Anno deniq́ue. M. CCCCXCVII. Reges Catholici Fernandus, & Elysabeth cudi iusseruntæ
*ream monetam, quam de Vellon dicimus, ad
hanc rationem, vt ex quolibet Marcho, nempè
ex octo vncijs, signarentur. 192. numi ærei, quos
Blancas appellamus, quarum duæ constituunt
æreum Marauedinum, quo modò vtimur: atque ita secundum hanc computationem ex
libra romana duodecim vnciarum cuduntur.
288. numi ærei Blancæ dictu qui reddunt centum quadraginta quatuor Marauedinos. Hæc
igitur est æstimatio præsens vnius æreæ romanæ libræ, quæ ad numos redacta publicæ
monetæ nomen ac vices sit sortita: sicuti apparet ex Pragmatica constitutione Regum catholicorum l. 118. quæ de monetis, ac re numaria
fuit statuta. Postmodùm percusi sunt ærei numi, quorum quilibet duorum
MarauedinorũMarauedinorum
valorem habet: & sic quatuor Blancas valet.
Item percusus est numus æreus ad rationem
quatuor Marauedinorum: qui quartus dicitur
vulgò, & valet octo blancas.
CæterũCæterum hac in parte Marauedinus, non tam est numus, quàm numorum numerus. qui constat ex duabus blancis, aut coronatis sex, vel denariolis decem:
quemadmodum in ca. 5 huius operis tractabimus, quo in loco varia huius regni numismata
expendentes, conabimur
veterũveterum historicorum
dictiones in hac re numaria ad amussim explicare. Moneta verò de Vellon, dicitur non tantùm ea, quæ ex ære percuditur admista parte aliqua argenti: sed & illa, quæ cuditur ex argento, cui mista sit tertia, vel quarta, aut sanè quinta pars æris: vt asseuerat Carolus Molinæus in
tract. de contractibus, quæstione, 100 num. 783.
Ex hac materia nuper expendebamus in hoc
regno numos quos Tarsas dicebamus,
quorũquorum
quilibet
nouẽnouem æreis Marauedinis æstimabatur.
Vtar in hoc
tandẽtandem libello sæpissimè hoc dicendi modo, vt quadrantes passim
appellẽappellem eos numos, quos vulgus marauedis propria huius
regni dictione nominat. Apud Romanos authore Plinio lib. 33. c. 3. libralis, &
dupōdiusdupondius appẽdebaturappendebatur assis. libræ
aũtaunt pondus æris
diminutũdiminutum bello Punico primo cùm impensis respublica
nōnon sufficeret:
cōstitutumq́;constitutumque, vt asses sextanta
*rio pondere ferirentur: ita
quinq;quinque partes factæ
lucri:
dissolutumq́;dissolutumque est æs alienum. Posteà Hannibale vrgente Q. Fabio Maximo dictatore
asses vnciales facti: placuitq́ue denarium se|
decim assibus permutari: quinarium octonis:
sestertium quaternis: ita respublica dimidium
lucrata est: in militari tamen stipendio denarius pro decem assibus datus. Mox lege Papyria
semunciales asses facti. Hæc ferè Plinius, à quo
deducuntur plura.