Ita enim fit, vt siclus habeat septem drachmas obolo minus vno, id est, viginti obolos, quos licet Hebræos verè siclus habet. Hic dubiò procul est huius autoris sensus, etiamsi plurimum
ab scopo errauerit, dum drachmam effecerit
trium obolorum, & ipsa verè sex obolos appendat. Sic
etiāetiam decipitur, dum viginti obolos Gręcos ex his, quos drachma Græca pendit, tribuit siclo, qui viginti quatuor Græcos obolos
pẽditpendit: deinde siclum existimat habere septem
drachmas: cùm
omniũomnium sententia maior siclus,
qui dicitur sanctuarij, ponderis sit quatuor
drachmarum. Cęterùm, licet ea, quæ de ponde
*re denarij, ac sestertij scripsimus, ita recepta fuerint, vt inde possimus horum numismatum valorem ad
nostrānostram argenteāargenteam monetam conferre
absq;absque insigni æstimationis, & precij errore: de
valore tamen, quem hi numi apud veteres habuerint, maxima est controuersia. Nam & si ab
initio denarius decem valuerit asses, & quinarius
quinq;quinque, sestertius duos & dimidium: sunt
planè qui existiment, paulò post valorem istum
mutatum fuisse, & denarium
æstimatũæstimatum esse decem & sex assibus, quinarium octo, sestertium
quatuor. Hoc enim apparet ex Plinio lib. 33. c. 3.
qui id
cōtigissecontigisse scribit Hannibale vrgente Rem
pub. Q. Fabio Maximo dictatore. Eiusdem sententiæ authores sunt Volusius Mætianus in li.
de Asse. Et Vitruuius libro 3. de Architectura.
quorum authoritatem secutus Antoni. Augustin. lib. 2. emendationum. c. 7. à Budæi & aliorum sententia discedit. Huius opinioni accedit locus insignis apud Cornelium
TacitũTacitum li. 1.
quo in loco, vbi agitur de seditione
PānonicaPannonica,
conqueritur Pannonicus miles, quòd decem
asses, non denarium acciperet: constat igitur apud
TacitũTacitum denariũdenarium pluris
quāquam decem assium
æstimari. Nam & ex Plinio in d. c. 3. apparet, in
stipendio militari semper denarium decem assib.
æstimatũæstimatum fuisse, & idcircò decem asses militi dari solitos pro denario, qui erat diurnum stipendium. Sed & Plinius ipse palàm asseuerat,
eius ætate denarium æstimari decem & sex assib. & sestertium quatuor. Volusius item Mætianus in d. li. de Asse, qui Iurisconsultus fuit, &
floruit sub Antonino Pio, Hadriano & Antonino Philosopho, manifestè, & eo tempore hanc
fuisse horum numismatum æstimationem scribit, vt hinc satis probatum esse videatur aduersus Budæum & alios, quę fuerit vera sestertij, ac
denarij æstimatio. Sic sanè intelligenda est Iustiniani Cæsaris constitutio in l. vlt. C. de dona.
Verba (inquit) superflua, quæ in donationibus
poni
solebātsolebant: id est, sestertij numi vnius, assium
quatuor, penitus esse reijcienda censemus. Etenim ad interpretationem sestertij, ne quis ea
verba intelligeret de sestertio neutrius gene|
ris, adiectum est assium quatuor, cuius valoris
erat sestertius secundum Mætianum. Quæ quidem interpretatio placet Antonio Augustino.
Cui libenter addiderim illa verba (sestertij vnius) in donationibus: ideò esse superflua, quòd
cùm verè donatio fieret, simulatè vnius numi
precium apponebatur, vt videretur venditio,
quæ vnius numi precio apposito ficta iudicabatur. l. Si quis antè conduxerit. ff. de acquir.
poss. & ex Suetonio in Cæsare, & Valerio Maximo li. 5. adnotauit Budæus lib. 1. de Asse Et in
rub. ff. de in diem adiectione.
Vtcunq;Vtcunque tamẽtamen sit,
etiamsi à Budæo Mætianum sequuti discedamus, iterum admoneo, non esse admodum
incertāincertam denarij, & sestertij
æstimationẽæstimationem ad nostræ
pecuniæ rationem & pondus, ex quo certa poterit constitui & diffiniri æstimatio. Sed & illud
planè
cōstabitconstabit ad Hannibalis tempus, & Q. Fabij Maximi
dictaturādictaturam denariũdenarium decem assibus ęstimatum fuisse,
sestertiumq́;sestertiumque duobus, & dimidio: tametsi postea contigerit maior
horũhorum numismatum ęstimatio. Quòd si quis adhuc sequi
Budæi
sententiāsententiam velit, ac existimet, frequentiorem fuisse in Repub. Romana denarij æstimationem ad rationem decem assium, & sestertij
ad
rationẽrationem duorum & dimidij:
deniq;denique Mętiani
æstimationem opinetur
temporariātemporariam fuisse, habet profectò graues authores Varronem lib. 4.
de verbo. origine. Priscianum libr. 6. & Sextum
Pompeium, qui censent,
denariũdenarium decẽdecem asses valuisse, quinarium
quinq;quinque. sestertium duos & dimidium: tametsi admodum vrgeant authores
in contrarium citati, ex quib. apparet, hanc æstimationem fuisse receptam ad Q. Fabij dictaturam, & post eam denarium pluribus assibus
æstimatum esse. Fortassis, vt & hoc obiter adnotemus,
argẽteiargentei, quibus Christus diuenditus est,
non erant denarij, sed numi didrachmi: vt censet Budæus li. 5. de Asse. ex numo
quodāquodam illorũillorum,
qui apud Gallos in sacrario ecclesiæ cuiusdam
maxima
cũcum veneratione seruatur. Sic sanè erant
illi numi sicli vulgares Hebræorum. Fit deinde
*mentio aliquot in locis Sterlingorum quorundam: erat verò Sterlingus numus argenteus
Anglicus ex vicesima sexta parte vnciæ: nam viginti sex numi argentei Sterlingi vnciam pendebant authore Virgilio Polydoro in historia
Anglica. libro 16. dictus autem est hic numus,
vt idem author tradit, sterlingus, quod Sturnus auis, Anglicè Sterling. Vulgò Stornino,
in altera parte numi esset impressa. Erit igitur quilibet sterlingus paulò maior sestertio
Romanorum: siquidem viginti octo sestertij
vnciam apud Romanos efficiebant, quam apud Anglos itidem constituunt viginti sex
Sterlingi: atque ideò erit sterlingus tertia
nostri numi regalis argentei pars: aut numus
paulò minor tertia Castellani argentei parte.
Horum sterlingorum mentio fit in capit. constitutis. de procurat. & in cap. 3. De arbitris.