CAPVT I.

CAPVT I.

An liceat de jure Indiarum in Catholicis Regibus dubitare.
§. I.

§. I.

Negatiua Positio stabilitur.
STat pro illâ id, quod
N. 1
Cardinalis Bellar
Card. Bell.
minus
Tractatu de Potestate Pontificis in temporalibus, sapienter ostendit, præser
tim Cap. 3. vbi benè admonet contra Gulielmum Barclaium, potestatem Pontificis in temporalibus non esse rem dubiam, neque ab opinionibus pendere Doctorum. Id enim sacri Canones variis in locis determinant: pro quo etiam
Diana,
Diana strenuè & eruditè decertat Parte 1. Tract. 2. Resolut. 122. & 123. Parte 10. Tract. 6. Resolutione vnica & Tract. 17. Ac primò ex additis, Reso
Pontificia pro eo definitio.
lutionibus præsertim 8. & 9. Vbi plurimos congerit huic dogmati suffragantes. Et vt alia præteream, veritatem istam luculenter probandam, & definiendam assumpsit Bonifacius Octauus in Extrauag. Vnam Sanctam, in quâ,
Duo gladij à Christo dati.
cùm de duobus gladiis, spirituali scilicet & materiali, quibus instructa Ecclesia, elegantem discursum præmisisset, sic concludit: Porrò subesse Romano Pontifici, omni humanæ creaturæ,
Extrau. Vnam Sanctam.
declaramus, dicimus, definimus, & pronuntiamus omnino esse de neceßitate salutis. Sic ille: vbi sensus est juxta præmissa; subesse inquam omnem humanam creaturam, non solùm spiritualiter, sed temporaliter: de spirituali enim
Omnes oues commissæ.
dubium non suberat, cùm Christus Diuo Petro omnes oues commiserit; pro quo ibidem Pontifex sic locutus: Dicente Domino ipsi Petro: Pasce oues meas. Ioan. 21. v. 17. meas inquit
Ioan. 21. v. 17.
& generaliter, non singulariter, has vel illas: per quod commisisse sibi intelligitur vniuersas. Ita ille: vnde quod specialiter suâ definitione constituit, adtemporalem pertinet potestatem: ex quo orta in Rege Franciæ, & regnicolis illa suspicio, quam Clemens Quintus suâ Constitu
tione submouit, declarans per definitionem & declarationem dictam, nullum Regi & regno præjudicium generari; neque ampliùs Pontifici subjectum, quàm ante prædictam declarationem & definitionem. Et meritò quidem: nam Bonifacius suâ declaratione & definitione, nouum jus non statuit, sed quod erat Ecclesiæ proprium, declarauit, & vti Fidei dogma stabiliuit. Non ergo major inde in Regibus, & aliis exorta subjectio, sed quæ diuinitus data
Pontifici, manifestius declarata. Pontifex enim procedens per viam declarationis, nihil noui inducit, neque alteri præjudicat: vt obseruat Marescotus Libro 2. cap. 24. n. 52. Gomecium
Marescot.
allegans id pleniùs prosequentem.
2
*Tunc vltra. Virtute huiusmodi pote
statis non solùm Indicæ conquistæ facta copia, sed & amplissima conquisitarum & conquirendarum Regibus Catholicis à Pontifice indulta largitio, vt ex Bullis constat authenticis: non ergo licet de illorum jure inter legitimos Ecclesiæ filios dubitare.
Vbi non satisfacit scribentium quorumdam
effugium, qui dicunt Catholicis Regibus solam Euangelicorum ministrorum transmissionem, & conuertendorum protectionem solicitam demandatam, supponendo legitimam aliàs futuram expugnationem, juxta illa, quæ Doctores pro ipsâ honestandâ requirunt. Qui, cùm sic loquuntur, manifestè indicant præfatas se donationis Bullas minimè perlegisse; ex quibus præcipua, scilicet Alexandri Sexti, die 4.
Dominium datum ostenditur.
Maij anni 1493. sic habet: Auctoritate Omnipotentis Dei nobis in Beato Petro conceßâ, ac Vicariatûs Iesv Christi, quâ fungimur in terris, cum omnibus illarum dominiis, ciuitatibus, castris, locis, & villis, juribusque, & jurisdictionibus, ac pertinentiis uniuersis, vobis, hæredibusq́ue & successoribus vestris (Castellæ & Legionis Regibus) in perpetuum tenore præsentium, donamus, concedimus, & aßignamus, &c. Sic ibi Pontifex; quod in Bulla alia eiusdem Datæ confirmat, prioris factâ mentione, cum priuilegiorum auctario, quæ regibus fue|rant Portugalliæ concessa pro similibus expeditionibus. Repertas, & reperiendas in posterum, quæ sub actuali dominio temporali aliquorum Dominorum Christianorum constitutæ non essent, cum omnibus illarum dominijs, ciuitatibus, castris, locis, villis, jurisdictionibus vniuersis, vobis, hæredibusq́ue & successoribus vestris (Castellæ, & Legionis Regibus) in perpetuum motu proprio, & ex certâ scientiâ, atque de Apostolicæ potestatis plenitudine, donauimus, conceßimus & aßignauimus. Verba illius sunt.
3
*Pro quo & extat Bulla alia eiusdem,
Et inuestituræ.
anno eodem, sexto Kalendas Octobris, in quâ donationem extendit, & roborat, inuestituræ jam factæ mentione subjunctâ, illis verbis: Vosq́ue, ac hæredes, ac successores præfatos, de illis inuestiuimus &c. Constat autem apud omnes sacrorum Canonum, & Ciuilis juris vel mediocriter conscios, quid inuestitura sit, missio scilicet in possessionem, aut titulus ad illam, cui stare de
