THEMA CAP. XXXI.
De seculari, & laica iurisdictione in eos clericos, qui prima tantũtantum tonsura sunt insigniti.
SVMMARIA.
-
1 Clericorum exemptio à potestate iudicis secularis, an sit
iure diuino, vel humano instituta?
-
2 Expenditur text. in cap. futuram. 12. q. 1.
-
3 Exemptio clericorum potuit à Romano Pontifice iure
humano induci, etiam, si non fuerit iure diuino statuta.
-
4 Exemptio clericorum, & eorum priuilegia quo ad forum & canonem, an poßit tolli vel limitari per Romanum Pontificem?
-
5 Consuetudo, an poßit hanc exemptionem clericorum restringere?
-
6 Summus Pontifex iustè potuit priuilegium fori quo ad
clericos coniugatos temperare in capitul. vnic. de cleri.
coniug. in 6.
-
7 Clerici coniugati quo ad ciuiles causas subditi sunt iudicibus secularibus.
-
8 Quæ dicantur vestes clericales? & quid in hoc poßit
consuetudo efficere?
-
9 Clericus coniugatus, an sit cogẽduscogendus soluere gabellas, censum, & alia munera indita per principem secularem?
ECclesiasticam &
spiritualẽspiritualem potestatẽpotestatem ita à temporali
distinctādistinctam esse
ac fuisse constat, vt nihil deroget
illi, aut detrahat, quominus &
diuina DEI Optimi Maximi or|
dinatione seculares principes propriam exercere valeant
iurisdictionẽiurisdictionem absq;absque vlla
veterũveterum
canonũcanonum, &
conciliorũconciliorum vniuersalium læsione, &
iniuria, pręsertim ex eo, quòd & ipse summus
ecclesiæ pontifex
nōnon semel
testatissimũtestatissimum faciat,
se minimè velle
regiāregiam, ciuilem aut
secularẽsecularem perturbare iurisdictionem.
Idcircò cautissimè agendum est ab his, qui vicaria
Pontificum, vel Regum vtuntur potestate, ne
aduersus eorum principum instituta, quibus
ministrare, & subseruire tenentur, alienam vsurpent iurisdictionem: cùm & in hoc potissimè diuinæ maiestati offensa fiat. Nec mihi animus est, quenquam speciali notare culpa: Scio
etenim hoc maiori cùm examine, diligentioriq́ue censura, grauioreuè authoritare inquirendum, ac decernendum fore: Tametsi illud
inuestigare conabor, quanam ratione sedari
iure possint frequentissimæ iudicum ecclesiasticorum, ac rursus ex aduerso laicorum magistratuum querelæ super ea iurisdictione, quæ
in primæ tonsuræ clericos exercenda est. Nam
hac de re ita passim controuertitur, vt non alienum sit ab huius operis instituto nostrisq;nostrisque conatibus, tractare, quando clerici primæ tonsuræ possint per seculares iudices puniri, si crimẽcrimen
aliquod in Reipublicæ, vel alterius offensam
commiserint? Quo in articulo multa sunt iuris
pontificij, & cæsarei, & regij responsa, quæ videntur quæstionem istam absoluisse, quorum
intellectum tractaturi illud necessariũnecessarium esse opinamur, vt perscrutemur, quo nam iure diuino,
vel humano clerici fuerint à iudicibus, & iurisdictione seculari exempti. Nam & hinc apparebit, quid iura humana potuerint hac de re statuere, ac diffinire.
Et sanè gloss. in cap. si Imperator. 96. dist. verbo. &
discuti. scribit, clericos ante omnem humanam
legem iure diuino fuisse, & esse exemptos à iurisdictione seculari. Idem notat gl. illîc ab omnibus recepta in capit. quanquam. de censib.
in 6. quam opinionem secuti sunt & omnes in
d. c. si Imperator. optimè Card. in rep. c. perpendimus 7. opposi. de senten. excommu. Roman.
in singu. 419. Abb. Fel. & Dec. 2. colu. in c. ecclesia Sanct. Mariæ. de constitu. Rota in antiquis.
840. & in antiquioribus 2. titul. de consuetudine Abb. in cap. at si clerici. num. 23. de iudic. Aufrer. in clemen. 1. de officio ordin. versic. ad quæstionem. Eandem sententiam itidem sequuti
asserunt communem esse Fel. in cap. 2. colum. 1.
de maior. & obed. Rochus Curtius in cap. vlti.
de consuetud. folio paruo. 51. colum. 4. Rebuffus in concordatis rub. de protectione. Quorum omnium ea est concors sententia, quòd
hæc clericorum exemptio sit omninò iuris diuini, cui perhumanāperhumanam legem derogari nōnon possit.
Idem probare conatur Driedonius de libertate Christiana fol. 109.
Huius autem conclusionis probatio à multis locis adsumitur, quorum aliquot ipse prætermittam libentissimè, quia vel pertinent ad leges
diuinas veteris testamenti, quæ noua lege, &
Christi morte abrogatæ
fuerũtfuerunt, vel nihil ad ius
diuinũdiuinum attinent, quippè quæ ex humanis referantur legibus, quarum mentio fit in veteris testamenti libris. Adducitur
tamẽtamen locus insignis
ex testimonio Dauid prophetæ psalm. 104. dicentis. Nolite tangere Christos meos. Quo in
loco Deus exemisse videtur à principibus Christos eius: id est, sacerdotes, qui Christi, hoc est,
vncti, & consecrati dicuntur. Secundò ad idem
adnotari solet locus ex nouo
testamẽtotestamento apud
Matth. c. 17. vbi Christus, cùm ab eo exigeretur
census Petrum interrogat,
dicẽsdicens: Reges terrę à
quib.
accipiũtaccipiunt tributũtributum, à filijs suis, an ab alienis?
Cumq́;Cumque Petrus
respōdissetrespondisset: ab alienis. Christus
collegit
conclusionẽconclusionem. Filij ergò liberi sunt. Nè
autem eos scandalizemus, vade, & staterem,
quem aperto ore piscis inueneris, da eis
ꝓpro me,
& te. Ex hoc etenim loco argumentantur quidam,
ChristũChristum exemisse à tributis principum secularium clericos, qui filij eius dicuntur, & qui
sub Christo & Petro, qui caput est ecclesiæ, fuerunt significati. Tertiò est ad hoc text. in d. ca. si
Imperator. vbi
IoañesIoannes Papa testatur, ex diuina
institutione clericos
nōnon à secularibus principibus, sed ab ipso Romano Pontifice, & ecclesiæ
prælatis esse iudicandos. Quartò hoc ipsum &
summus Pontifex manifestè asseuerat in d. ca.
quanquam. de censibus in 6. scribens, clericos,
& eorum res iure diuino eximi à principib. secularibus, & ab eorum tributis, & exactionibus. Quintò his accedit testimonium Constantini Imperatoris, qui præsidens in sancta synodo, quæ apud Nicæam
cōgregatacongregata est: cùm querelam quorundam clericorum conspiceret coram se deferendam, ait. Vos à nemine iudicari
potestis: quia ad Dei solius iudicium reseruamini: vt refert Gratianus in cap. continua. 11. q.
1. & in cap. futuram. 12. quæst. 1. quem locum ex
testimonio Melchiadis Papæ adducit, falsò tamen, vt illîc admonet glo. & constat: quia Melchiades Papa ab Imperatore Maximino martyrio est occisus: & Maximinus Constantinum
*præcessit in imperio: vt tradit Platina. Nec enim Melchiades Papa potuit mentionem agere conuersionis Constantini, eiusuè donationis in
ecclesiāecclesiam collatæ, nec
aliorũaliorum, quæ in d. cap.
futurāfuturam.
cōmemoranturcommemorantur: cùm post ipsius Melchiadis obitum sub Papa Syluestro contigerint:
quemadmodũquemadmodum ex chronicis constat, & probat
eleganter Augustinus Eugubinus lib. 2. de donatione Constantini aduersus Vallam pag. 148.
