Secunda conclusio. Lite cæpta contra
laicũlaicum apud
secularem iudicem,
eaq́;eaque pendente, si mori con
*tigerit laicus, clerico hærede relicto, iudex secularis ad diffinitionem
vsq;vsque etiam contra clericum causam istam tractabit. Huic conclusioni
fuffragatur, tex. in l. venditor. ff. de iudic. vbi Iurisconsultus respondet, venditorem, qui velit
defendere ratione euictionis emptorem ab
actione contra eum proposita, teneri defensionem hanc prosequi coram iudice, qui de Ista
causa, & actione cognoscere cęperat. Quæ quidem responsio locum obtinet, etiamsi venditor clericus sit, quod
cautũcautum expressim est l. 57.
titul. 6. part. prima. Idem tamen iure communi
quoad clericum venditorem, tenent apertissimè Bald. Fulgo. & Lancelo. Dec. ac sensit Albe.
in d. l. venditor. August. in l. non solùm. §. quod
vulgò. ff. de vsucap. optimus tex. in l. 1. C. vbi in
rem act. Panor. & Anto. Burgensis in cap. vltim.
num. 16. de empt. idem Abb. in c. quoniam frequenter. §. in alijs. nume. 28. & ibi Anto. Cardi.
*& Soc. num. 127. vt lite non contesta. Ancha. in
reg. ea quæ. de regu. iur. in 6. q 17. Bald. in Auth.
clericus. 2. col. C. de episc. & Cleric. Lanfrancus
Orianus in tract. de arbitris. q. 47. Pulchrè Bar.
Socin. consil. 91. lib. 3 versic. circa vltimam difficultatem. Qui fatetur hanc opinionem communem esse. Idem asserit Lancelot. Decius in
dicta l. venditor. Eandem opinionem sequuntur dicentes, eam seruari in regno Franciæ, Stephanus Aufreri. in d. Clemen. 1. de offic. ordin.
regula secunda. Fallent. 5. & Gulielm. Benedi.
in capit. Rainutius. verb. & vxorem nomine
Adelasiam. numer. 417. Tametsi contrariam
sententiam probant, & sequuntur Paul. Castr.
Angel & Iacobi. in dicta l. venditor. asseuerantes, illud responsum non procedere in clerico
venditore. Idem Imol. in dict. §. quod vulgo.
Ioan. de Platea in l. 3. C. de iure fisci. ex authoritate Accursij ibidem, qui existimat, decisionem Iurisconsulti in dict. l. venditor. minimè
obtinere in fisco venditore, quod ibidem Bart.
& alij adnotârunt. Imò & Angel. Aretin. in §.
actionum. de actioni. numer. 19. asserit opinionem Pauli de Castro seruari in PRAXI, Ad similitudinem fisci venditoris, qui si velit defendere emptorem ab actione contra ipsum iam
in iudicium deducta, poterit causam ab eo iudice eximere & eius cognitionem deferre ad
propriam ac peculiarem fisci
iudicẽiudicem, vt probari
videtur quibusdam in d. l. 3. cui ex aduerso respondetur, nihil ibi esse speciale in fisco, sicuti
Bald. super eandem legem explicat: Aut nihil
refert fisci
priuilegiũpriuilegium quoad alios, quibus iure
idem concessum non est,
secũdumsecundum Burgensem
in d. c. vltim. & Soc. in d. cons. 91. qui scribit, casum illum, cuius mentio fit in d. l. 3. esse maximè distinctum à d l. venditor. vbi Lancel. Dec.
tenent, quoad speciem l. venditor. nihil esse in
fisco speciale. quod & Socin. probare nititur.
Sed & pro Paulo Castrensi adducitur authoritas Speculatoris tit. de primo, & secundo decreto. §. restat. versicu. quid si num. 24. & tamen
non refert illius
sentẽtiasententia, nec ad hanc quæstionem quidquam facit, saltem
nōnon vrget. Etenim
Speculat. tradit eleganter, quòd clericus non
est admittendus coram iudice seculari, etiamsi
renunciet priuilegio fori ad defensionem eius,
qui ab eo rem habet in feudum vel emphyteusim. Nam hisce verbis non concedit Speculator, causam istam tractandam esse cum emphyteuta, vel feudatario clerici apud iudicem ecclesiasticum, quia propter ius, quod habet ipse
reus laicus in iudicium vocatus, tractabitur
apud iudicem secularem, nec poterit clericus
directum dominium habens ac suscipiens defensionem rei, causam aduocare ad iudicium
ecclesiasticum, quemadmodum explicat Abb.
in d. cap. quoniam frequenter. §. in alijs. num.
28. quasi eo authore aliud sit respondendum,
vbi clericus, vt defensor necessarius, vocaretur
in iudicium ad defensionem coloni, vel inquilini qui
nullũnullum habent ius in re. Tunc enim clericus rei petitæ dominus verus habens dominium vtile & directum, ad iudicium vocatur,
rem propriam proprio nomine defensurus. Et
ideo cùm ipse tunc litiget, causa tractari debet
apud iudicem ecclesiasticum. Idem tenent Anton. & alij in dict §. in alijs. Rursus & aduersus
communem adduci solet, glos. in cap. clericus
nullum. 11. quæstio. 1. cuius sensus in id tendit,
quòd quamuis clericus pręstet emptori coram
iudice seculari authoritatem, & defensionem,
litiq́;litique adsistat eam assumens, vt verè propositam contra emptorem: non ex hoc dicitur litigare coram seculari, nec dicetur de eius foro
esse. Quibus equidem verbis potiùs probatur
Communis opinio. Etenim hæc lis verè tractatur contra laicum emptorem, & sententia contra eum fertur, fitq́ue contra eum executio.
|
Nec poterit clericus actorem cogere, vt aduersus seipsum & clericum agat, cùm emptor possideat, & contra ipsum possidentem nomine,
& iure proprio sit
agendũagendum. Quibus sanè adducor, vt existimem iure
RomanorũRomanorum adhuc seclusa lege regia priorem
sententiāsententiam, quæ Communis est, veriorem esse, & secundum eam fore intelligendum text. in d. l. venditor.
Idemq́;Idemque erit
etiam, si lis nondum fuerit per litis contestationem cœpta. Nam si actor aduersus emptorem
laicum actionis formula vsus, libellum in iudicio dederit iudici, hoc sat erit, vt causa illa coràm iudice seculari tractetur, & diffiniatur,
etiāetiam
si clericus venditor suscipere voluerit defensionem emptoris. Quod notant in specie Bar. Socin. in d. consi. 91. & Anto. Burgen. in d. c. vlt. Licet Ang. Aret. in d. §. actionum. nume. 17. existimet, communem opinionem non aliter
admittendāadmittendam esse, quàm si lis fuerit per
contestationẽcontestationem
cæpta.
Deniq;Denique ipse censeo, idem esse, vbi ecclesia rem vendidisset, ac vellet emptorem defendere. Nam si emptor conueniatur apud
iudicẽiudicem
secularem, ecclesia
nōnon poterit eius
defensionẽdefensionem
assumere ea lege, vt ad ecclesiasticum causa tractanda remittatur: secundum Ang. in d. §. quod
vulgò & Alberi. in d. l. venditor.