SVMMAE CAPITVLI SEQVENTIS.
- 1 Quomodo marauedinus nouus & vetus debeat æstimari
& appreciari secundum vnam opinionem.
- 2 Concordantur aliquot leges regiæ circa hanc materiam.
- 3 Notantur particulariter aliqua huic opinioni conformia.
- 4 Quomodo marauedinus bonus & marauedinus aureus æstimari debeant.
- 5 Pepiones, quæ moneta fuerit.
- 6 Tractatur alius modus appreciandi marauedinum bonum, aureum & communem.
- 7 Qualis moneta olim fuerint solidi, & quomodo correspondeant monetis, quibus modo vtimur.
- 8 Resolutio prædictorum, examinata & conformis duabus
opinionibus,
CAPVT V.
In quo declarantur vetustæ aliquot & Neotericæ horum regnorum monetæ.
QVATVOR præcedentibus capitibus conatus sum vetusta Romanorum, Græcorum & aliarum
gentium numismata, ad ea reducere, quæ in præsentiarum hisce
in regnis cursum & vsum retinent, annisq́;annisque ab
hinc quinquaginta retroactis cursum obtinuerunt, nullam faciendo mentionem plurimorũplurimorum
numismatum, quæ hisce in regnis percussa fuerunt à Gotthorum ætate ad hæc vsq;vsque tempora,
quorum quidem fit satis obscura memoria in
vetustis horum regnorum legibus & historijs,
eò quòd semper non declaretur eorum valor
& pondus. Volui igitur breuiter expendere eorum numismatum valorem & pondus, illa reducendo ad eorum valorem, quibus hodie vtimur. Video quidem hanc materiam esse arduam ac difficilem, verùm illud dicam, quod assequi potui: quòd si opus conatui nōnon corresponderit, veluti ego existimo, forsan commoditati
publicæ hoc bonum accedet, quod alijs dabitur occasio, vt eo curiosius ac diligentius contendant, ad emendationem errorum quos admisi, quatenus veritati locus pateat. Hæc dictio
marauedinus penes Hispanos est admodũadmodum vetusta & communis, tàm in legibus, quàm antiquis historijs, quandoquidem eius mentio fit
in foro Iuzgo, in quo habentur plurimæ leges,
quas Gotthorum reges ante tempora Roderici regis statuerunt: quæ quidem dictio significat, & sæpius significauit certum monetæ genus, & nonnunquam certos monetarum aut
denariolorum numeros, veluti quoq;quoque applicata fuit denariolis, aut monetis aureis, verùm
frequentius monetis æreis, prout ex sequentibus patebit.
Cæterùm ante omnia oportet
monetāmonetam, quæ modò in vsu est, iuxta conformitatem sui valoris,
exactè intelligere, & quamuis hoc ipsum capitibus præcedentibus discusserimus: conueniet tamen eadem summariè repetere. Quod
|
monetam æream spectat, nos Marauedinum
præsentem capite primo constituimus, diuisum in duas blancas, vel in sex coronatos, vel
in decem denariolos, vel in sexaginta measas,
& ita videtur quidem, & Marauedinum quo
nunc vtimur, ad decem denariolos, quæ probantur ex ordinationibus, pro hac regali audientia Granatæ, anno 1523. conditis, in quibus
viginti quatuor denarioli reducuntur ad quinque blancas. Hinc valorem decem denariolorum, & sex coronatorum obtinuit à multis annis, hisce in regnis Marauedinus, veluti euidenter patet in ordinationibus, quas Rex Henricus, eius nominis secundus, condidit in ciuitate Toro, anno 1411. & Rex Ioannes primus in
Vicuiesca, anno 1387. Id quidem apparet ex alijs ordinationibus, quas idem Henricus secundus Compluti edidit, anno 1408. ex quarum pręfatione euidenter verificatur, duos coronatos olim valuisse tres denariolos, & duas
measas. Hinc etiam liquet, sex coronatos valuisse & valere decem denariolos, si quidem
valuerunt nouem denariolos, & sex measas.
Ita quod ex suprà dictis legibus probatur, Marauedinum olim & nostro tempore valuisse decem denariolos, vel sex coronatos, vel sexaginta measas, & singulum denariolum valuisse sex measas, & singulum coronatum decem.
In ordinatione Regia, quam Reges Catholici
Ferdinandus & Elysabeth, gloriosæ memoriæ, publicârunt, plærumque fit mentio monetæ veteris, & Marauedini veteris. Hunc Mara
*uedinum veterem declaraui in varijs Resolutionibus, libro 1. capit. 11. tantùm valere & valuisse, quantum valent modò tres blancæ, vel aliquid vltra: nam sex Marauedini veteres, reducuntur ad decem modernos, quibus modò vtimur & tractamus. Eam opinionem tunc insecutus fui propter rationes sequentes, vnde
patebit, quam sufficientes probationes habuerim ad sequendam præfatam computationem, siquidem eam hauserim ex ijsdem ordinationibus regijs, prout nunc temporis auctoritate publica, & Regia impressæ habentur,
quatenus ex ijs iudicemus & determinemus
lites horum regnorum.
Primum, quod mea sententia considerari oportet, est, quòd vbi leges Regiæ mentionem faciunt monetæ veteris, respectum habent ad
eam, quæ cursum habebat ætate Regis Alfonsi vndecimi, vel ante, vel paulò post eam ætatem. Id colligi potest ex locis aliquot, quæ
notaui in legibus Regijs: præcipuè in l. 3. & 4.
titulo 12. vbi mulcta constituta in quodam casu sexcentorum Marauedinorum, & in alio
duorum millium, & rursus sex millium in alio,
additur, quod isti Marauedini debeant esse monetæ veteris. Cùm verò leges istæ conditæ fuerint à Rege Alfonso vndecimo Compluti,
anno 1386. titulo 20. l. 12. & 13. constituendo eam ipsam mulctam, non fit mentio monetæ
veteris: sed mulctetur quisque sexcentis Marauedinis huius nostræ monetæ, statim probatur, quòd in ordinationibus regijs dicitur
moneta vetus, & Marauedini veteres, ij Marauedini, qui cursum habebāthabebant tempore dicti Regis Alfonsi vndecimi, qui easdem leges condidit: cuiq́ue adscribuntur in nouis ordinationibus Regijs, quod apparet ex libro Constitutionum & Comitiorum ab eodem Rege habitorum, quem ego & multi alij in
hoc Regno manuscriptum possident. Hic
ipse Marauedinus, dicebatur vetus, tempore
Ioannis Regis, eius nominis primi, veluti
constat ex lege quinta, secundæ constitutionis, quam idem Rex condidit Guadalaiaræ,
anno 1390. quæ castigans eos, qui in excommunicatione perseuerant, ait: Quicunque
spacio triginta dierum manserit excommunicatus, soluat centum bonos Marauedinos,
qui monetæ veteris efficiunt sexcentos Marauedinos. Eadem lex refertur in ordinationibus Regijs, lege prima, titulo 5. libro 8.
