. legito tamen Fabianum in tractatu de emptione. 5. quæstio. versicul. circa tertium. qui tractat, an valeat venditio, quæ fit absque pretio certo, nec collato in alterius arbitrium, vt succedat iudicis æstimatio, maximè
re tradita. Illîc etenim adducit authores varia probantes, ex quib. disputari poterit contra Bartolum & Curtium Iuniorem, quibus nihilominus accederem in hac dubia quæstione, multa siquidem sunt supplenda, vt ex incerta æstimatione rerum dotalium, emptionem constituamus præsertim rerum immobilium.
Octauò, quibusdam placet, æstimationem rerum
dotalium indubio non efficere emptionem,
quoties eo tempore, quo fit æstimatio, maritus dotem recipiens non est soluendo, nec
hæbethabet bona, ex quib. æstimationem rerum dota
*lium soluere possit. Huius opinionis
cẽsenturcensentur
authores Bald. & Salyc. in l. interest. ad fi. C. de
vsufruct. Cremensis in singu. 19. Ioan. Lup. in c.
per vestras. in repet. rub. de donatio. §. 17. nu. 8.
Iason & Dec. in dict. l. ex conuentione. C. de pactis. idem Iason in §. actionum. Instit. de actionib. num. 84. Soc. Iunio. in consi. 141. lib. 1. nu. 12.
qui rationem hanc adducit, quòd lex non potuerit fingere, pretium æstimationis
datũdatum fuisse pro rebus vxori à marito inopi, & rursus illud pretium receptum in dotem. Quę quidem
ratio, vt ingenuè fatear, adeò debilis mihi videtur, vt planè censeam, eam indignam esse cuius
uis medio criter docti authoritate. Nam & si fateatur, legem
nōnon fingere impossibilia,
attamẽattamen
nihil in hac specie fingitur impossibile,
siquidẽsiquidem
maritus ille pauper, potuisset habere natura,
|
& iure pretium illud, quo fuêre res dotales æstimatæ. Sic tandem ipse opinor, falsam esse opinionem istam, quam in hoc versiculo octauo
tradidimus, etiamsi tot iuris vtriusque interpretes eandem probauerint, scio etenim, æstimationem rerum dotalium indubio efficere
emptionem, nec video alicubi probari, hoc
nōnon
procedere, vbi maritus res illas accipiens eo
tempore non fuerit ita diues, quòd potuisset
tunc æstimationis pretium red dere. Imò quicquid Cremensis, Ias. Dec.
IoāIoan. Lup. & Soc. scripserint, Bal. & Sal. in d. l. interest. hanc conclusionem minimè tenuerunt, vt planè mirer, cur viri
diligentissimi sic in referendis veterum sententijs fuerint hallucinati. Etenim Bald. & Salyc.
nihil aliud voluerunt, quàm quòd mulier possit vtili rei vendicatione agere ad rem æstimatam, etiam ea ęstimatione, quæ emptionem
fecerit, in
subsidiũsubsidium, quoties maritus, aut
eiꝰeius hęres non habet bona, ex quibus soluatur dotis
ęstimatio ipsi vxori. quod notat glo. celebris
in l. in rebus. ver. æstimatæ ff de iure dot. quam
illîc sequuntur omnes, & Bal. Nouellus de dote part. 7. priuileg. 23. & parte 8. priuile. 7. atque
item Iason in d. §. actionum. num. 84. & in l. traditionibus. C. de pact. colum. vl. Bal. in l. ex
cōuentioneconuentione. 3. oppo. C. eod. ti. idem Bald. & pulchrè Salyc. in d. l. interest. qui non negant, æstimationem fecisse emptionem, sed probant,
ꝙquod
vbi ęstimatio emptionem fecerit, possit etiam
tunc in subsidium vxor agere vtili rei vendicatione ad rem æstimatam, quæ per tertium possidetur titulo lucratiuo, vel oneroso.
Atq;Atque ita
non potest verè adduci Baldi authoritas pro
hac opinione, quam in hoc versiculo ex tot authoribus retulimus, & quam iterum paulò diligentius retulit Ioannes Lup. in repe. capit. per
vestras. §. 21. num. 2. dubitans, an in casu inopiæ
res æstimatæ tali æstimatione, quæ
emptionẽemptionem
constituat, pereant ante restitutionem periculo vxoris, & tandem opinatur, eas perire viri
periculo. Quod ipse
absq;absque dubio libentissimè
probauerim. Nec refert, quod Bald. & Sal. scribunt, data inopia mariti rem istam ita æstimatam, manere dotalem, quia non intelligunt,
ꝙquod
verè sit dotalis, sed quo ad effectum
consequẽdiconsequendi dotem, ne illa pereat, & prætereà hi authores non tractant de inopia mariti tempore
cōtractuscontractus dotalis tantùm, sed de inopia eiusdem
eo tempore, quo dos ab vxore repeti potest, &
ideò idem respondissent, quoties tempore
cōtractuscontractus maritus esset diues, modò postea
pauꝑpauper
fuerit effectus.