bet inuestiens, & inprimis Ecclesia, vt habetur in cap. Per tuas, de donationibus, in quo inuestiti ab Episcopo Florentino nobiles quidam de certo fundo ob quosdam terręterræ modios ex præcepto Pontificis attributos, apud eumdem de fraude in mensurâ adhibitâ conqueruntur, & sic respondet illis: Nos igitur attendentes, quòd Ecclesia in actibus suis fraudem non
debet aliquam adhibere; respondemus quòd feudum ipsum securè poteris integrare, cùm terra illa quatuor modiorum ipsis fuerit aßignata. Sic ibi. Quod & præsenti causæ conuenienter possumus adaptare: quandoquidem Pontifex Catholicis Regibus noui orbis terras donauit, concessit, assignauit, vt ipse loquitur. Si ergo donatio, concessio & assignatio nulla fuit, meritò illi possent, & eorum pariter hæredes poterunt apud Apostolicam Sedem fraudem manifestissimam proclamare.
4
*Nec prætereundum id, quod in citatâ
Bullâ 2. quæ incipit: Eximiæ deuotionis sinceritas, post adducta verba, in hunc modum habetur: Cùm autem aliàs nonnullis Portugalliæ Regibus, qui in partibus Africæ, Guineæ, & Mineræ auri, ac alias insulas etiam ex simili conceßione & donatione Apostolicâ eis factâ repererunt & acquisierunt, per Sedem Apostolicam diuersa priuilegia &c. Ex hoc enim habemus donationẽdonationem & inuestituram in terris Indiarum non à solo Alexandro Sexto factam, sed etiam aliàs à Sede Apostolicâ diuersis Portugalliæ Regibus: vt iterata huiusmodi concessio jus arguat in illâ non dubium, sed inuiolabili subnixum veritati.
5
*Et prædicta quidem verba manifestè
conuincunt deceptum Leonardum Coquæum, virum sanè eruditissimum, & optimè de Sede Apostolicâ meritum, dum in Antimornæo contra progressum 64. pag. 307. ita scribit: Et eodem diplomate Pontifex declarat se nullo modo tollere jus quæsitum alijs principibus Christianis in illas insulas & terras, quos judicat fuisse justos dominos, etsi nullâ auctoritate Apostolicæ Sedis illarum dominium adepti fuissent, & Orientalis Indiæ &c. Cùm enim constet ex concessione & donatione Apostolicâ prædictas terras & insulas à Christianis Principibus acquisitas; non priùs earum veros dominos fuisse apertissimè comprobatur. Quod quidem ex non visis Pontificiis Bullis accidit Auctori prædicto, sicut & aliis, qui proptereà minùs sunt accuratè in causâ præsenti locuti. Neque Alexander Sextus
concessionem aliquam aut donationem viuâ voce factam à Prædecessoribus, aut scripto firmatam, nobis tamen incognitam, memoratur; extat enim Nicolai Quinti, viri profectò sanctissimi. Ne quispiam Alexandri minùs pro
batam vitæ rationem obiiciat: (quod tamen impertinens ad intentum,) cujus vitia virtutes æquarunt, vt videri potest apud Petrum Opmeerum in opere Chronologico circa annum 1502. Immò & superarunt, vt ostendit Thomas Bozius lib. 7. de signis Ecclesiæ, cap. 7. & Cal
Opmeerus. Bozius. Solorzan.
listi Tertij, quæ videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 1. de Indiarum jure lib. 2. cap. 24. n. 29.
6
*Hinc est vt Cardinalis Bellarminus,
qui lib. 5. de Romano Pontifice cap. 2. §. vltimo, minùs conuenienter de præfatâ Alexandri fuerat donatione locutus, posteà in Retractationibus ad eundem librum, ita scribat: pag. 508. Quod attinet ad Bullam Alexandri Sexti de diuisione orbis nuper inuenti, & debellatione Indorum Occidentalium, cùm ea scriberem, Bullam non videram, & ideò secutus sum doctrinam Cardinalis Cajetani in 2. 2. q. 66. art. 8. Francisci Victoriæ in 2. Relectione de jure belli, & Dominici Soto in 4. sent. dist. 5. quæst. vnica art. 10. ad 5. argumentum, tum propter eorum rationes, tum quia Cajetanus vixit tempore Alexandri Sexti, & superuixit: proinde facilè scire potuit quid sibi voluerit Alexander Pontifex, cùm Orbem recèns inuentum diuisit. Sic ille. In cuius discursu id, quod ad Cardinalem Cajetanum spectat, facilem habet solutionem; licèt enim tempore Alexandri vixerit; cùm tamen præfatæ illius Bullæ expeditæ sunt, Cardinalis non erat, sed juuenis annorum 25. mortuus est enim anno 1534. & ætatis 66. vt ipse Cardinalis Bellarminus scribit in suo de Ecclesiasticis Scriptoribus Tractatu: Bullæ autem anno 1493. prodierunt, vnde clara est computatio. Quid ergo si tunc donationis modum ignorarit? Quòd autem superuixerit, neque ampliorem fuerit notitiam assecutus, non debet censeri mirabile, cùm & Cardinalem ipsum Bellarminum, suo ipsius testimonio, etiam subterfugerit, & diu post scriptos Controuersiarum libros comparata. Quod & Scriptoribus aliis accidisse, nimis est illud eos legentibus exploratum.
§. II.