Tametsi aliquantum discrepet à manuscriptis exemplaribus, in ordinationibus antiquis: nam in nouis ordinationibusiuxta communem tenorem omnium impressionum,
mulcta hoc modo constituitur: Quod excommunicatus, qui in sua pertinacia & excommunicatione permanserit triginta diebus, soluat centum Marauedinos. Verùm dicta lege
5. Regis Ioannis primi, & petitione sexagesima prima comitiorum, quæ Madricij habuit
Rex Alfonsus vndecimus, anno 1367. hisce
verbis eadem mulcta constituitur. Quòd excommunicatus, pro triginta diebus luat centum Marauedinos, & si annum perseuerauerit, mille, & transacto anno singulis diebus
sexaginta Marauedinos. Hoc modo resumuntur istæ leges in Repertorio, quod ad leges Regias latinè conscripsit Doctor Montaluus. Huius quidem meminimus, eò quòd lege 9. titulo vltimo, libro 8. ordinationum, ponitur alia lex admodum similis & conformis,
libro primo, titulo 5. quæ est Regis Henrici
tertij, condita Madricij, anno 1400. quæ ab
ordinationibus veteribus manuscriptis, aliquantum discrepat ab impressis codicibus.
Verùm, vt redeamus ad Marauedinum vete
*rem, cuius fit mentio dicta lege prima. titulo 5. & in ordinationibus Regis Ioannis primi, dico, quòd in ijsdem ordinationibus confirmetur lex Regis Alfonsi vndecimi, quæ
mentionem facit, sexcentorum Marauedinorum illi pro mulcta constitutorum, qui
triginta diebus manserit excommunicatus,
nec addit, quòd debeant esse veteres. Hos ipsos
|
vocat Rex Ioannes eius nominis primus, marauedinos veteres, & reducit ad centum Marauedinos bonos, veluti eos
quoq;quoque reduxerat,
idem Rex Alfonsus. Nam quod hoc attinet, eam legem non reuocauit, quam prius condiderat, cum mulcta sexcentorum marauedinorum, sed primam legem ob eam causam reuocauit, ne ab excommunicato post triginta dies
exigerentur sexaginta marauedini in dies singulos.
Quòd marauedinus vetus correspondeat & æstimetur marauedino cum dimidio huius ætatis, probatur auctoritate illorum, qui ex mandato regum Catholicorum collegerunt leges
Regias hoc modo: Marauedinus bonus valuit decem marauedinos modernos, veluti exprimitur lege 1. titulo 9. libro 8. ordinat. & centum marauedini boni valent sexcentos marauedinos veteres, veluti declaratur lege 1. titulo 5. libro 8. ordinat. & legibus regis Ioannis
eius nominis primi, paulò āteante allegatis. Immediate sequitur, marauedinũmarauedinum veterẽveterem tantùm valere, quantum marauedinus cũcum dimidio ex ijs,
qui modò cursum obtinent: quandoquidẽquandoquidem sex
marauedini veteres pro vno ex bonis appreciantur, & marauedinus bonus, in prædictis ordinationibus æstimatur decem modernis, &
sic quidem probatum est, sex marauedinos veteres valere decem ex ijs, quos in præsentiarũpræsentiarum
expendimus.
Prætereà marauedinus vetus in ordinationibus
regijs, & in legibus Regis Ioannis primi, multis in locis valuit quindecim denariolos, & aliquid amplius: sed qui modò cursum habet,
& quo iam inde vtimur, is valet decem denariolos, & nil amplius: quamobrem benè colligitur, marauedinum veterem valuisse quindecim denariolos. Huic opinioni, magnam
occasionem dare potuit. l. 22. titul. 32. ordinationum, quas Compluti condidit Alfonsus vndecimus, anno 1386. vbi habet: Quoties aliquis
vi rapuerit quidpiam, quod spectat ad rem alimentariam, luet rustico vel agricolæ trecentos
solidos: hi efficiunt ducentos & quadraginta
marauedinos: quòd si raptũraptum fuerit nobili, luet
quingentos solidos, qui supputant in hac moneta quadringentos marauedinos. Hæc ipsa
lex relata fuit ad ordinationes, quibus modo vtimur l. 11. titul. 11. libro 4. vnde patet marauedinos istos veteres (tales enim intelliguntur
cursum habuisse seculo regis Alfonsi vndecimi) esse quinta parte maiores solidis. Solidus
bonus valet duodecim denariolos, veluti postea probabimus: quamobrem marauedinus
vetus valuit quindecim denariolos, & ex consequenti tantùm valuerunt duo marauedini
veteres, quantùm tres eorum valent, quibus
modo vtimur: siquidem hi valent decem denariolos, alij verò quindecim.
Habetur & alia lex in ijsdem comitijs Alfonsi vndecimi, eodem titulo, estq́ue l. 30. quam habemus in ordinationib. regijs, sed non adeò absolutam. veluti ea, quæ in actis manuscriptis, eorundem comitiorum continetur: quòd nobilis, qui maius vectigal acceperit, quàm illi debeatur, luat pro re singula quinque bonos solidos, qui sunt huius monetæ quatuor marauedini. Deinde ait lex: Campis quo in loco maximi sunt arietes, aries pendet quinque solidos, hi efficiunt quatuor marauedinos huius
monetæ. In Castellæ regno quatuor solidos,
qui sunt tres marauedini, & duo denarioli huius monetæ. Verùm in locis montanis, &
in Asturia, & in Callecia aries pendeat duos solidos cum dimidio, qui sunt duo marauedini.
Campis gallina pendeat sex denariolos huius
monetæ, anser septem denariolos, capus octo
denariolos. In Castella gallina quinque denariolos, anser sex denariolos, capus septem denariolos. In locis montanis in Asturia & Callecia, gallina quatuor denariolos, anser quinque denariolos. Ex istis legibus, quas insecuti sunt ij, qui vacârunt legibus regijs tempore Regum Catholicorum Fernandi & Elysabeth in ordinem redigendis, quatenus per impressionem publicarentur, veluti modò impressæ sunt, ego illationes aliquot produco in
hunc modum.
Prima & præcipua est, quod leges istæ memine
*runt de marauedino veteri,
tractāttractant enim de marauedino æreo, qui ætate regis Alfonsi vndecimi in vsu erat, quem marauedinum nuncupatum extitisse veterem, probatum fuit in principio huius capitis.
Secunda est, marauedinum istum veterem quinta parte excessisse valorem solidi boni, veluti
patet ex tenore prædictarum legum.
Tertia, marauedinum veterem tertia parte excessisse valorem eius, qui hodie cursum obtinet.
Hoc euidenter probatum est ex ijsdem legibus
ordinationum regiarum, quod ita colligitur:
Si marauedinus vetus valuit quindecim denariolos, & plus quàm solidus, modernus solùm
valet decem denariolos.