Illud verò non est prætermittendum, quod opinio gloss. in dict. l. in rebus. obtinet, etiamsi vxor consenserit alienationi rei æstimatæ, quæ
facta fuit per maritum eo casu, quo æstimatio
fecit vel non fecit emptionem secundum Saly. in dict. l. interest. ad fi & Bal. Nouel. de dote
parte 8. priuilegio 7. Sed si vxor egerit vtili rei vendicatione ad rem æstimatāæstimatam ea ęstimatione,
quæ fecit emptionem, iuxtà opi. gl. præcitatæ,
adhuc dubitatur, an possessor possit cōdemnationẽcondemnationem restitutionis rei effugere, offerẽdoofferendo ęstimationẽęstimationem ipsius rei. Et sanè Maria. Soc. in cons. 224.
lib. 2. vers. quinimò. & Ias. in l. traditionib. C. de
pact. nu. 20. eleganter responderũtresponderunt, non esse in
hac specie pręcisè necessariam rei restitutionẽrestitutionem,
sed satis esse, ꝙquod tertius possessor offerat pretiũpretium
æstimationis. Quod probatur ex eo, quod hic
tertius possessor ius habens à marito possit vti
eisdem defensionib. quibus maritus vti potuisset, quemadmodũquemadmodum satis constat, cũcum in ius mariti successerit, maritus autem satis fecisset vxori
ad dotẽdotem agenti, si æstimationẽæstimationem daret, idcircò satis manifestũmanifestum est, quod Soc. & Ias. adnotârunt.
Deinde vxor non potest agere ad rem æstimatāæstimatam, qñquando æstimatio fecit emptionẽemptionem, nisi in subsidiũsubsidium
quia ex bonis mariti nōnon potest cōsequiconsequi æstimationẽæstimationem propter eius inopiam. Ergò tantũtantum ei competit vtilis rei vendicatio in effectu ratione illius æstimationis, & verè, licet sit vtilis rei vẽdicatiovendicatio, tamẽtamen hæc nōnon differt quo ad restitutionẽrestitutionem
dotis ab Hypotheca, quanuis quo ad prælationem, & alios effectus possit differre: quamobrem sequor ipse Soc. & Iasonis sententiam, etiamsi latè reprobet Socini opinionem Ant. de
Fano in tract. de pignorib. 5 par. membro. 3. nu.
28. qui multa alia tradit hac in re, quę sunt memoriæ cōmendandacommendanda, eũeum legito, licet eius assertio, qua ex parte SocinũSocinum improbat, mihi nusꝗ̈nusquam
placuerit.
Nonò, est egregiè obseruandum, æstimationem
rerum dotalium tunc efficere emptionem,
cũcum
æstimatio fit ad quantitatem dignam pro ipsarum rerum pretio iusto, quasi dicendum sit,
nōnon
efficere venditionem ęstimationem illam, quę
*non fuerit facta pro pretio iusto, secundum Baldum, Salyc. Iason. & Deci. in d. l. ex conuentione. Ioannem Lup. in capit. per vestras. de donatio. inter vir. & vxorem super text. §. 21. num 4.
Aretin. consi. 84. colum. 2. Bald. in l. 1. quæstion.
3. C. commodat. Barbat. in consil. 19. colum. 4.
libro 4. Socin. Iuniorem in dicto consilio 141.
libro 1. colum. 4. quibus suffragatur gloss. in l. 1.
§. 1. verb. agendo. ff. de superficiebus, quæ probat ex quantitate pretij præsumi contractum
venditionis, vel alium ab eo dissimilem. Cuius
meminêre Corsetus in singularibus verb. contractus. Iason in l. 1. colum. 5. C. de iure emphyteu. Panormita. in consil. 116. libr. 2. colum. vlti.
Sic denique hanc nouam conclusionem Communi omnium sententia probatam ac receptam esse asseuerat Socinus Iunior in dicto consilio 141. numero 21. quo in loco ad eius probationem post
SalycetũSalycetum inducit duos textus, scilicet, leg. tertia. §. primo. ff. de condict. caus. data. & le. si is. C. si mancip. ita fuerit alienat. Ego
verò hanc opinionem tunc admitterem, cùm
æstimatio facta fuerit pretio minus iusto ex
|
deceptione vltra dimidiam. Etenim in hoc casu propter maximam pretij iusti
diminutionẽdiminutionem,
vel augmentum præsumitur ad alium
effectũeffectum
factam fuisse æstimationem, non ad
constituẽdamconstituendam, nec efficiendam emptionem, quod mihi
probatur, & fit verisimile ex ipsius Salic. verbis
in dicta leg. ex conuentione, qui scribit, æstimationem
cōstituereconstituere, & efficere emptionem,
vbi facta sit pro pretio iusto, vel ferè iusto. Alioqui enim, si indistinctè contrarium admitteremus, cum varia contingant de iusto pretio sæpissimè testimonia, nec pretium iustum consistat in indiuidua certitudine, maximis esset locus litibus hac de re & controuersijs, nec posset frequenter ad praxim induci communis illa regula, ex qua diximus, æstimationem
rerũrerum
dotalium in dubio emptionem efficere. His
accedit regia lex satis insignis in l. 16. tit. 11. par.