& rursus ex testimonio Theophanis pag. 159.
QuamobrẽQuamobrem potiùs est
asseuerandũasseuerandum text.
præcitatũpræcitatum deductũdeductum fuisse ab illo capite, quod de primitiua ecclesia, &
munificẽtiamunificentia CōstantiniConstantini Magni habetur primo
conciliorũconciliorum tomo, fol. 132. ante edictum Constantini.
Sed & illud, quod in eodem ca. futuram. adducitur de Constantino præsidente apud Nicœam
synodum, & iudicium in clericos recusante,
traditur à Ruffino libr. 10. Historiæ ecclesiasticæ, c. 2. & Sozomeno lib. 2. tripartitæ. c. 2. sic sanè quod in eodem cap. futuram. exponitur:
nẽpènempè, Constantinum primum Imperatorem
ChristianũChristianum fuisse: vel ex eo falsum est, quòd multò
ante M. Iulius Philippus primus omnium Imperatorum Christianus Romæ factus fuerit: sicuti ex Historicis admonet Corasius libr. miscel. 4. c. 23. sed & in lege diui. C. de natur. liber.
nequaꝗ̈nequaquam dicitur, primum
ImperatorẽImperatorem Christianum fuisse
ConstantinũConstantinum, sed eum primum fide
Christianorum Romanum munijsse
ImperiũImperium:
quia ecclesiarum ædificationem permiserit, omnibusque Romani Imperij subditis legem
profiteri Christianam, publicè
quidẽquidem, quod nemo Cęsarum ante ipsum fecerat: Quo in sensu
accipiẽdumaccipiendum est, quod in d. c. futuram. traditur,
vt
verũverum sit eius testimonium, etiam refragante
Corasio.
Atq;Atque hæ sunt authoritates, ex quibus
receptũreceptum est, non humana lege, sed diuina ordinatione clericos à potestate seculari exemptos
esse, simul cum eorum rebus.
Contraria opinio, imò quod clerici lege diuina
non sint exempti à iurisdictione, & potestate
seculari, nec item eorũeorum res, sed potius humana
probare, & tenere conāturconantur Inno. in c. 2. de maiori. & obedient. Petr. Ferrar. in practica, tit. de
confessoria. §. plenam. col. 1. Alciat. in c. cũcum non
ab homine. colu. 2. de iudi. Carolus Moli. in additio. ad consilium Alex. 8. libro. 1. Hanc item
opinionem multis probat, & asserit veram esse Ioannes à Medina in tractatu de restitutione. q. 15.
Et potissimum hęc sententia constat, primum ex
eo, quòd nulla sit euangelicæ legis, & noui testamẽtitestamenti lex, quæ clericos à iurisdictione principum seculariũsecularium exemerit: & ideò dici poterit,
eos lege humana exẽptosexemptos esse, cùm nōnon appareat diuina lex, quæ ferè diuina sit, & post Christi
aduentũaduentum vim & potestatẽpotestatem habeat, ex qua clerici fuerint cum eorũeorum rebus à iurisdictione principum secularium exempti.
Secundò, quia in primitiua ecclesia clerici, & eorum res iurisdictioni Regum & Imperatorum
suberant, vt constat ex multis Imperatorum,
etiam Christianorum legibus & constitutionibus latis de personis ipsis, & rebus ecclesiasticis, omniq́ue disciplina ecclesiastica, quæ continentur sub titulis. C. de sacrosanct. ecclesi. De
episcopis & clericis, & de episcop. audi. maximè in nouella constitutione 83. vt clerici apud
propri. episcop. vbi Iustinianus ad supplicationem episcopi Constantinopolitani dedit clericis priuilegium fori in ciuilibus tantùm, & episcopo non impedito, aliàs & omninò in criminalibus eos reliquit sub iudice seculari. Plures alias hac de re Cæsarum constitutiones refert Carolus Molinæus ad edictum Henrici 2.
Gallorum Regis in præfatione, numer. 20. Tametsi opus illud cautissimè sit à Catholicis legendum, siquidem is author multa tradit aduersus ecclesiasticam iurisdictionẽiurisdictionem, quę ipse libentissimè subticuissem, & subticẽdasubticenda esse censerem, ne vel minima ex parte ob peculiares affectus, summæ RomanorũRomanorum PontificũPontificum authoritati præiudiciũpræiudicium fiat. Nam & Remundus Rufus,
Apostolicæ sedis aduersus ipsum Carolum Molinæum defensionem edito nuper libello acerrimè suscepit.
Tertiò principalis cōclusioconclusio deducitur ab authoritate Pauli, qui cũcum videret, causam suāsuam iniquè tractari, ad CæsarẽCæsarem appellauit, à quo eũeum oportere
iudicari dixit. Acto. c. 25.
Quartò, idem manifestè constat ex eodem Paulo
ad Romanos capitu. 13. vbi scribit. Omnis anima potestatib. sublimioribus subdita sit. Quo
in loco Chrysostomus adnotauit, illîc obedientiam iniungi omnibus, etiamsi quis euangelista sit, aut propheta: cùm ista subiectio pietatem minimè subuertat. Et tamen in eo capite
Paulus de secularibus potestatibus tractat præcipuè: vt lector facilimè deprehendere valeat,
locum illum satis hanc posteriorem opinionẽopinionem
probare. Quæ efficaciùs, quo ad exemptionẽexemptionem
à tributis, inibi fulcitur, cùm Apostolus scribat,
omnem animam, & sic etiam sacerdotes, subditam esse potestatibus secularibus, & ideò
eisdem tributa præstare, & debere. Atque
ita diuus Thomas ibidem asserit, iure humano nōnon diuino sacerdotes à tributis exemptos
esse.
Quintò, hæc ipsa opinio comprobatur testimonio Petri in prima epistola cap. 2. ita ad omnes,
etiam sacerdotes, scribentis. Subditi estote dominis vestris, siue Regi, siue Ducib. ab eo missis. cap. magnum. 11. q. 1. Quibus tandem locis,
& testimonijs hæc posterior pars defendi potest nōnon obstantibus his, quæ priori loco tradita
fuêre, vt quidam opinantur.
Non enim obstat locus ex authoritate Dauid, apud quem scriptum extat ore prophetico, Nolite tangere Christos meos. quia illud pertinet
ad hoc, vt nulla fiat iniuria, nec vis sacerdotib.
& clericis: non autem illîc prohibetur iudiciũiudicium
principum secularium, in ipsos clericos iuxta
iuris ordinem exercendum: cùm & in veteri testamento ante legem euangelicam dubiò procul sacerdotes à principibus secularibus iudicarentur. Nam quamuis dominus inter Leuitas sacerdotes, & alios quo ad officia, & rerum
seu terrarum possessionẽpossessionem discrimen constituerit, & voluerit Leuitas, & sacerdotes sacra tractare: attamẽattamen viuente Moyse illius iudicio cæteri omnes tàm qui ex Leui, quāquam qui ex alijs descendebant, erant iudicandi.