Quarta, marauedinum veterem aliquid valuisse
vltra quindecim denariolos. Hoc liquet, ait enim lex: Quatuor solidos, qui sunt tres marauedini & duo denarioli: ꝙquod si quatuor solidi, singuli ad duodecim denariolos supputant quadraginta octo, supersunt tres marauedini in
quadraginta sex denariolis.
Quinta insequendo hanc rationem, meritò sex
marauedini veteres, reducuntur ad decem
denariolos modernos, tametsi sit aliquod discrimen: nam sex marauedini veteres supputant nonaginta duos denariolos, & decem marauedini, quibus modo vtimur, faciunt centum
denariolos. Verùm antiqua
cōsuetudineconsuetudine receptum est, cùm monetæ veteres ad Neotericas
reducuntur, non exactam rationem haberi exi|
gui discriminis. Sic Plutarchus, Titus Liuius,
Plinius, & alij, drachmam Atticam vocârunt
denarium, cùm denarius septima parte excederet valorem drachmæ Atticæ.
Sexta, quòd ex prædictis colligendum est, ac aduertendum, non esse contrarietatem aliquam
in declaratione marauedinorum veterum ac
nouorum, veluti posui libro primo variarum
Resolutionum capit. 11. Nam Marauedinus vetus valebat quindecim denariolos, & nouus
decem: & sic ex consequenti solidus duodecim denariolorum est maior Marauedino nouo, & minor Marauedino veteri.
Septima, quòd iuxta hanc opinionem ex ijsdem
ordinationibus regijs collectam, non potest
inferri, Marauedinum veterem maioris valoris
extitisse Marauedino cum dimidio moderno,
nec potest probari fuisse aureum, verùm euidenter apparet fuisse æreum, quandoquidem
in ordinationibus Regijs discrepatur Marauedinus bonus à veteri, & ab ijs, qui modò cursum obtinent, æstimādoæstimando eum qui bonus dicitur sex veteribus, & 10. marauedinis modernis.
Hanc æstimationem & comparationem Marauedini veteris, cum eo quo iam vtimur, admodũadmodum
veracem & certam existimârunt, veluti diximus, Doctor Montaluus, & alij, qui ex mandato Regum Catholicorum, Fernandi & Elysabeth, vacârunt colligendis ordinationibus regijs, quorum auctoritate dictæ ordinationes
regiæ per examinationem supremi consilij in
publicum emissæ fuerunt, & hanc opinionem,
veluti omnium certissimam insecutus fui in varijs Resolutionibus. Inferiùs tamen alio modo
describam rationem æstimandi veterem Marauedinum, absq;absque præiudicio auctoritatis eorũeorum,
qui idem volumen legũlegum & ordinationũordinationum in ordinẽordinem redegerunt. Fit quoq;quoque mentio in istorũistorum regnorum constitutionibus Marauedini boni, veluti monetę discrepantis à Marauedino veteri.
Ita verò sese res habet, neq;neque potest de ea dubitari, quin Marauedinus bonus & vetus admodùm fuerint differẽtesdifferentes, eò quòd rex Ioannes, eius nominis primus, Guadalaiaræ eos tales cōstituatconstituat, in ordinatione, quāquam de excōmunicatisexcommunicatis
condidit, vt patet in comitijs, quæ prædictus
Rex ibidem habuit, l. 1. ti. 5. lib. 8. ordinat.
Valor eius Marauedini boni ęquiualet decẽdecem marauedinis, ex ijs quib. modò vtimur, quod probatur l. 1. tit. 9. lib. 8. ordinat. vbi dicitur, quòd filius aut filia, quæ publicè vel clam dehonestauerit patrẽpatrem vel matrẽmatrem, recludatur in carcere publico viginti diebus, vel luat patri aut matri sexcentos Marauedinos bonos, conferentes sex
millia MarauedinorũMarauedinorum præsentis monetæ. Hanc
legem condidit Ioannes eius nominis primus,
in ciuitate Biruiesca, anno 1387. & in exemplaribus manuscriptis, quę ego vidi, in quib. disertè
scribuntur leges & comitia prędicti regis, non
insunt ea verba, nempe sex millia marauedinorũmarauedinorum huius monetę. Prætereà Doct. Montaluus in
repertorio ordinationũordinationum in verbo. filius, referendo istāistam legem regis Ioannis, solummodo facit
mentionem sexcentorũsexcentorum marauedinorum. Ita vt
prædicta clausula fuerit veluti declaratio facta
per eos, qui vacârunt prędictis ordinationibus
in ordinẽordinem redigendis, & sic eorũeorum auctoritati plurimũplurimum fidei & importantiæ adhibebitur ad probandũprobandum, ꝙquod marauedinus bonus ęstimetur valuisse decem marauedinos, ex ijs qui hodie cursum obtinent.
Idem valor & preciũprecium, correspondet valori, quem
constituerunt Doct. Vincent. Arias & Montal.
l. 1. tit. 5. lib. 2. fori Marauedino regis Alfonsi vndecimi, qui forũforum aut leges Hispaniæ in ordinẽordinem
redigi iussit: scribunt enim, MarauedinũMarauedinum illum
valuisse octo solidos, & tres denariolos, ad rationem duodecim denariolorum cōmuniũcommunium, pro
singulo solido, quorũquorum vnus conficit decẽdecem pręsentes. Hæc sunt verba, quæ prædicta glossa continentur. Iuxta hanc rationem octo solidi supputant nonaginta sex denariolos, deinde tres,
sunt nonaginta nouẽnouem denarioli, qui supputant
decẽdecem marauedinos pręsentes: quandoquidem
singulus marauedinus valet decẽdecem denariolos.
HācHanc ob causam sustinui in prędicto c. 11. variarũvariarum
resol. istũistum marauedinũmarauedinum bonũbonum valuisse 10. marauedinos modernos: & illũillum extitisse, ꝗquod in vsu erat,
ętate regis Alfonsi 10. quẽquem ibidẽibidem LegislatorẽLegislatorem nũcupauinuncupaui, intelligendo, ꝙquod tunc tẽporistemporis eo vtebantur pro marauedino bono & maiori, vel aureo.
Cùm verò prędicti Doctores, ꝗquod maiorẽmaiorem nobis hac
ętate monetę antiquę notitiānotitiam habuerunt, dicātdicant,
istum marauedinũmarauedinum, seculo regis Alfonsi decimi,
fuisse aureũaureum, scripsi quoq;quoque prędicto c. 11. MarauedinũMarauedinum aureum ętate regis Alfonsi decimi, valuisse decẽdecem ex modernis: & hic quidẽquidem dicebatur marauedinus bonus. Suspicor equidem, ꝙquod eodem
tempore marauedinus dicebatur certa quædāquædam
summa denariolorũdenariolorum minutorũminutorum, quæ æquiparabatur decẽdecem marauedinis pręsentib. quod ita apparet: nam cap. 1. historiæ eiusdem regis Alfonsi decimi, tractans auctor de monetis, quæ tunc
temporis in vsu erant: dicit vnũvnum marauedinũmarauedinum tot
denariolos cōprehendissecomprehendisse, vt assequeretur marauedinũmarauedinum aureũaureum. Subiungam illud caput eiusdẽeiusdem
historiæ, nam conuenire videtur subiectę materiæ, quam tractamus.