4. qua cautum extat, in æstimatione rerum dotalium, quæ simpliciter facta fuerit,
nōnon esse permittendum, quod vxor vel maritus aliquam,
etiam intra
dimidiādimidiam iusti pretij,
læsionẽlæsionem patiāturpatiantur, imò si æstimatio fiat pluris, vel minoris iusto pretio, læsio est reparanda, vt eadem lex respondet. Igitur lex illa non statuit, æstimationem factam pro pretio minori, vel maiori,
quāquam
iustitia commutationis patiatur, non efficere
venditionem, sed maximè censet eam factam
esse, modò iustum pretium per
additionẽadditionem, vel
diminutionem constituatur. Vnde text. hic satis posset induci contra Bald. Saly. & communem, nisi fortassis regia constitutio ita intelligatur, vt obtineat, quoties læsio
cōtingitcontingit intra
dimidiam, quòd si vltra
dimidiādimidiam lęsio in pretio
contigisset, tunc locus sit opinioni Bal. & aliorum, vt æstimatio
nōnon faciat
emptionẽemptionem,
saltẽsaltem vbi
læsio esset in vxoris damnum.
Decimò, Regula iuris, quam superius
tradidimꝰtradidimus,
est vera, & procedit, vbi res do tales alicuius mi
*noris traduntur marito æstimatæ authoritate
tutoris, & decreto iudicis, ac
deniq;denique ea forma
& solennitate, quæ iure necessaria est in alienandis rebus minorum. Nam etiamsi
quibusdāquibusdam visum fuerit, posse res minorum dari in dotem pro ipsis minoribus
absq;absque decreto iudicis,
& id fortassis non sit à publica vtilitate
alienũalienum,
receptius tamen est, decretum exigi vltra tutoris authoritatem ad dationem dotis, illarum equidem rerum, quæ non possunt
absq;absque decreto alienari,
eritq́;eritque dotis causa sufficiens ad iustitiam alienationis. tex. & ibi gloss. & Doctor. in
l. lex quæ tutores. C. de admi. tutor. notatur in
l. 1. C. si aduers. dotem tradit Bar. in l. si constante. ff. solu. matrimo. numero 77. optimè Fabianus de Monte in tract. de emptio. quæst. 5. versic. sequitur videre de forma. colum. 26. totius
quæstionis. Nec potest iure dubitari de hac
cōclusioneconclusione, quo ties non tantùm agitur de simplici datione in dotem, sed de datione illa, quæ
per æstimationem emptionem facit, & est vera
propriaq́;propriaque alienatio. d. l. ex conuentione. C. de
pact. Vnde opinor, æstimationem rerum dotalium minoris non efficere emptionem absque
decreto iudicis, etiamsi tutoris authoritas accesserit. Qua ratione posset contingere, æstimationem rerum dotalium partim
emptionẽemptionem
efficere, vtpotè, si quædam ex rebus dotalibus
æstimatis sint eius conditionis, & qualitatis,
vt à tutore absque decreto alienari possint, &
facta fuerit æstimatio absque decreto iudicis.
Etenim in hac specie ęstimatio facit
emptionẽemptionem
quo ad res illas, quæ possunt per tutorem alienari absque decreto. Quod est notandum omninò, quia passim contingere potest.
Quod si rerum immobilium facta sit æstimatio à
tutore
absq;absque decreto iudicis, & ita datę fuerint
res in dotem, poterit vxor soluto matrimonio
ratam habere hanc æstimationem, & pretium
illius eligere ac petere, si sibi ea electio visa sit
vtilior. Hanc
sententiāsententiam ex eo probamus, quòd
episcopus ratam possit habere alienationem
rerum ecclesiæ
absq;absque solennitate sede vacante
factam, gloss. in cap. ne sede vacante. verb. sede
vacante. quam commendant &
sequũtursequuntur Abb.
in c. causam quæ. in 2. de iudic. colum. vl. idem
in c. diu ersis fallacijs. colum. 2. de cleri. coniug.