Secundò, non oberit locus apud Matth. c. 17. quia
illîc
nōnon censentur à Christo omnes sacerdotes,
|
& clerici liberi, & immunes à tributis: cùm
nōnon
omnes sacerdotes sint verè filij Regum: sed ex
responsione Petri infert Iesus libertatem filiorum Regis ad subintelligendam aliam conclusionem: ergo liber sum ego, qui sum naturalis
filius æterni Regis, & omnipotentis, qui vniuersum regit, vt illîc plures interpretes locum
illum intellexêre. Quamobrem
damnatꝰdamnatus olim
fuit error Marsilij Paduani, asseuerantis, Christum soluisse tributum, aut censum illum Didrachmi necessitate obligationis coactum. vt
refert Cardinalis à Turre Cremata libro quarto de ecclesia. c. 37. partis 2. ex constitutionibus
Ioannis 22.
Tertia verò probatio, atq;atque item quarta parum vrgent, quippe quæ sint intelligendæ iuxta morem in canonibus, & pontificijs constitutionibus obseruantissimum. Nam frequenter dicitur aliquid iure diuino statutum ex eo, quod à
veteri lege diuina, aut ab aliqua veteris testamenti authoritate originẽoriginem duxerit: sicuti nos
probauimus libro primo, variarum resolutionum. capitu. 17. tractatum de decimis exponẽtesexponentes. Atq;Atque ideò cùm aliquot in locis testamenti
veteris constet, sacerdotes ex principum priuilegijs exemptos fuisse à tributis, fit sanè, vt &
apud pontificias sanctiones scriptum sit, hanc
exemptionem iure diuino, aut lege diuina inductam fuisse: præsertim, quia plerunque dicitur ius diuinũdiuinum, quod in vetustissimis ecclesiæ
vniuersalis concilijs, & synodis ad imaginem
& imitationem veteris legis fuerit statutum.
Quod in dicto capitulo adnotauimus. Nec tamen ex hoc probatur aliquid lege verè diuina, quæ vim hodie & authoritatem habeat,
nempè euangelica statutum fuisse. Sed & illud manifestum est, etiamsi propriè sint intelligendi præcitati canones de lege verè diuina,
id accipiendum esse quo ad quædam, & quo
ad illa, quæ verè, ac propriè spiritualia sint, de
quibus statim agemus, sic & illa Constantini
publica apud Nicœnam synodũsynodum confessio, est
ad hæc referenda: aut beneuolentiæ potiùs
principis Christianissimi, quàm verè iuri diuino tribuenda.
Nos tamen omissis aliorum opinionibus, quæ videntur rem istam iuxta rigorem diffinijsse absque vlla congrua distinctione: aliquot conclusiones exponemus, ex quibus, quid verè sit in
hoc respondendum, manifestè constabit.
Prima conclusio. In his, quæ verè ac propriè spiritualia, & ecclesiastica sunt, clerici à potestate,
& iurisdictione principis secularis iure diuino
eximuntur. Hoc probatur: quia potestas ecclesiastica, quæ circa spiritualia versatur, ab ipso Deo est supernaturaliter lege Euangelica
instituta, & Petro vt principi, ac cæteris Apostolis eorumq́ue successoribus omninò commissa, non principibus secularibus: vt constat.
Ergò principes seculares nullam in his rebus potestatem habent. Qua ratione consequitur, non lege humana, sed diuina clericos in
hisce rebus spiritualibus à principibus secularibus exemptos esse. Nam si clerici in his, quę
pertinent ad spiritualia, non essent lege diuina
exempti, à principibus secularibus: sequeretur, ipsos seculares principes aliquam lege diuina habuisse potestatem spiritualem, & ecclesiasticam: quòd adeò falsum est, vt id fuerit
iam diu velut erroneum aduersus Marsilium
Paduanum in ecclesia Catholica improbatum. Causæ verò, quæ ex natura sua spirituales sunt, & ad potestatem ecclesiasticam peculiariter pertinent, sunt, quæcunque de ordinibus, gradibus, sacramentis, obseruationibus,
alijsq́ue rebus ecclesiasticis quæstiones, & controuersiæ: quicquid denique inter quoscunq;quoscunque
Christianos contingens ortum habens ex aliquo, quod specialiter ad ecclesiam, legem, fidemuè Christianam pertineat: quemadmodum doctè tradit Albertus Pighius lib. 4. de ecclesi. Hierarchia. c. 2. colu. 5. Sic sanè omnes rationes, quibus probari potest, clericos à iurisdictione seculari exemptos fuisse iure diuino, ita
accipiendæ sunt, vt ad hanc primāprimam conclusionem referantur.
Secunda conclusio. In rebus temporalibus, & in
criminibus, quæ spiritualia non attinẽtattinent, clerici
& eorum res non sunt iure diuino à iurisdictione principum secularium exempti. Hæc conclusio constat ex his, quæ tradidimus ad probationem posterioris opinionis contra cōmunemcomunem. Atq;Atque ideò, si iure diuino absque humanis
constitutionibus res esset examinanda, respondendum foret, in hisce temporalibus nec clericos, nec eorum res à iurisdictione seculari immunes esse. Vnde quia per leges canonicas, &
pontificias constitutiones clerici & eorum res
regulariter sunt à iurisdictione principũprincipum secularium exemptæ, constituendæ sunt & reliquæ
conclusiones.
Tertia conclusio. Potuit nihilominus summus
ecclesiæ Pontifex clericos, & eorum res à iurisdictione seculari eximere: Idq́ue conueniens
fuit, & est Christianæ Reipublicæ, non tantúm
in spiritualibus, quod iure diuino iam erat
*institutum, sed & in temporalibus. Huius conclusionis author est Innocent. in c. 2. de maior.
& obed. quem alij communiter sequuntur pręsertim Card. in repet. cap. perpendimus. de senten. excommu. opposi. 7. & Aufrer. in clement.
1. de offi. ordinar. versicu. ad quæstionem. Hoc
probatur: quia summus Pontifex potestatem
habet ferendi leges in his, quæ sunt ecclesiæ
regimini, & administrationi
cōducibiliaconducibilia: Conducit autem plurimùm, quod ministri ecclesiæ non implicent se negotijs secularibus,
secũdæsecundæ ad Timothe. cap. 2. cùm non possint commodè vacare ministerio diuino, si trahi possint,
& conueniri apud iudices seculares: Ergo vtile
|
quidem est, &
deniq;denique necessarium ad liberius,
& rectius ministrandum ecclesijs, quòd clerici,
& eorum res sint à iudicibus secularib. immunes. Pręsertim ex eo, quòd hęc immunitas maximam originem ducat à diuinis veteris testamenti institutionibus, à
sanctorũsanctorum patrum testimonijs, à
publicisq́;publicisque Imperatorum
quorũdamquorundam
confessionibus: vt tandem totus ferè orbis
Christianus in hanc exemptionem propter publicam vtilitatem consenserit:
eaq́;eaque præter summorum pontificum authoritatem hunc tacitum, & expressum quandoque consensum habuerit.
Hęc autem exemptio clericorum quo ad fori priuilegium multis in locis probatur, sed potissimè in c. at si clerici. c. clerici. & c. qualiter. de iudic. c. 2. de foro compet. ca. continua. & multis
illius quæstionis capitibus. 11. q. 1. l. vlt. tit. 2. lib.
16. codicis Theodosiani. & plerisque illius tituli constitutionibus ante Iustinianum latis l. 57.
titu. 6. part. 1. l. 6. titulo 3. libr. 1. ordinat. De quare latissimè tractauerunt iuris canonici interpretes in præcitatis locis: & præter eos Aufreri. in repet. Clement. 1. de offi. ordinarij. Gulielmus Benedict. in c. Raynutius. de testam. verb.