Hic marauedinus aureus, est minimus marauedinorum aureorũaureorum, quos reperi in legibus & chronicis istorũistorum regnorum, & considerando legem,
styli 114. conatus sum eandẽeandem explicare & intelligere, prædicto cap. 11. Hæc sunt verba legis.
Secundum est, quod in legibus, vbi mulcta additur Marauedini aurei, ita iudicatum fuerit à Rege Alfonso, qui per id tempus, dum
ea contingerent, comperit ordinatum fuisse,
vt moneta, quæ tum in vsu erat, aurea esset. Et
iussit coram se ferri marauedinos aureos priscæ ætatis, & appendere
cũcum sua moneta, ex quo
|
pondere compertum extitit, sex marauedinos
iuæ regiæ monetæ appendere vnum marauedi
num
aureũaureum: ita vt marauedinus aureus censeri debeat valoris sex
marauedinorũmarauedinorum huius monetæ. Ex ijs verbis elicitur, marauedinum regis
Alfonsi decimi fuisse aureum, non expediebat
enim illum cum antiquo ponderari, qui aureus
quoq;quoque erat, quandoquidem si metallis discrepassent, nulla ratione quadrabat, nec quadrare poterat, ex
pōderepondere vtriusq;vtriusque in eadem bilance, elicere valorem, quo alter alterum excederet: Præcipuè cum lex ista dicat, ponderatos extitisse sex marauedinos regis Alfonsi,
quorum sex tantùm appenderunt, quantum vnus marauedinus aureus vetustæ monetæ.
Quòd si marauedinus bonus, qui cursum habuit
ætate regis Alfonsi decimi, fuit differens ab eo
marauedino, quem huius regni leges veterem
nominant, tantumq́;tantumque valuit vnus, quantum sex
veteres, veluti apparet ex legib. regis Ioannis
primi, & ex alijs, superius allegatis, & vetus
correspondet vni cum dimidio eorum, quibus
hodie vtimur, & marauedinus bonus æquiualeat decem modernos: vetustior ille marauedinus aureus, qui ponderauit sex bonos, valebit
sexaginta marauedinos, ex ijs, quibus modò
vtimur.
Rex Alfonsus, eius nominis vndecimus, in comitijs, quæ Legionis habuit anno 1387. petitiōepetitione secunda, marauedinũmarauedinum bonum quoq;quoque æstimat sex
marauedinis monetæ veteris, vbi ait: Luat centũcentum marauedinos monetæ bonę, nempe sexcentos monetæ præsentis. Ita vt lex ista quoq;quoque potuerit causam præbuisse æstimationi, quāquam constituerunt ij, qui in ordinem redegerunt ordinationes regias, æquiparando marauedinum
bonũbonum, decem præsentibus, & veterem vni cum
dimidio: quam quidem æstimationem semper
insecuti sunt Iudices, in executione prædictarum legum. Pro intelligentia omnium prædictorum aduertendum est, quod leges styli conditæ fuerint ætate regis Alfonsi decimi, patris
regis Sanctij quarti, veluti ex earum initio constat, vnde dinoscitur, eam recollectionem maiori ex parte continere leges ætatis regis Alfonsi decimi.
Auctor Chronicorum regis Alfonsi decimi, capite 1. tractans de Fernando tertio, ac de Alfonso
eius filio, subdit verba sequentia.
Nam ætate regis Ferdinandi, cōferebatconferebat Rex Granatæ dimidiam partem suorum redituum, qui
appreciabantur septingentis millibus marauedinorum monetæ Castellæ. Ea quidem moneta erat adeò grauis, & marauedinus constabat
tot marauedinis, vt marauedinus asse queretur
valorẽvalorem marauedini aurei. Cùm verò per id tempus regis Fernandi, in Castella cursum haberet
moneta pepionum, & in regno Legionensi,
moneta Leonum, & marauedinus valeret centum & octoginta eiusmodi pepiones, & minutę emptiones fierent per metales, quorum vnũvnum
conficiebat decem & octo pepiones, & decem
metales marauedinum, atq;atque ex ijs marauedinis appreciarentur reditus regni Granatensis
ad septingenta millia marauedinorum, & conferretur Fernando regi dimidia eorum pars, &
rex Alfonsus eius filius, initio sui regni iussisset
in nihilum redigi monetam pepionum, & pręcepisset cudi monetam Burgalensium, & valeret marauedinus decem denariolos, & minutę
emptiones fierent per solidos, & sex denarioli
valerent vnũvnum solidũsolidum, & quindecim solidos marauedinus. Hæc scribũturscribuntur capite primo eiusdẽeiusdem
historiæ. Et cap. 7. scribit idẽidem Historiographus,
eundem regem Alfonsum iussisse anno 1258.
quòd in nihilum redigerentur Burgalenses, &
percuti fecerit monetāmonetam denariolorum atrorũatrorum,
quorum quindecim efficiebātefficiebant marauedinum:
ita vt quindecim denarioli efficerent prædictum marauedinum
Ex hoc libro Chronicorum facilè elici posset valor marauedini aurei, cuius vsus fuit ætate regis Alfonsi decimi, si rectè possemus verificare,
*qualiter Pepio correspondeat monetæ, qua in
præsentiarum vtimur. Notandum est porrò,
prædictam monetam metalium, cuius paulò
ante memini, quanquam hoc nomine scripta
sit in eadem historia, in aliquot libris à me visis,
& alijs scripturis vocari, mercale, vel mercales.
In quodam libro manuscripto, reperi breuem relationem veterum monetarum, & in eo legi,
Pepionem valere duas measas, & vnum Burgalensem duos pepiones, vel quatuor measas, iuxta quam rationem marauedinus ætatis regis
Alfonsi decimi percipitur valuisse sexaginta denariolos, conficientes singuli ad sex measas,
sex marauedinos, quales hodie sunt in vsu.
Quòd si ita se res habet, dubitari non potest, capiendo verba eiusdem historiæ, & rationem ex
ijs ineundo, quin hic marauedinus regis Alfonsi decimi, sit ille idem, qui vocatur bonus, & æqualis marauedino aureo eius temporis, cuius
faciunt mentionem leges fori Hispaniæ & aliæ. Neq;Neque dubium est, quin marauedinus æreus
successu temporis diminutus sit à pristino valore, neque valuit tot denariolos, veluti in principio huius capitis probauimus.