& in consil. 84. lib. 2. Are. in consi. 77. colum. penul. Iason in l. non eo minus. nume. 3. C. de procur. quibus accedit Matthæsil. notab. 155. Fulgo
sius, & Iason in l. cùm hi. §. eam transactionem.
numero 3. ff. de transactio. tex. optimus in l. Iulianus. §. si quis à pupill. ff. de act. emp. pulchrè
InnocẽInocen. in c. 1. & illîc omnes. de his, quæ fiunt à
præla. sine consen. c. minor etenim, vel ecclesia
poterit ratum habere contractum, factum absque iuris solennitate, nec potest alter huic rati
habitioni contradicere, quod probat tex. in d.
§. si à pupillo. & idem erit in ecclesia, secundum
Innocen, & alios, quorum modò meminimus.
Sicut contractus dolo contrahentis gestus, licet sit nullus, potest ratus haberi ab altero, qui
dolum non adhibuit. gloss. Bald. & omnes in l.
iurisgentium. §. Prætor ait. ff. de pact. gloss. in l.
eleganter. ver. nullam. & illîc Bar. ff. de dolo. Iason in §. actionum. numer. 41. de actio. & tradit
Bald. in l. dolum. C. de pericul. & commod. rei
ven. idem Bald. in l. 1. C. plus valere quod agit.
colum. 2. Sic igitur vxor potest ratam habere
æstimationem rerum dotalium &
immobiliũimmobilium,
factam absque decreto iudicis, vt talis æstimatio emptionem faciat in ipsius vxoris
vtilitatẽvtilitatem,
si ipsa velit matrimonio soluto eligere æstimationem. Nisi quis dixerit, gloss. & communem,
cuius modò meminimus, procedere in vera,
& propria venditione, quæ fuerit
absq;absque vllo dubio facta, non tamen in hac ęstimatione rerum
do talium, quæ ex præsumptionibus venditio
censetur, atque ideò hæc præsumptio cessare
videtur ex vtraque parte, quoties non accesserit contractui ea forma, quæ ad veram vendi|
tionem est necessaria, quasi ob defectum formæ dici possit, contrahentes noluisse vti æstimatione ad effectum venditionis.
Vndecimò, illud hoc in tractatu non erit obliuioni tradendum, quod rerum dotalium æstimatio emptionem facit, quando fit statim tempore traditionis, aut tempore, quo dos constituitur, vel paulò pòst. Secus autẽautem erit, vbi semel dote tradita & cōstitutaconstituta, ex interuallo postea matrimonio constante fit æstimatio: hæc enim nōnon
facit emptionem, cùm non sit verisimile, contrahentes per nouationem à priori contractus
lege discessisse, & præterea nec donatio fieri
possit inter virum & vxorem: nec alienatio rei
dotalis, quæ forsan ex hac æstimatione, quæ
emptionem efficeret, sequeretur. Atq;Atque ita hanc
vndecimam conclusionem tenent Bald. Salice.
Iason & alij in d. l. ex conuentione. Aretin. in d.
consil. 84. col. 2. Barb. consil. 19. colum. 4. libr. 4.
Soc. Iunior in d. consil. 141. colum. 4. num. 24.
Ioan. Lupin. in repet. c. per vestras. super text.
in princip. §. 21. num. 4. de donatio. inter virum
& vxorem.
Duo decimò, ne quem decipiat iunioris cuiusdācuiusdam
dubitatio, non verebor adnotare, minimè fore
necessariũnecessarium ad hoc, vt æstimatio faciat emptionem, quòd res æstimatæ sint præsentes. Nam
dubiò procul sicuti rerum absentium fit vera &
propria venditio, ita & hæc præsumpta per
æstimationem. Quod nemo vsquam negauit
ex his, quos memoria teneo me legisse. Quamuis Ioannes de Neuizanis in Sylua nuptiali. c.
ampliant primo. num. 72. de hac opinione dubitauerit propter Bar. authoritatem in l. si propter. ff. rerum amotarum. & Iurisconsulti in l.
eius. & in l. hæc si res. ff. de rei vendicat. à quibus illud tantùm probatur, quòd rei æstimatæ
dominium non transit in illum, cui per ęstimationem venditur, nisi præsens ipsa res sit. Id verò non vrget, nec dubitationem inducit, siquidem & in vera venditione ac perfecta, nōnon transit dominium ante traditionẽtraditionem, & nihilominus
vera est, ꝓpriapropria & perfecta venditio ex ipsa conuentione. Sic & in æstimatione conuenta consensu contrahentium venditio à iure constituitur, etiamsi res æstimata præsens non sit: quia
hoc non est necessarium. Imò ipse censeo, etiam re præsenti per æstimationem non transferri dominium, nisi ipsius rei traditio fiat, nec
Contrarium probatur in d. l. eius. & in l. hæc si
res. nec in d. l. si propter. Quibus in locis quædam specialia tradũturtraduntur responsa, quæ specialem rationem habent, quæ palàm
constat ex ipsorum Iurisconsultorum verbis.