& vxorem. in 2. nu. 322. & nu. 410. Carolus lib. 2.
Regalium Franciæ. ca 17. Chassa. in consuetud.
Burg. rubr. 1. §. 5. versi. Archidiaconus. nu. 44 &
Rupellanus lib. 1. forensium Institutionum ca.
34. Nicolaus Boerius decisione 69. Eadem exemptio quo ad tributa, & censum constat expressim in c. quanquam. de censib. in 6. ca. non
minus. de immuni. eccle. traditur latè ibidem,
& per Doctor. in l. placet. & in l. ad instructionem. C. de sacro. ecclesi. in c. si tributum. 11. q 1.
Abb. in c vlt. de vita & honest. clericorũclericorum. Fel. nu.
76. & alij in c. ecclesia. de constit. Ripa libr. 2. responsorum cap. 22. Chassanæ. in consuetu. Burgund. rub. 1. §. 4. nu. 17. Aufrer. in Clem. 1. de offi.
ordina. reg. 2. fallent. 27. Driedonius de libert.
Christiana pag. 109. & 198. Ioan. Mauricius post
Bart. in repet. l. vnic. C. vbi mulier. & in quo loco fol. 45. & pluribus sequen. Regia lex hac de
re optima in l. 1. titu. 3. libro 1. ordinat. l. 51. & 54.
titul. 6. part. 1. l. præsbyteros, C. de episcopis &
clericis.
Quarta cōclusioconclusio. Quanuis exemptio clericorum
à iurisdictione iure seculari tantùm humano
sit inducta, princeps tamen secularis, vtcunq;vtcunque
summus sit, non poterit huic immunitati, aut
exemptioni proprijs legibus, propriauè authoritate derogare. Hæc conclusio multis
probari poterat, sed præcipuè probatur ex his,
quæ proxima in conclusione adnotauimus.
Nam si ad Romanum Pontificem, vt summum
ecclesiæ rectorem iure pertinet, clericos eximere à potestate seculari: & ea exemptio ab
eo est ob publicam ecclesiasticæ Reipublicæ vtilitatem instituta, planè consequitur, nōnon posse hanc exemptionem ab alio, quàm ab eodẽeodem pontifice reuocari, cúm omnes seculares principes sint in spiritualibus, & ecclesiasticis rebus summo pontifici inferiores, non superiores, nec æquales, & ideò legem superioris potestatem eam ferendi habentis tollere non
possunt. Deinde cùm tota Respublica Christiana, & ipsimet principes seculares, in hanc
exemptionem consenserint, eam minimè poterunt reuocare. Quod probatur ex his, quæ
notantur in c. noui. de iudic. Et prætereà hæc
reuocatio maximè fieret contra ecclesiasticam
libertatem: vt constat. Igitur fieri non potest à
principibus secularibus. secundum ea, quæ
traduntur in capit. nouerint. de senten. excommu. in cap. ecclesia. de constitut. & c. vlt. de reb.
ecclesi.
Ex his sanè conclusionibus multa possent deduci, & disputari, quæ iustum profectò volumen
exigerent, & postularent. Potissimum tamen aliquot hoc in loco tractare conabimur,
quæ sint huiusce tractatus resolutioni conducibilia.
PrimũPrimum etenim sese nobis obtulit Cardinalis sententia in c. perpendimus. de senten. excom. in
repe. opposi. 7. qui expressim probat, & asseuerat, summum Pontificem non posse tollere clericorum exemptionem à iurisdictione seculari
quo ad omnes clericos, & quo ad omnes causas in vniuersum: licet optimè possit eam exemptionem quoad quosdam clericos, vel quo
ad quasdam causas reuocare: Sicuti & potest
priuilegiũpriuilegium canōiscanonis in vniuersum abrogare.
HācHanc
opinionem Card. sequitur Fel. in c. 2. de maior.
& obed. colum. 1. Bartho. Chassa. in consuetud.
Burgund. rubr. 1. §. 5. versi. Archid. num. 47. Aufrer. in clem. 1. de offi. ord. reg. prima. Ex quibus constat, iure tantùm humano pontificio,
non diuino, statutum esse, quòd clericum percutiens sit excommunicatus ea excommunicatione, à qua non possit per
aliũalium, quàm per Romanum Pontificem absolui. Quod verum est,
nec negari potest: siquidem Innocentius 2. in
concilio Lateranensi primus eam constitutionem edidit, quæ extat apud Gratianum. 17. q.
3. cap. si quis suadente. vt constat ex Platina &
Philippo Bergomate in supplemento Chronicorum. Vnde in cap. non dubium. de senten. ex
commun. ea constitutio concilio tribuitur, tametsi apud Gratianum ipsi tantùm Innocentio 2. fuerit adscripta. Nec
tamẽtamen ex hoc certum
esse existimo, quod Card. scribit. Nam etiamsi
possit Romanus Pontifex cum Cardinalium
consilio canonis illius censuram tollere, quia
iure humano fuerit indita: nihilominus illius
censuræ abrogatio Reipublicæ Christianæ
cōueniensconueniens non est, nec expedit illi honori, qui
clericorum ordini iure debetur: vnde si Papa
canonem hunc tolleret, pro cul dubiò existimarem à censura excommunicationis liberum illum, qui clericum percusserit: etiam si sum|
mum ipsum Pontificem à culpa, & peccato
minimè excusarem. Nam quanuis mutatio legum humanarum, quæ vim & potestatem à voluntate, & consensu principis accipiunt, commissa sit libero arbitrio principum, ita quidem
vt cessante voluntate legislatoris, legem ipsam
reuocantis, cesset ipsius legis potestas: Attamen vt princeps ipse sit immunis à culpa, peccato, & iniuria, quæ Reipublicæ fit, necessaria
est regulariter causa, quæ legis mutationem ac
reuocatiōemreuocationem iustificet: cùm teneatur princeps
eas leges ferre, promulgare nouas, & veteres
omninò seruare illæsas, quæ maximè necessariæ sint, vel vtiles ad
optimũoptimum Reipublicæ
regimẽregimen, eius
tutelātutelam, &
conseruationẽconseruationem, sicuti nos adnotauimus in c. Alma mater. de senten excom.
in 6. secunda relectionis parte in princ. Quamobrem
nōnon omninò hac in parte accesserim Cardinali.
Sed & dum ipse præmittit, exemptionem clericorum à foro seculari iure diuino fuisse institutāinstitutam,
& concedit, posse summum Pontificem quosdam clericos, aut quasdam clericorum causas
ab hoc legis diuinæ instituto eximere, non satis sibi constat: quia si illi clerici, aut illæ clericorum causæ iure diuino sunt à foro seculari immunes, non potest summus Pontifex illam immunitatem tollere absq;absque læsione iuris diuini,
quæ nec in vniuersum, nec in vlla sui parte tolli
potest à principe humano: tametsi possit per
summum Pontificem declarari, quod nos satis
probauimus in epitome in 4. librum Decretalium. 2. parte. c. 6. §. 9. & lib. 3. variar. resolut. c. 6.