Hinc sequitur dubitatio, quam habet æstimatio
marauedini boni & veteris, posita in ordinationibus regijs Regum Catholicorum, & in alijs quas suprà citauimus, æstimando maraue
*dinum bonum decem marauedinis, qui modò
sunt in vsu: nam decem marauedini præsentes
reducti ad denariolos, efficiunt centum denariolos, & sic habent plures denariolos, quàm
marauedinus bonus vel aureus, qui cursum habuit ætate regis Alfonsi decimi,
quandoquidẽquandoquidem
iuxta hanc vltimam computationem, is marauedinus valebat sex denariolos, verùm prima
æstimatio marauedini veteris ac noui est adeò
|
determinata, in prædictis ordinationibus Regijs, nunc temporis impressis & publica
legũlegum
auctoritate, examinatis & discussis, vt videatur temere agere, qui decidere velit in contrarium, Non omittam tamen, quin absque præiudicio auctoritatis eorum, qui eas in ordinem
redegerunt (siquidem æstimatio monetarum
non admodum spectat ad substantiam legis,
quæ iubetur obseruari, iuxta suam antiquam
decisionem, & fit incidenter) tractem aliam rationem æstimandi Marauedinum bonum &
veterem, dilucide ac particulariter ob oculos
ponendo differentiam, quæ duabus opinionibus inesse potest, vel modos & formulas appreciandi eandem monetam.
Hæc monetæ veteris ac nouæ distinctio, quantum ex vetustis legibus horum Regnorum apparet, videtur per eam
occasionẽoccasionem processisse,
quod pro remedio necessitatis publicæ, monetæ valorem ordinarium
excederẽtexcederent, & subinde
cuderetur ex viliore & inferiore materia, permanente valore antiquo in eodem quo prius
vigore. Hæc omnia probantur, ex principio ordinationum Regis Henrici secundi, quas condidit in ciuitate Toro anno 1411. & Compluti
anno 1408. & ex lege Ioannis primi condita in
ciuitate Burgensi anno 1388. quæ iubet: Marauedinum veterem ac
nouũnouum esse æquales, &
eiusdem valoris, tametsi denarioli noui sint ex
inferiori materia percussi. Denique Marauedinus vetus & monetæ veteris semper valuit
decẽdecem denario los & sex coronatos: intelligendo,
veluti intelligo, de Marauedino
cōmunicommuni, cuius
vsus erat, ætate Regis Alfonsi vndecimi: nam
talem leges nuncupant veterem & monetæ
veteris, nulla siquidem per id
tẽpustempus intercesserat in augendo vel diminuendo monetæ valore nouitas, vel immutatio: veluti accidit ætate Regis Henrici secundi, filij prædicti Regis
Alfonsi Vndecimi. Idipsum
quoq;quoque confirmatur
per leges, initiò huius capitis allegatas, ex quibus probari intelligo,
MarauedinũMarauedinum communẽcommunem
ætatis Regis Alfonsi vndecimi, quem leges
nũcupantnuncupant marauedinum veterem, valuisse
decẽdecem
denariolos, & non amplius, vel sex coronatos:
& nuncupatum veterem, respectu nouitatis
q̃quod
postea incidit in monetis, quatenus
remediũremedium
adhiberetur necessitatibus publicis: prout euidenter intelligi potest ex prædictis legibus &
ordinationibus. Huic supputationi
admodũadmodum
quadrare posset solidorum æstimatio,
sustinẽdosustinendo per historiam de vita Regis Alfonsi decimi,
solidum
cōmunemcommunem valuisse sex Burgal enses,
quorũquorum singulus æquiualebat sex Measas: &
cōstituendoconstituendo solidũsolidum bonum in duodecim talibus
Burgalensibus, ita vt duodecim Burgalenses,
efficerent octo denariolos: veluti postea dice
*mus: & sic maneret solidus bonus, cuius
mẽtionemmentionem faciunt leges Regis Alfonsi, Vndecimi, ad
octo denariolos: vnde resultat,
quinq́;quinque solidos bonos efficere quatuor marauedinos communes, ætatis dicti Regis Alfonsi, Vndecimi. veluti constat ex legibus eiusdem Regis prius allegatis, vnde marauedinus percipitur esse quinta parte maior solido bono: iuxta quam rationem marauedinus ætatis Regis Alfonsi vndecimi manebit ad decem denariolos, velut modernus, tametsi pluribus in legibus fuerit nuncupatus marauedinus vetus.
Hanc distinctionem solidi boni, & alterius minoris cum eadem æstimatione marauedini communis, ætatis Regis Alfonsi vndecimi, notatānotatam
vidi in memoria superiùs allegata de monetis
antiquis, quam vidi admodum vetustis characteribus. Vnde apparet, conclusum esse, marauedinum veterem & communem distinctum
ab eo, quem leges & historiæ nuncuparunt bonum, valuisse decẽdecem denariolos vel coronatos,
prout valetis, quomodò vtimur. Tametsi marauedinus ætatis Regis Alfonsi decimi, qui nũcupaturnuncupatur bonus, esset aureus, vel tot denariolorum, vt æquiualeret marauedinum aureum, veluti eius historia testatur, & valeret multo plures, siquidem valebat sex marauedinos, ex ijs
qui modo sunt in vsu.
In eadem historia Regis Alfonsi decimi, & in alijs
fit mentio certæ monetæ dictæ Tornes vel
Turonensis, quam historia scribit fuisse argenteam. Hanc puto extitisse monetam Gallicam, cuius erat vsus in Castella, quod allata esset à Gallis, qui tum temporis ad hæc regna
peruenerant: & iuxta temporum rationem
videtur fuisse argenteus Turonensis, de quo
tractat Clement. 2. de magistris, & nos tractauimus capit. 3. §. 2. numero 8. huius operis,
vbi eum appreciauimus viginti quinque marauedinis, iuxta æstimationem, quam nunc
habet Realis vel Regalis argẽteusargenteus Castellanus:
nam, Turonensis appendebat tres partes ex
quatuor vnius Regalis, vel tres quartos: qui tũtum
tempori valore suo poterat adæquare duos
marauedinos communes. Verum, dicet quispiam, Turonensem istum fuisse solidum Turonensem, de quo tractauimus in eodẽeodem. §. 2. nu. 7,
cuius pondus constituimus ad tertiātertiam partẽpartem vnius Regalis, qui nunc temporis efficeret vndecim marauedinos, & ea ætate potuit valere vnum marauedinum communem, veluti postea
indicabimus, tractaturi de monetis argenteis,
qui cursum olim habuerunt hisce in regnis: tametsi suspicor, solidũsolidum Turonensem multo ære
commixtum fuisse, neq;neque tantum argenti continuisse.
In legib. Regijs fit quoq;quoque sæpius mẽtiomentio solidorũsolidorum,
qui fuerũtfuerunt differẽtesdifferentes, veluti ex ijsdẽijsdem legibus &
chronicis apparet: NōNon sum hic tractaturus de
solido cuius fit mẽtiomentio in foro Iuzgo, & in legibus Gotthicis, eò, quòd inferius cōmodiorcommodior de
ijs tractandi nobis offeretur occasio.
