Tertiò Panormit. in dict. c. 2. numer. 9. aliter existimat intelligendum esse text. in dict capit. aliud, asseuerans, pœnitentem posse conueniri apud iudicem secularem: licet ipse possit agere
contra quencunque coram iudice ecclesiastico. Quæ quidem interpretatio ex eo displicet
Barbatio ibidem, quod opinetur, non posse
hæc duo simul constare, pœnitentem actorem
posse agere apud iudicem ecclesiasticum, & eundem reum posse conueniri apud secularem.
Atque idem mihi videtur, si constituamus, pœnitentem esse & censeri personam ecclesiasticam. Cùm si hoc iure, quia persona ecclesiastica est, potest agere apud ecclesiasticum: poterit
|
fortiori ratione apud
eundẽeundem conueniri, & declinare forum iudicis secularis.
QuāuisQuamuis Panor.
hunc sensum habere possit, & verè habet, quòd
pœnitens & miserabilis persona possit agere
apud iudicem ecclesiasticum, licet teneatur
conuentus respondere coram seculari. Etenim
in pauperibus & miserabilibus personis possunt hæc duo procedere, & obtinere: vt colligitur ex Innocent. quem citat Panorm. in d. ca.
significantibus: & nos obiter diximus superiùs
in c. 7. & tamen non omninò conuenit Panor.
intellectus, quia pœnitens
nōnon est
ꝑsonapersona ecclesiastica, nec, vt miserabilis poterit regulariter
corācoram ecclesi. iudice agere:
quẽadmodũquemadmodum paulò ante
ꝓbauimusprobauimus. Vndè falsa
ẽest omninò nec
ꝓbaturprobatur à
doctorib. opinio gl. in d. c. aliud. in 2. intellectu,
dũdum illud
respōsumresponsum intelligit, quoties pœnitens
reus est.
NāNam oẽsomnes ferè, quorum superiùs meminimus, paucis exceptis, dum diligenter examinant verum sensum c. aliud. planè illud intelligunt in pœnitente actore: non in reo, vt ex modo traditis, & statim explicandis constabit. Quartò: frequentiori doctorum suffragio responsio Leonis Papæ in actore intelligitur: vt tandem, Pœnitens, si causam habeat, quam forsan
negligere non debeat, possit reum vocare ad
ecclesiasticum iudicium:
eaq́;eaque vocatio sit necessaria, quoties reus ipse clericus est. At vbi reus sit laicus,
consiliũconsilium potiùs,
quāquam necessitas inducatur: & id consentiente reo non aliâs: cùm
nōnon habeat maius priuilegium pœnitens, quam
clericus sacerdos, qui laicum reum debet necessariò
cōuenireconuenire apud iudicem laicum. c. cùm
sit generale. de for. compet. c. experientiæ. 11. q.
1. Nec quicquam vrget pœnitentiæ fauor,
vt reus inuitus ad alienum trahatur forum, fiatque eidem, ac iudici seculari iniuria:
cùm potiùs abstinêre debuisset pœnitens, dum
pœnitentiam agit, ab actione proponenda,
quāquam damnum & iniuria irroget alteri, eum inuitum trahendo ad eum, qui eius iudex non
est. Atque ita hunc intellectum tenuêre gl. in d.
cap. aliud & inibi Domi. Præposit. & Car. à Turre Cremata post alios, quorum sententiam mihi probare videtur tacitè Aret. in dict. c. 2. col. 2.
& expressim
SeptimancẽsisSeptimancensis in d. c. 46. nu. 19.