nu. 9. Sed quia superiùs asseuerauimus, hāchanc fori emptionem clericis iure tantùm humano
competere, non diuino: conclusionẽconclusionem Card. eius
ratione omissa probamus ex ea deducentes,
non posse summũsummum Pontificem hanc exemptionem clericis à foro seculari cōpetentemcompetentem in vniuersum tollere. Esset enim hæc abrogatio maximè iniuriosa ordini, & statui clericali, & sacerdotali, nimisq́;nimisque ministeria diuina perturbaret,
funditus euertens sacrosanctam illam sacerdotum, & ministrorum Dei maiestatem, à tot Cæsaribus, Regibus, & Principibus pluribus priuilegijs ab initio & exordio militantis ecclesiæ
hactenùs communitam, & ornatam: Atq;Atque ita
eandem opinionem Cardi. sequitur Iacobatius in tracta. de concilijs lib 10. arti. 6. col. 2. Illud
tamen ex eodem Cardinali, & sequacibus palàm admittimus, & probamus: nempè summũsummum
Pontificem posse iustè, & sanctè, quoties id visum fuerit expedire Christianæ Reipublicæ,
temporali, & spirituali, hanc exemptionẽexemptionem à foro seculari clericis iure humano datādatam limitare,
ac restringere, vel quòad quosdam clericos, vel
quò ad quasdāquasdam causas. Probatur etenim hoc ea
ratione: quia hęc exemptio iure humano iustis
ex causis data est: & ideò poterit ex publica vtilitate restringi, certisuè limitibus distingui, ne quid in perniciem communitatis concessum
esse videatur. Hoc verò cōstabitconstabit amplius ex his
quę in sequentib. corolarijs, & illationibus tradentur ad huiusce quæstionis vberiorem cognitionem.
Secundò, ex præmissa resolutione constat, quid
possit consuetudo circa exemptionem istam
clericorum à foro seculari. Nam tex. in c. cleric.
de iudic. tradit, non valere consuetudinem,
ꝙquod
*clerici in criminalibus apud secularem
iudicẽiudicem
conueniantur. Quo in loco glo. idem generaliter respondisse videtur,
cōsiderataconsiderata ratione ipsa,
qua vtitur: & idem illîc Panormitan. & Docto.
notant Rota in antiq. 840. & 2. in antiquiorib.
titu. de consuetud. Rochus Curt. in c. vltim de
consuetud. folio paruo 39. & item 51. colum. 4.
etiamsi consuetudo sit immemorialis. Quorum omnium ea est potissima ratio, quod hæc
exemptio fuerit instituta iure diuino, cui nulla consuetudo derogare potest, iuxta textum
in dict. capit. vlti. Hæc verò ratio non est omninò certa, imò in plerisque casibus falsa, vt probauimus, & ideò dubia est opinio communis:
præsertim quia consuetudo mixta procedens
à tacito consensu clericorum & laicorum maximam vim habet, etiam in his, quæ ecclesiastica sunt: quemadmodum adnotârunt glossa
& Doctor. in capitu. vir autem. de secund. nup.
textus optimus, & illîc Abb. in capitu. cùm venissent. de eo qui mittit. in possess. caus. rei seruand. & in capit. cùm causa. de re iudic. tractat
Rochus in d. cap. vl. de consue. folio paruo 67.
colum. 2.
Quamobrem etiamsi existimem, non posse consuetudinem tollere hanc exemptionem clericorum, nec ita restringere, ac limitare: vt inde
maximè clericis, & ordini ecclesiastico iniuria
fiat, grauissimumque immineat præiudicium ex eo, quòd ministri Dei passim ad forum
seculare inuiti trahantur, opinor tamen aliquot in casibus posse per consuetudinem legitimè præscriptam exemptionem istam restringi, ac limitari. Iuris etenim est positiui
& humani immunitas hæc, & ideò nisi ea ex
parte, qua dedecus imminet ordini ecclesiastico, & graue damnum infertur quieti, ac trāquillitatitranquillitati ministrorum Dei, poterit restringi
consuetudine legitimè præscripta, quæ procedat à tacito consensu clericorum, & laicorum
simul.
Qua ratione consuetudo Anglorum, apud quos
clerici quicunque, etiam coniugati in sacris
cōstituticonstituti coram iudice seculari litigare coguntur
super actionibus realibus, mixtis, & personalibus
tātùmtantum, mihi non satis iusta, & rationabilis
videtur: nisi moderamen aliquod publica institutione ad iustitiæ
modũmodum obtinuerit: & ideò
meritò à iuris pontificij professoribus reprobatur: vti
eāeam improbant Rotæ iudices in d. decisi.
840. in antiquis. & dec. 2. in antiq. Hæc
siquidẽsiquidem
|
consuetudo multùm impedit clericos, ac retrahit à ministerio cultus diuini, cùm passim cogantur
quacunq;quacunque ex causa coram secularibus
iudicibus actoribus respondere. Non ita iniqua est, imò fortassis aliquot ex causis admittenda, nec admittenda, nec admodùm improbanda, etiamsi iuxta sacrorum canonum rigorem aliud respondendum foret, consuetudo
illa, qua Galli
absq;absque vlla retractatione vtuntur,
secundum quam clerici in actionibus realibus
conueniuntur coram iudicibus secularibus, vt
testantur
IoāIoan. Faber in d. §. vlt. col. 2. insti. de satisdat. Aufrerius in clemen. 1. de offi. ord. regul.
2. num. 5. & Gulielmus Benedictus in c. Raynutius. de testamen. verb. & vxorem. in 2. numero
322. Boerius decisi. 69. num. 20. & Andræ. Tiraquel. in lib. 1. de retract. §. 32. gloss. 1. numer. 81. &
pleriq;plerique alij. Non enim audeo forensem istum
Gallorum vsum, & praxim
vtiq;vtique damnare,
etiāetiam
si apud Hispanos
nusꝗ̈nusquam viderim opinionem
istāistam
admitti, siquidem clerici, etiam in realib. actionib. apud
iudicẽiudicem ecclesiasticum non secularem
conueniuntur.
Tertiò illud est obseruandum, quod etiamsi exẽptioexemptio clericorum à foro seculari, & eius potestate ac iurisdictione foret secundum CommunẽCommunem
opinionem iure diuino inducta, id obtineret
quo ad sacerdotes, diaconos, & subdiaconos,
atq;atque itidem clericos primæ tonsurę, qui tamen
actu ministerio diuino vacarent, & ecclesiæ ꝓpriumproprium exercentes officiuum seruirent, ac ministrarent. Illi etenim clerici prima tantùm tōsuratonsura donati, qui solo nomine clerici sunt, nulli
ecclesiæ, nec ecclesiastico ministerio seruiẽtesseruientes,
quiq́;quique nihil à laicis differunt, non videntur à seculari iurisdictione exempti, nec immunes ex
illo iure diuino, quod hāchanc exemptionem concessit illis clericis, qui vel sacris sint ordinibus
in signiti, vel ministerio ecclesiastico seruiant
& vacauerint. Tametsi & hos primæ tonsuræ
clericos iura pontificia decreuerint exemptos
fore à iurisdictione principum secularium, quẽadmodumquemadmodum constat ex notatis in c. vnic. de cler.
coniuga. in 6. & in l. præsbyteros. C. de episco.
& cleri. Imo & Ioannes Bernardus episcopus
Calaguritanus in pract. crimin. c. 90. ad finem,
in distinctè censet, primæ tonsuræ clericos iure
tātùmtantum humano, nōnon diuino à potestate seculari
fuisse exẽptosexemptos. & idẽidem notat Carol. Mol. in Alex.
consi. 8. col. 1.
Quartò deducitur ex his, posse facilius
RomanũRomanum
Pontificem exemptionem istam clericorum à
iurisdictione seculari restringere, ac limitare
circa primæ tonsuræ clericos, quam erga clericos in sacris constitutos, quamuis in vtrisque
*iure tantùm humano statuta fuerit hæc clericorum exemptio. Hoc corolarium probatur
ex his, quæ proximè diximus, cum clerici primæ tonsuræ ferè nullum ministerium ecclesiasticum exerceant, & prætereà, quia prima tonsura potiùs est gradus quidam ad cæteros ordines, quam ordo verè ecclesiasticus, & propriè, sicuti & nos adnotauimus in ca. quia nos.
de testam. nu. 3. & 4.