Sunt & alij solidi, quorum
mentionẽmentionem faciũtfaciunt leges
|
Alfonsi Regis vndecimi: ex quibus apparet, singulum illorum, fuisse quinta parte inferiorem
marauedino
cōmunicommuni, qui per eam
ætatẽætatem cursum habuit: hoc probatur l. 11. & l. 19. tit. 11. & li.
4. ordinat. libr. 22. & l. 30. titul. 32. ordinationum, quas condidit præfatus Rex Alfonsus vndecimus Compluti anno 1386. Hoc ipsum paulo antea probauimus, quandoquidem ex ijsdem legibus constat, quatuor marauedinos valore suo adæquare solidos quinq;: & iuxta alteram opinionem constituimus talem marauedinum ad valorem quindecim
denariolorũdenariolorum,
asserentes, eundem esse quem leges
nuncupātnuncupant
monetæ veteris. Quamobrem solidus iste valebat duodecim denarios, & sexta parte excedebat marauedinum præsentem: nam hic saltem
valet decem denariolos, vnde apparet,
quinq;quinque
huiusmodi solidos æquiparare
valorẽvalorem sex marauedinorum præsentis monetæ. Iuxta
eandẽeandem
æstimationem declarauimus in varijs resolutionibus lib. 1. cap. 11. solidos contentos in legibus Regis Alfonsi vndecimi. Hanc opinionem
ante plurimos
sustinuerũtsustinuerunt doctores
VincẽtiusVincentius
Arias & Montaluus l. 1. tit. 3. & lib. 1. titul. 5. libr.
2. fori Hispaniensis. Et idem Montaluus in Repertorio, quod conscripsit ad ordinationes
regias, in verbo solidus, vbi vnum addit: Nempe solidum bonum valuisse octo marauedinos
monetæ veteris, qui iuxta suam
supputationẽsupputationem
adæquarent duodecim marauedinos præsentes, quos hodie expendimus. Huc allegat ordinationem quandam Regis Alfonsi vndecimi
conditam
CōplutiCompluti, quæ incipit. Si nobilis &c.
& l. 11. titul. 11. lib. 4. ordinationum. Sic ait lex
in nouis ordinationibus Regijs, estq́ue lex in
ordine 19. Qui plus acceperit, soluat Regi ex
suis bonis pro rebus singulis
quinq;quinque solidos,
qui sunt huius monetæ quatuor marauedini.
CũCum ista lex sit eadem,
quāquam allegat Montaluus,
euidenter patet, ipsum
nōnon probare id, quod
ꝓbareprobare intendit, Scribitur etiam in antiquis ordinationibus Alfonfi vndecimi: Soluat Regi
ꝓpro
re singula,
quinq;quinque solidos bonos, qui sunt huius monetæ quatuor marauedini. Hinc apparet,
doctorẽdoctorem MontaluũMontaluum vsum fuisse
mẽdosomendoso exemplari: & hoc
quidẽquidem clarũclarum existit: nam eadem
lex, & reliquæ
eiusdẽeiusdem tituli, taxant alimenta ijsdem solidis marauedinis & denariolis, & in alijs reliquis locis ita
cōstituitconstituit solidum, vt quinque valeant quatuor marauedinos: ita vt non
probet, solidum ea ætate valuisse octo marauedinos veteres. Rex Alfonsus vocat & vocare potuit istos solidos duodecim denariolorum solidos bonos, ad differentiam aliorum,
mea sententia minoris valoris, quorum mentionem facit Rex Henricus secundus, filius
eiusdem Regis Alfonsi in ordinationibus, quas
in ciuitate Toro
cōdiditcondidit anno 1411. vbi in proœmio ait: quod tres solidi valeant quatuor denariolos, prout solebant valere, unde sequitur, talem solidum valuisse aliquid vltra vnum denariolum, nem pe denariolum cum tertia parte alterius: ita & hic minor solidus æquiualeat
octo measas, vel tres solidos, qui suerunt in vsu
tempore Alfonsi decimi, velut apparet ex capite primo suæ historiæ. Valebat singulus horum solidorum sex denariolos Burgalenses,
quibus mea sententia, singulus constabat, &
valebat quatuor measas, veluti ex prædicto capite primo aliquatenus colligi potest: nam valuit singulus duos pepiones. Iuxta hanc
cōputationemcomputationem hic vltimus solidus valuit viginti
quatuor measas, nempe quatuor denariolos,
ex ijs, qui postea cursum habuerunt in hoc regno, ex quibus marauedinus valuit & valet decem, prout iam elucidauimus.
In l. 2. titul. 9. lib. 4. ordinationum dispositum est:
quod qui alteri per contumeliam dixerit aliquod verbum ex ijs, quæ in eadem lege continentur, mulctetur trecentis solidis. Istos solidos veluti annotaui in varijs resolutionib. quidam Iudices, præcipuè inferiores ęstimant singulum ad duos marauedinos. Alij velut præfecti Curię, quatuor marauedinis modernis, Lex
ista desumpta est ex Foro Regali Hispaniæ l. 4.
tit. 3. l. 2. & in eodem titulo l. prima. Notatur
quoq; eadem mulcta trecentorum solidorum
in alio casu: & in l. 3. tit. 5. lib. 4. Fori fit mentio
solidorum. Et ibidem doctor Montaluus intelligit solidos Burgalenses iuxta l. primam tit. 8.
lib. primi Fori, & declarat l. 1. titul. 5. lib. secundi
istum solidum Burgalensem valuisse duodecim denariolos, ita vt duobus solidis excedat
marauedinum præsentem, qui hodie in vsu est.
Quamobrem isti solidi tantum valent, vt quinque ex ijs efficiātefficiant sex marauedinos pręsentes:
& iuxta hanc rationem trecenti solidi æstimabuntur trecentis & sexaginta marauedinis huius monetæ, qua modo vtimur.
Quòd si isti denarioli non constant sex measis
sed Burgalensibus quatuor measarum, veluti
annotaui, singulus solidus esset quadraginta
& octo measarum, & quinta parte minor marauedino communi: ita vt quinque solidi valerent quatuor huius ætatis marauedinos: &
sic trecenti solidi efficerẽtefficerent ducentos & quadraginta marauedinos huius monetæ: tametsi in
hac supputatione semper contrarium sustinuerimus à doctore Montaluo, & ab ijs, qui eius opinionem insecuti fuerunt.
In hac materia solidorum & iniuriarum est rationi consentaneum notare duas leges styli admodum antiquas: quandoquidem hoc opus
conscriptum est ætate Regis Alfonsi decimi:
Prior vero legum quibus id seculum maxima
ex parte vtebatur est l. 85. posterior est l. 131. vnde apparet, quod is qui verbis
cōtumeliosiscontumeliosis affecerit virum nobilem, luat quingentos solidos, quamuis iniuriæ prolatę in viros ignobiles non sint tam graui mulctæ obnoxiæ. Has
|
leges notauit vir magnificus, & literis ac iustitiæ rectitudine illustris Ioannes Arce de Otalora I. V. Licentiatus, ac Regiæ Maiestatis in Regia audientia Vallisoleti consiliarius, in tractatu suo de nobilitate 2. parte. cap. 4. nu. 11. quod
viro nobili in Castellæ regno, iuxta leges Fori
Hispaniæ, competat iure speciali, ratione suæ
nobilitatis æstimare suas iniurias, ac vindicare
quingentis solidis. Facit ad prædicta lex quæ
habetur in foro Hispaniæ lib. 3. de pignoribus, quæ ait.