qui citat & ad hoc ipsum alterum eiusdem diui Leonis locum ex epistola. 94. ad episcopos,
& presbyteros intra Thraciam constitutos. in
cuius epistolæ calce sic ait, Sanè si clericus
laicũlaicum pulset, priùs se audiri ab episcopis poscat:
tũtum
si petitioni suæ
laicũlaicum viderit obuiare, ex permissu episcopi sui in seculi moderatores disceptatione confligat. Hæc sanè sunt, quæ à multis adnotari solent circa
verāveram interpretationẽinterpretationem epistolæ diui Leonis Papæ, cuius pars à Gratiano adducitur in d. c. aliud. Forsan eius capitis intellectus apertiùs constabit, si literam, vt extat apud
Leonem Papam. hoc in loco subijciamus, ex
epistola 90. ad Rusticum Narbonensem episcopum capit. 8. Egerat enim sanctissimus ille Pontifex de his, qui pœnitentiam agere differunt,
segnitiem istam à dæmonis persuasione sensim hominum mentibus illapsam impensissimè reprobans: tandem, subdit. Aliud quidem
est, debita iusta reposcere, aliud propria perfectionis amore contemnere. Sed illicitorum
veniāveniam postulantem, oportet multis, etiam à licitis
abstinere, dicente Apostolo: omnia mihi
licẽtlicent,
sed non omnia expediunt. Vndè si quis pœnitens habeat causam, quam negligere fortè non
debeat, meliùs expetit ecclesiasticum quam forense iudicium. Hactenùs Leo Papa. Ex cuius
contextu apparet manifestè, si Apostoli verba,
quibus vtitur, considerentur, & deindè distinctio iusta reposcentis à contemnente proprio
perfectionis amore, diui Leonis epistolam necessariò intelligendam fore in actore, non in
reo. Hûc etenim pertinet totus responsionis
contextus: Nec potest commodè aliud deduci ex ipso penitissimo pontificis sensu: cùm
actori detur,
nōnon reo, agendi libertas, electio, &
arbitrium: de quibus illîc manifestissimè agitur. Sic & illud constat, in eodem capite arbitrio, & electioni pœnitentis committi actionem ipsam coram iudice seculari, vel ecclesiastico secundum communem: ita tamen, vt
quamuis non peccet, nec
crimẽcrimen committat agendo apud iudicem secularem, melius tamen
faciat, si coram iudice ecclesiastico negocium
prosequatur. Hinc sequitur, non probari authoritate Leonis Papæ etiam si sequamur
communẽcommunem eius interpretationem, pœnitentem publicè, ac perpetuò ita esse
subditũsubditum ecclesiasticæ iurisdictioni, quòd
nōnon possit apud
secularẽsecularem iudicem
cōueniriconueniri.
NōNon enim loquitur Leo pontifex
in reo, sed actore. Nec illîc datur libertas
declinādideclinandi iudicium seculare in
præiudiciũpræiudicium eius, qui
pro iure proprio exigendo
pœnitentẽpœnitentem vocauerit ad eum iudicem, à quo nulla lege, vel canone expressim immunis, & liber censetur.
Atq;Atque
hęc quidem dicta sint
iuxtāiuxtam eum sensum,
quẽquem
Arch. gl. Do. Præpo. & Cardinalis à Turre Cremata, &
pleriq́;plerique alij tradidêre ad Leonis pontificis maximi responsum. Ipse verò minimè
prętermittam, & aliter Leonis epistolam accipere, ac interpretari, sic quidem, vt constituamus, pœnitentem ex eo velle
pænitentiāpænitentiam differre, quòd agere decreuerit pro rebus proprijs apud
iudicẽiudicem exigendis forensi strepitu & actione. Nam quilibet potest iustissimè reposcere,
quæ sibi iure debentur: tametsi perfectionis sit,
hæc
tẽporaliatemporalia remittere, & contemnere. Potissimè
tamẽtamen pœnitẽtibuspœnitentibus cōuenitconuenit, hac vti perfectione, & id expedit, quoties differri per
strepitũstrepitum iudicialẽiudicialem pœnitentiāpœnitentiam cōtingitcontingit, quib. sanè
perpẽsisperpensis,
etiāetiam si
pœnitẽtipœnitenti liceat
actiōeactione forẽsiforensi vti pro
causa,
quāquam forsan negligere non debeat: meliùs
tamẽtamen erit, ex
cōsilconsil. Leonis Papę,
iudiciũiudicium ecclesiasticũecclesiasticum pęnitẽtiępęnitentię,
quāquam forẽseforense, idest
rerũrerum exactionẽexactionem,
|
expetere. Etenim non arbitror, Pontificem sanctissimum in præcitata epistola constituisse discrimen inter iudicium seculare, & ecclesiasticum, sed inter iudicium pœnitentię, & forense.
Cum huic distinctioni conueniant omnia, quę
ab
eodẽeodem Pontifice traduntur. Nec potest dubitari, forense
iudiciũiudicium rectè dici,
iudiciũiudicium fori exterioris,
etiāetiam si ecclesiasticum sit. ca. forus. de verbo. significatione. Est igitur diui Leonis responsio sic accipienda, vt ecclesiasticum iudicium
exponamus, id est, iudicium pœnitentiæ: forense autem, id est iudicium exterius. pro rebus
petendis.
Deniq;Denique meliùs erit & consultiùs, pœnitentibus exactionem forensem, etiam iustam
differre, quàm eius causa pœnitentiam ad tempus remittere.