Quintò hinc apparet, summum pontificem iustè
quidem potuisse hanc clericorum exemptionem à iurisdictione seculari, circa primæ tonsuræ clericos coniugatos certis quibusdam temperare, ac restringere limitibus, qui
tradũturtraduntur in
d. c. vnic. de cleric. coniuga. in 6. Hæc etenim
exemptio iuris est humani, non diuini. Et licet
iure diuino foret inducta, potuisset Papa illud
ius diuinum ita interpretari, vt clericus coniugatus non aliter hac immunitate gauderet,
quam si tonsuram, & vestes, quæ sunc clericorum insignia, detulerit. Æquissima profectò
est Pontificia constitutio, cùm alioqui clerici
coniugati nullo fungantur in Republica ecclesiastica ministerio, imò sint ab eo separati, quippè qui vxorem acceperint. c. Ioannes. de cleri.
coniug. Quòd si liberè & indistinctè clerici coniugati essent à potestate seculari exempti, maximam haberent immunitatem, & ex ea licentiam,
atq;atque audaciam multa committendi scelera, & delicta: nec essent clerici ad alium finem,
& effectum, quàm vt immunes essent à potestate seculari,
liberiq́;liberique & exempti, quo possent tutè
absq;absque metu iustæ punitionis multis dare operam criminibus in Rei publicæ
perniciẽperniciem, arma, & seculares, laicasuè deferentes vestes, mille negotijs secularibus impliciti. Hoc præsertim tempore, quo tanta clericis primæ tonsuræ, qui minimè ecclesiasticis ministerijs, & officijs funguntur, delinquendi occasio datur ex
eo, quòd à iudicibus ecclesiasticis etiam ob homicidium voluntarium, leuissimè puniantur,
& benignè
absq;absque vllis compedibus, & carceribus ante
punitionẽpunitionem tractentur, grauissima, &
maxima pœna digni, qua essent omninò lege
iustitiæ ab ipsis ecclesiasticis iudicibus iuxta
canonicas sanctiones puniendi. Idcircò Bonifa. 8. æquissimè constitutionem
præcitatāpræcitatam edidit, ex qua decisum extat, clericos primæ tonsuræ coniugatos tunc priuilegio fori, & canonici gaudere, cùm vnicam, & virginem vxorem
acceperint, tonsuram, & vestes honestas, ac clericis conuenientes detulerint, etiamsi Speculator in tractatu de concilio, parte secunda ca.
4. scripserit, constitutionem istam
reuocandāreuocandam
fore à concilio vniuersali, quia fuerit aduersus
libertatem ecclesiasticam promulgata. Atque
ideò magis è Republica esse Christiana, quòd
clerici coniugati absque vlla distinctione immunitates habeant veteribus canonibus, & legibus clericis concessas, quod ipse minimè crediderim. licet Ioan. Monachus in d. c. vnic. doleat, constitutionem illam editam fuisse: cùm
& illîc Ioannes Andræ. 3. colum. scribat. querelas principum secularium iustam dedisse causam eius editioni. Nec omninò adsentiar Iaco|
bo à Bello visu, seu potiùs Iordano Bretio in
repetit. §. contrahentes. de foro competen. in
6. qui. num. 90. prima oppositione censet, clericos coniugatos,
etiāetiam si tonsi, & vestibus induti
honestis, & clericalibus incedant, quò ad omnia subditos esse iudicibus secularibus,
nōnon obstante constitutione prædicta: quæ tantùm erit
secundũsecundum eũeum obseruanda in his prouincijs: quæ
fuerint quò ad temporalem iurisdictionem Romano Pontifici subiectæ.
His ita prænotatis operæ pretium me facturum
opinor, si ad vsum forensem, & praxim aliquot
tradidero huius, de clericis primæ tōsurętonsurę coniugatis, constitutionis, interpretationes, quò
expeditior sit eius intellectus.
Prima igitur cōstituiturconstituitur interpretatio, vt ea constitutio intelligenda sit in causis criminalibus:
cùm in ciuilibus clerici coniugati non sint exempti à iurisdictione iudicis secularis: imò coram ipso sint conueniendi, etiam si tonsuram
& vestes deferant clericales. Sic etenim voluêre Ioan. Andræas. Domin. Anchar. & Banchelius in dict. capitu. vni. Lapus allegat. 118. Cardina & Imola in cap. ex parte. colum. 1. de cleri.
coniug. Montal. in leg. 25. titu. 9. partit. prima,
& est Communis opinio, etiam si idem Lapus
allegat. 41. & Francus in dict. cap. vnic. contrarium probare conentur ex verbis illius constitutionis: dum in ea expressim decisum extat,
clericum coniugatum cum vnica, & virgine
tonsuram, & vestes clericales deferentem,
nōnon esse trahendum ad iudicem secularem criminaliter, nec ciuiliter. Et tamen verus sensus
in hoc constat, quòd clericus hic coniugatus
pro criminibus, & in criminalibus causis non
conueniatur coram iudice seculari, nec criminaliter nec ciuiliter, id est, etiam si pro crimine
ciuiliter agatur: Atque hæc est communis, &
manifesta huius textus interpretatio: etiam si
non desint, qui aliter præcitata verba interpretentur, ita quidem, vt etiam in ciuilibus clerici coniugati, quo ad carceres, & ipsorum capturam, liberi sint á iurisdictione seculari. Nam
licet possit iudex secularis de causa ciuili cognoscere, & eāeam diffinire, non tamẽtamen poterit clericũclericum coniugatum capere, & in carcerẽcarcerem pro executione detrudere, si ipse clericus ea seruauerit, &
fecerit, quæ in dicta Bonifacij 8. constitutione
continentur: Quod pręter alios placet Ancha.
in dict. c. vnic. & Ripæ in lib. 1. responso. c. 13. col.
3. quæ quidem opinio cōmuniscommunis est, & in hunc
sensum intelligitur, vt iudex secularis in canonis excōmunicationemexcommunicationem incidat, si clericũclericum coniugatũconiugatum in hisce causis in carcerem miserit, secũdumsecundum Montaluum in d. l. 25. Qui tamẽtamen cōtrariumcontrarium probat, & iure quidẽquidem, (ni fallor). clerici etenim coniugati hæc duo tantũtantum priuilegia non
obstante matrimonio retinent, scilicet priuilegium fori, quò ad criminalia, & priuilegium
canonis: vt in dict. c. vnic. expressim probatur vnde in ciuilibus nullānullam habet fori præscriptionem, nec priuilegium: imo manet in his sub
potestate iudicis secularis, qui minimè incidet
in excōmunicationemexcommunicationem canonis ex eo, quod licitè clericum sibi subditum in carcerem ad executionem contractus, sententiæ vel alterius
ciuilis rei causa miserit. Atque ita passim apud
Hispanos absque vlla controuersia in causis
ciuilibus clerici coniugati, vbi hoc iuris, & iustitiæ ministerium exegerit, à iudicibus secularibus capiuntur, & detruduntur in carcerem.