Si eques quispiam debeat libero, vel alteri homini triuiali: pro eo debito, nec pro re quauis alia, non sistat animal quod equitauerit, neque
illi frenum cohibebit: quod si id fecerit, luat
quingentos marauedinos pro calumnia; quorum ducenti quinquaginta cedent Regi, & reliqui ducenti quinquaginta equiti pro ignominia qua affectus est. Idipsum quod hac lege
notatur, per alia huius Regni fora probatur.
Proinde cum plurimæ adferantur rationes
pro intelligentia originis & principij, quod
habuit is loquendi modus, ad comprobationem prædictorum considero l. 11. titul. 11. libr.
4. ordinationum regiarum, vbi refertur lex Regis Alfonsi vndecimi, condita Compluti anno
1386. quæ ait: Si quis ex fundo agricolæ rapuerit quidpiam rei alimentariæ, luet trecentos solidos: quod si fundus spectauerit ad nobilem, quingentos solidos. Huc etiam potest
applicari alia lex Fori Iuzgo lib. 8. tit. 4. quæ incipit: Quòd si quispiam bouem ferocem: vbi ęstimando calamitates quæ fiunt per animalia,
& mortes hominum in certa quantitate: cōstituitconstituit domino animalis pro morte hominis ingenui mulctam quingentorũquingentorum solidorũsolidorum pro homicidio. Huc etiāetiam aliqua ratione applicari potest
quod scribit Beatus Rhenanus li. 2. rerũrerum GermanicarũGermanicarum, vbi ait inter leges Salicas, quibus Franci vtebantur, quandam cōtinericontineri, qua pœnæ iniuriarum æstimabantur hoc modo: Quod si FrācusFrancus Salicus iniuria quempiam affecisset, lueret
solidum æstimatum duodecim denarijs: verũverum
si Phrygius vel Saxo iniuria affecisset Salicum
Francum, lueret pro solido quadraginta denarios, taliter æstimatum, vt solidus pro satisfactione iniuriæ commissæ aduersus Salicum
deberet accipi & æstimari maioris, nempe ad
quadraginta denarios: reliqui vero ad duo decim denarios. Id quidem fiebat: quod Franci
Salici gens esset nobilissima: eiusq;eiusque generis &
qualitatis, vt ex ea eligerẽtureligerentur reges Franci, eius
consiliarij, legislatores, atque id genus cæteri,
quorum votis & prudentia respublica gubernaretur. de qua re & de legibus Salicis tractaui capitul. 1. numero 8. practicarum quæstionum.
Iuxta prædicta necessarium est distinguere duas
istas opiniones, atque ad singulam earum resoluere monetarum æstimationem, in quibus est vel consistere potest illa differentia: AttẽtaAttenta vero opinione doctoris Montalui, & declaratione Regiarum ordinationum RegũRegum Catholicorum Fernandi & Elizabet, seruabitur
opinio sequens.
Marauedinus bonus, qui adæquabat Marauedinum aureum ætatis Alfonsi decimi, valet
decem marauedinos præsentes.
Marauedinus vetus, qui erat communis ætate Regis Alfonsi vndecimi, correspondet
paulo plus tribus blancis: ita vt sex veteres supputent decem Marauedinos præsentes.
Solidus Burgalensis valuit duodecim denariolos: & quia marauedinus præsens valet decem denariolos, hic solidus valuit sexta parte amplius marauedino præsenti: & quinta
minus marauedino veteri. Hic solidus nuncupabatur solidus bonus.
Verùm accipiendo & insequendo aliam supputationem, notari debet alia æstimatio modo
sequenti.
Solidus minor valuit vnum denariolum & duas
measas: ita vt valeat octo measas.
Solidus bonus valuit duodecim Burgalenses, &
nuncupatus fuit iste solidus, Solidus BurgalẽsisBurgalensis, quod probatur l. 1. tit. de scribis lib. 1. Fori: vbi apparet, legem voluisse innuere, solidũsolidum istũistum
Burgalensem diuidi & æstimari per denarios
Burgalenses, & fere indicat, sex denariolos
Burgalenses efficere dimidium solidum.
Denariolus Burgalensis valebat quatuor measas, velut annotatum est in antiquo illo memoriali quem supra allegaui.
Vnde colligitur, solidum Burgalensem non valere duo decim nouos denariolos, continentes
sex measas, quorum decem efficiunt marauedinum præsentem, vt voluit Montaluus,
sed duodecim Burgalenses singulum ad quatuor measas, nẽpenempe octo denariolos nouos singulum ad sex measas.
Ex supradictis quoque infertur, solidum
istũistum bonum nuncupatum Burgalensem, eundem esse cùm eo, de quo tractant & mentionem faciunt leges Regis Alfonsi vndecimi, quas supra allegauimus, & aiunt, solidum istum quinta parte esse minorem marauedino paruo &
communi, quandoquidem marauedinus valebat & valet decem denariolos sex measarum: & hac ratione quinque tales solidi, nempe quadraginta denarioli efficiunt quatuor
marauedinos, qui etiam valuerunt & valent
quadraginta denariolos. Hæc eadem æstimatio quadrat l. 30. à Rege Alfonsi Compluti conditæ,
absq;absque vlla diminutione vel additione, vbi
ait: Quatuor solidi, qui efficiunt tres marauedinos, & duos denariolos.
CũCum iste solidus constet
octo denariolis,
illorũillorum quatuor
efficiũtefficiunt triginta & duos denariolos & marauedino
existẽteexistente
decem
denariolorũdenariolorum, tres marauedini
supputātsupputant
|
triginta denariolos: ita vt quatuor solidi æquiualeant tres marauedinos & duos denariolos. Iuxta alteram supputationem constitueramus solidum ad duodecim denariolos, & non
potuimus marauedinum appreciare quindecim denariolis, quod verisimile non fit,
cũcum marauedinus semper habuerit denariolos certos
& integros.
Alter solidus, cuius fit mentio in Chronicis regis
Alfonsi decimi, valebat sex Burgalenses, eratque dimidium solidi boni Burgalensis: ita vt
solidus iste valeret viginti quatuor measas, vel
quatuor denariolos singulum ad sex measas.
Potest solidus dici medius, veluti colligitur ex
prædicta historia, ex eo quod per illam intelligi potest, atque ex eo quod statim dicturi
sumus.
Marauedinus bonus qui aureũaureum in suo valore adæquabat, veluti in eadem historia scribitur, valuit cẽtumcentum & octoginta pepiones: singulus pepio constabat duobus measis. iste marauedinus quoq;quoque valuit decem metales siue mercales: singulum vero mercale decem & octo pepiones. Iuxta quam rationem talis marauedinus valuit sexaginta denariolos, singulus ad
sex measas, qui correspondent sex marauedinis modo vsum retinentibus.
Scribitur in eadem historia regis Alfonsi decimi,
*marauedinum eius ætatis adæquantem illum
qui aureus dicebatur, valuisse nonaginta Burgalenses: singulum Burgalensem duos pepiones, qui ad nihilum redacti sunt, & reducti fuerunt centum octoginta ad nonaginta. Valuit
etiam marauedinus iste bonus quindecim solidos, quorum singulus habebat & valebat sex
Burgalenses: ita vt hic marauedinus
correspōdeatcorrespondeat sex præsenti ætate cursum retinentibus.
Huc etiam spectat quod Nigri quindecim, vulgo
prietos (quorum eadem historia regis Alfonsi
decimi meminit, efficiebant marauedinum)
tot denariolos supputabant, vt iuxta eandem computationem æquiualeant sex marauedinos modernos: ita vt hic denariolus
Niger valuerit quatuor denariolos communes.
Huic rationi correspondent leges regis Ioannis
primi, vbi taxant marauedinum bonum, sex
marauedinis monetæ veteris, quos in eodem
valore quo hodie sunt præsentes, constituimus: tametsi in diuersis locis atque in particularibus iudicijs marauedini veteres fuerint &
sunt interpretati & æstimati aliquando duobus, aliquando tribus, aliquando quatuor marauedinis quibus hodie vtimur.
Vnde colligitur, marauedinum aureum antiquũantiquum,
qui lege styli valuit & ponderauit quātumquantum sex
marauedini aurei regis Alfonsi decimi, æstimatum & appreciatum extitisse triginta sex marauedinis, cuiusmodi hodie expendimus.
Lex 2. titul. 33. part. 7. distinguit marauedinos
Nigros à marauedinis albis, liquidò commonstrans, marauedinum nigrum pluris valuisse
quāquam albũalbum. ForsāForsam lex nũcupauitnuncupauit marauedinũmarauedinum nigrũnigrum marauedinũmarauedinum bonũbonum, æquiualentem quindecim nigros: album vero marauedinũmarauedinum inferiorem & communem, adæquantem decem denariolos, prout valet is, quo modo vtimur:
quod etiam probari potest ex eo quod modo
dicturi sumus de albo. Verum est equidem me
in plerisque contractibus concessis capitulo
ecclesiæ Cordubensis, vidisse fieri distinctionẽdistinctionem
marauedinorum monetæ veteris, & marauedinorum monetæ albæ, æstimando marauedinũmarauedinum
monetæ veteris duobus monetæ albæ, atq;atque intelligẽdointelligendo monetam albam pro ea, qua hodie
vtimur, quæq́;quæque habuit cursum annis ab hinc
sexaginta & amplius.
Quamuis monetæ istæ antiquæ æreæ existerent,
credo tamen & suspicor, ijs admixtum fuisse
plus argenti quam Blancis, Quartis, & octauis, qui modo cursum retinent. Hoc aliquatenus colligi potest, ex capit. 98. historiæ regis
Alfonsi Vndecimi, cuius ætate, & antea seculo
regis Fernandi quarti sui parentis, & aliorum regum, marauedinus communis fuit æstimatus per monetas & coronatos, vulgo Cornados, vt apparet ex eadem historia, & valuit idipsum quod modo valet, prout ex sequẽtibussequentibus
credi potest.
Primo, quia ex legibus regis Alfonsi vndecimi,
quas circa solidos allegauimus & expendimus, apparet talem marauedinum valuisse decem denariolos, prout modo valet, & non amplius.
Deinde, quia marauedinus valebat decem nouenas, quarum singulæ adæquabant vnum denariolum, sex measarum, veluti apparet ex ordinatione, quam Rex Henricus secundus condidit in Toro anno 1411. vbi ait: marauedinus valeat decem denariolos, vel decẽdecem nouenas, vel
sex coronatos: & duodecim quinquenæ valeant vnum marauedinum, & duo quinquenæ
vnum coronatum: vnde patet, talem marauedinũmarauedinum valuisse sex coronatos, vulgo cornados, &
decem denariolos, prout valet is quo nunc vtimur: & duodecim quinquenas tātumtantum efficere
ac supputare, quantũquantum decem nouenæ: ita vt nouena valuerit sex measas, quinquena siquidẽsiquidem
constabat quinque: & hæc omnia quadrant
cum marauedino præsenti.
Ex hoc etiam probatur, nouenam denariolũdenariolum per
id tempus non valuisse vltra sex measas, & non
nouem, quamuis fieri queat, vt alias idipsum
valuerit.
Cruciatus, monetæ minutioris numus, ordinariè
solebat in castella valere duos coronatos, neque per illam necessitatem auctus fuit eius valor, veluti probatur ex ordinatione
quāquam condidit rex Henricus
secũdussecundus CōplutiCompluti anno 1408.
|
Blancus etiam refertur inter monetas, & quamuis prius potuerit esse percussus, veluti colligitur ex regijs partitarum legibus, part. 2. titu. 33.
parte. 7. tamen illum prius mandauit cudi Rex
Ioannes eius nominis primus, & constituit in
valore vnius marauedini decem
denariolorũdenariolorum,
deinde imminutus est singulus blancus ad sex
denariolos, fere
idẽidem efficientes quod hodie vna
blācablanca, prout apparet ex ordinatione, quam
idem Rex Ioannes condidit in Biruiesca anno
1387. & Burgis anno 1388. Hic Blancus imminutus est ad valorem vnius coronati à Rege Henrico Tertio anno 1391.
Aetate eiusdẽeiusdem Regis HẽriciHenrici tertij, hisce in regnis
habuit cursum moneta nũcupatanuncupata Agnus dei q̃quod
initio æquiualebat marauedinum: deinde percussa fuit ex tam infima materia, vt saltẽsaltem valuerit vnum Coronatum, vulgo Cornado. veluti
tractatur in Chronicis eiusdem Regis Henricij tertij.
Antiquitus quoque hisce in Regnis percussa fuit
moneta, quam veteres nuncuparunt dimidiādimidiam
Blancam, veluti constat ex legibus, quas Rex
Ioannes primus Segoniæ condidit anno
1290.
Aduertendum est, monetas antiquas aureas, &
argenteas, tametsi in hoc opere plerumque æstimentur iuxta precium antiquum, comperto
pondere quod habuerunt, debere reduci ad
eas quæ modo cursum obtinent, ad æqualitatẽæqualitatem in quantitate ponderis: & tale pondus æstimari, prout hac ætate æstimatur: quandoquidem debent considerari iuxta prædictum pondus, & quantitatem auri vel argenti.