Secundò, hæc Bonifacij decisio est ita examinanda, & intelligenda, vt non sit satis clerico coniugato, vnam tantũtantum deferre vestem clericalem,
si alias vestes sit indutus inhonestas, & seculares. Cum sit necessarium, clericos coniugatos
ad hæc priuilegia obtinenda, vestes omnes induere clericales, & honestas: illas saltem, quæ
facilè videri possunt. QuemadmodũQuemadmodum exdictione pluralis numeri probatur in dict. cap. vnic.
secundum Domini. & Doct. inibi. text. optim.
in cap. si iudex laicus. de sent. excommu. not.
decisio Tolosana & illîc Aufreri. q. 252 & 227.
quibus ad del. 16. titu. de los per lados. libr. 1. ordinat. & quæ tradentur in ca. sequenti.
Tertiò, vt locus sit huic constitutioni, de clericis
coniugatis, duo sunt ab eisdem clericis probanda. primum, quod tonsuram, secundum
quòd & vestes detulerint clericales: quemadmodum, in d. cap. vnic. apparet, ac notat Rota
in nouis. 202. Bald. in l. si qua per calumniam. C.
de epis. & cleri. & Guido Papæ quæ. 138. Imola
in cap. Ioannes, de cle. coniugat. num. 3. & Car.
in d. cap. perpendimus. vlt. opposi. & prætereà
necessarium est, quòd probent, vxorẽvxorem vnicam
& virginem duxisse, vt illic respondetur: quanuis in hoc vltimo non ita præcisam exegerint
probationem: cum vnicũvnicum tantum matrimonium, & fœmina virgo præsumatur: nisi contrarium probatum fuerit.
Quartò, illud est obseruandum, quónam modo
diffiniri valeat, ac certis limitib. pręscribi, quod
de vestibus clericalibus in dicta constitutione
continetur. Nam in c. pen. de vit. & hones. cler.
& in clem. 13. eo titul. etiam si quædam vestes
clericis fuerint interdictæ, non tamen est satis
cautum, nec omninò diffinitum, quæ vestes
sint honestæ & verè clericales: idcircò glos. illic
communiter probata in d. c. pen. verb. de auratis. respondet, eas censeri clericis vestes honestas, quæ communi vsu fuerint admissæ ea in
prouincia. Vt tandem non dicatur clericus indecoris vestibus indutus, qui iuxta regionis
consuetudinem, vsum, & morem vestitus incedat. Hoc ipsum in hac specie probat Alexan.
in consil. 149. num. 12. lib. 6. idem consil. 8. col.
vlt. libr. 1. gloss. insignis, in c. si quis virorum. 30.
dist. ad idem optima gloss. in cle. 1. ver. secularis. de elect. & gloss. in summa. 24. q. 1. notant
Card. in d. cle. 2. ad finem, Abb. in c. 1. de apo|
stat. Rochus in c. vl. de consu. folio par. 18. c. 2. &
50. co. 4. tex. optimus in c. Io. de cler.
cōiugatconiugat.
Quæ quidem opinio potest multifariam intelligi, & accipi. Primum etenim quibusdam fortassis placebit, satis esse, quòd clerici coniugati his vtantur vestibus, quibus cæteri laici, & seculares, qui vxores habent, secundum communem regionis vsum vtuntur. Hoc veró non
sufficit ad hoc, vt sit locus priuilegijs, quæ in d.
cap. vnic. commemorantur. vt expressim asserit Fulgosi. in consi. 224. colũcolum. 1. Atque ideò illîc
idem author existimat, illam consuetudinem
sufficere, quæ legitimè præscripta induxerit,
clericos coniugatos priuilegium fori habere,
etiam si vestibus non vtantur clericalibus, nec
tonsuram deferant. idem probant & sequuntur Rochus Curtius in d. c. vlt. de consuetudi.
fol. 51. col. 1. Albertinus in cap. 1. de hæred. in 6.
q. 13. ver. Septima declaratio. nu. 19. & Chassanæus in consuetud. Burgundiæ rub. 1. §. 5. vers.
Archidiaconus. nu. 59. Atque ita intelligi poterit quod Alexand. & alij adnotarunt, quamuis
eorum proprius, ac verus sensus sit in hunc modum deducendus, vt possit satisfieri canonibus, ad effectum, quòd clerici coniugati priuilegium fori & canonis retineant, & habeant, si
ipsi illis vestibus vtantur, quibus ex consuetudine & vsu regionis honestè vtuntur eiusdem
qualitatis, & conditionis homines: nempè clerici primæ tonsuræ coniugati. Nam cùm ius
canonicum secundum communem minimè
diffiniuerit vestium qualitatem, & modum, potuit consuetudo diffinire, quæ vestes censeantur clericis coniugatis honestæ, cum illud sit
constitutissimum, non omninò, nec præcisè illis vestibus vti debere, quibus indui debeant
clerici in sacris ordinibus constituti, vel in minoribus, ecclesiastico tamen ministerio vacantes: quod sensit summus Pontifex in d. ca. Ioannes. de cleric. coniug. Scio tamen, & sæpissimè
certis testimonijs cōpertumcompertum habui, à multis iudicibus ecclesiasticis pronunciatũpronunciatum fusse, clericos coniugatos, qui en sibus, armis, & vestibus
omninò laicis vsi, & induti fuêre cōmunitercommuniter, &
nihil ab omninò laicis differentes, nec adhuc ipsa tōsuratonsura, gaudere priuilegio fori, & ea ex causa iudices seculares inhibitionibus nōnon satis canonicis & censuris minimè iustis passim adeò
grauari, & lædi, vt non temerè possimus asseuerare, hoc ecclesiasticos iudices nihil censere
propriùs iurisdictionis ecclesiasticæ, quam meros laicos, & sceleratissimos homines, in graue
reipublicæ dispendiũdispendium, & diuinæ, atq;atque humanæ
iustitię lęsionẽlęsionem, à iudicibus secularibus eximire.
Quod quāquam iustè, sanctè, ac piè id fiat, viderint ipsi, qui tot sacris canonibus obstantibus maximāmaximam laicis, qui nullo ecclesiastico ministerio vacant, delinquendi licentiālicentiam præbere satagũtsatagunt: pręsertim post Alex. 6. constitutionẽconstitutionem, cuius mentionem in capite sequenti facturi sumus
Quintò potissimũpotissimum est adnotandum, clericos cōiugatosconiugatos nōnon ex hoc amittere fori priuilegium,
quòd semel aut aliquādoaliquando tonsurātonsuram & vestes clericales dimiserint, modò tẽporetempore delicti tōsitonsi fuerint, & vestibus clericalibus induti, NōNon etenim
aliqua canonica constitutione statutũstatutum est, priuilegiũpriuilegium hoc ea ex causa prorsùs amitti, si tempore
cōmissicommissi criminis, aut alio in specie requisito, tōsurātonsuram, & vestes clericales deferātdeferant clerici: quasi eo
tantùm priuẽturpriuentur tẽporetempore his priuilegijs, quo vestes, & tōsurātonsuram dimiserint: sicuti respōderuntresponderunt Io.
And. & illîc omnes in d. c. Io. & idẽidem in d. c. vnic.
de cler. con. in 6. quorũquorum opinio cōmuniscommunis est, vt
eāeam secutus asserit Alex. in cōscons. 8. lib. 1. & cōscons. 149.
li. 6. Hip in sin. 480. authoritate tex. in cle. 1. & ibi gl. verb. quādiuquamdiu. de vita, & honest. cleri. Idem
probatur expressim ex Alex. 6. constitutione,
quæ inter huius Regni sanctiones est memorabilis. Nam ex ea satis est, quòd clerici primæ tōsurætonsuræ, vestibus & tonsura vtantur tẽporetempore commissi criminis, & quatuor mensibus proximis
fuerint vsi. Ergò si antè quatuor menses à tempore cōmissicommissi criminis vestes dimiserint, & tonsuram, non amittunt clerici priuilegiũpriuilegium fori: Sic
sanè clericus coniugatus, qui tẽporetempore commissi
criminis tonsuram & vestes deferebat, nōnon erit
priuatus hoc fori priuilegio, etiāetiam si post delictũdelictum
commissum vestes dimiserit, nec tonsura vtatur: quemadmodum ex mente omnium Alex.
respondet indictis consilijs. Eadem ferè ratione clericus coniugatus, qui tamen vnicam vxorem, virginemq́;virginemque acceperit, ea mortua, & matrimonio soluto, consequitur, & habet omnia priuilegia, quæ clerici primæ tonsuræ non coniugati iurè habent, & obtinent, secundum Abb.
in c. clericus. in 2. de vita, & honesta. cle. cuius
opinionem ferè vnanimi sententia probant omnes in d. cap. vnic. de cleri. coniug. in 6.
Sextò, eadem priuilegia quæ in dict. cap. vnic. cōcessaconcessa clericis coniugatis, tonsis quidem, & clericalibus vestibus amictis, etiam conueniunt
his clericis coniugatis, qui negotiationi operam dant: Cum his coniugatis licita videatur
quædam honesta victus causa negociatio, quāuisquamuis alioqui clericis alijs sit interdicta: arg. cap.
Ioannes de cleric. coniugat. Atque ita notant
Francus in dict. cap. vnic. col. 3. & Alex. in dict.
cons. 8. colu. vlt. lib. 1. tametsi Ioan. Imolensis in
dict. cap. Ioannes col. 2. contrarium probare conetur.
Septimò hęc omnia sunt sic ad amussim
intelligẽdaintelligenda, vt constet, clericos coniugatos cum vnica,
& virgine, tonsura, & vestibus clericalibus vtentes, tantum hæc duo fori, & canonis priuilegia
*obtinere: quo ad reliqua verò clericorum priuilegia laicos omninò censeri. text. est sing. &
ibi gloss. communiter recepta verbo. cæteris. in
dict. cap. vni. de cleri. coniug. in 6. vbi Francus
multa
cōmemoratcommemorat priuilegia, quæ clericis coniugatis iure negantur, cùm alioqui clericis sint
|
non coniugatis concessa. Idem fecêre Card. in
Clement. 1. de vit. & honest. cler. Aufrerius in
Clemen. 1. de offic. ord. nota. 3. Domini. in capitul. 1. de offic. vicar. lib. 6. col. vltim. & Paulus
Parisius in consil. 40. num. 20. lib. 4. præsertim
clericis coniugatis, etiam cum vnica & virgine, & qui vestibus, ac tonsura vtantur, iure negatur priuilegium immunitatis, quo ad gabellas, munera secularia, indictiones, collectas, aliáue quæuis regalia obsequia, censum, & his similia. Nam hæc subire tenentur hi clerici, sicuti
subeunt & præstant omninò laici. Quod in specie adnotârunt glo. memorabilis in dict. capit.
vnic. verb. in cæteris. & ibi omnes. Panormit. in
capitul. ex parte. de cleric. coniugat. Guido Papæ quæstione. 383. Bertachinus in tract. de Gabellis. 7.. part. num. 12. Angelus in Authen. de
Monachis. §. penultim. Ioannes Mauricius in
repetit. l. vni. C. quo loco mulier. munera subire soleant. lib. 10. pag. 75.
quorũquorum opinio Communis est, & ab omnibus probatur in d. cap. ex
parte. atque item lege regia. l. 23. tit. 4. li. ordi.
& l. 23. tit. 3. lib. 1. ord. quibus quidem legibus
constat diffinitum esse, quòd clerici primę tonsuræ non coniugati liberi sint & immunes ab
omnibus subsidijs, censibus, ac tributis, & indictis, à quibus clerici in sacris constituti liberi censentur. Quam opinionem iure probant
Guido Papæ, & alij authores modò citati. Et
est
CōmunisCommunis opinio
atq;atque intellectus, ad omnes
iuris canonici constitutiones, quibus clerici
eximuntur ab his muneribus secularibus personalibus quidem, & mixtis. Hoc ipsum poterit probari multis locis
vtriusq;vtriusque iuris, in quibus appellatione clericorum continentur &
clerici primæ tonsuræ, de quibus agere nunc
omittam: Traditur etenim in capitu. clerici. de
iud. & in rubr. de vita & honestate clericorum,
per Dec. in c. 2. de præbend. textus elegans in
hac specie in l. presbyteros. C. de episco. & cle.
Sunt tamen qui opinentur, hanc
cōclusionemconclusionem
admittendam fore, cùm clerici primæ tonsurę
probam & honestam viuendi rationem sectentur, saltem vestes, & tonsuram non dimittentes, quod deducere videntur ex Innocentio in
c. 1. de apostat. Thomas Parpalias in repetitio.
l. placet. C. de sacrosanct. eccle. Ioan. Mauritius
in d. l. vni. pag. 73. tenet idem Guido Papæ. qu.
381. Nam, vt refert Matth. Afflict. in constitutio.
Neapolit. rub. 3. num. 13. Carolus 2. Neapolis
Rex per constitutionem regiam idem visus est
statuisse, ita iura pontificia interpretatus. Quæ
quidem interpretatio non est fortassis à mente iuris canonici aliena hisce pręsertim temporibus, quibus tot clerici primæ tonsuræ absque
tonsura, & vestibus passim vagantur, moribus,
& vitæ honestate à cęteris laicis minimè distincti, imò propter priuilegia peccandi licentia
ipsis multò peiores, in maximum Christianæ
Reipublicæ dispendium, potissimùm hac in re, cùm alij laici sint horum clericorum onera
subituri, quod illis satis graue & molestum est,
quippè quibus constet, hos clericos primæ
tōsurætonsuræ, qui ad his oneribus immunes esse
cōtenduntcontendunt, nec vestibus, nec tonsura clericos esse,
nec alicui ecclesiastico ministerio uacare, nec
id ipsum vel minima ex parte cogitantes.
Vnde cùm hæc exemptio iure sit tantum humano instituta, plurimum poterit circa eius vim,
& vsum consuetudo legitimè præscripta: maximè nōnon erit eius quæuis interpretatio reipublicæ conueniens abijcienda, cum de muneribus agatur, quæ mixta sunt, & ratione rerum
temporalium personis quò ad census, & pecuniæ contributionẽcontributionem indicuntur. Etiam si iuxta
iuris canonici rigorem clerici primæ tonsuræ
non sint priuandi hoc priuilegio, ex eo, quòd
tonsuram, & vestes dimiserint, nisi prius tertiò
moniti in hanc inciderint contumaciam: sicuti notat Imola in cap. vlt. col. 1. de vita, & honestate clerico. & idem probat regia lex 13. tit. 3.
libro primo ordinationum. sufficeret tamen ea
monitio, quæ fit per publicationem constitutionis Alexandrinæ, cuius statim cap. sequen.
mentio fiet. Vidi semel regias literas in hoc
decretas, vt clerici primæ tonsuræ etiam non
coniugati, cogantur soluere decimam partem pretij, quo res proprias, etiāetiam seclusa mercimonij, & negotiationis causa, vendiderint.
Quod ius Alcauala Hispani, alij Gabellam appellant. cùm tamẽtamen ius Pontificium in dicto capitulo quanquam. de censibus. in sexto, non
minùs hanc exactionem, quam alias in clericorum rebus, & personis prohibuerit.
Vnde fateri oportet, posse multum
in hisce immunitatibus
consuetudinem.