§. II.

Responsiones quorumdam confutatæ.
7
*PRima est dicentium errasse Alexandrum,
quod & de Pontificibus aliis ob eamdem rationem asserendum. Sic Ioannes Gryphanius Tractatu de Insulis cap. 24. n. 59. & seqq. cuius illa est ratio, Pontificem ciuile mundi dominium non habere, neque vmquam habuisse: vnde donatione prædictâ veris dominis facta est iniuria, cùm de alieno fuerit, quæ tamen est jure Ciuili, & Canonico reprobata l. 12. C. de donationib. & cap. 26. de Extra. de De|timis. Iuxta hæc ergo Alexander non solùm errauit in facto, sed etiam in jure, iudicans se posse infideles priuare dominio, & in Christianos illud Principes tranferre.
8
*Sed hæc responsio nimis libera est, &
Validè confutata, & notata.
legitimo Ecclesiæ filio prorsus indigna, in qua non solus Alexander, sed Pontifices alii, de quibus n. 5. vt inconsiderati, præcipites, & humani ac diuini juris ignari traducuntur. Quod si fas asseruisse fuerit, nihil erit, nihil erit in Canonibus Sacris & Pontificiis Constitutionibus firmum, certum, & inconcussum. Sit illud certum, vt asseritur, Pontificem ciuile mundi dominium non habere neque vmquam
habuisse; quod tamen affirmant plures apud Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 122. at ineptè inde concluditur non posse dominium aliquod ab vno in alium, iusta id exigente ratione, transferre. Non habet dominium ciuile terrarum, quas hæreticus Princeps possidet, ergo nequit illud in Catholicum transferre, hæretica est consequentia. Non ergo dat quod suum est, sed quod dare potest, etiamsi non sit suum. Quemadmodum tutor in donationibus jure
Quinam alij id possint.
probatis, quod suum non est donat; est tamen suum posse donare. Pro quo citatus Scriptor Parte 8. Tractatu 6. Resolut. 17. ex Cardinali Lugo, P. Molina, P. Thoma Sancio, & Trul
Diana.
lene videndus, item Resolut. 10. de vxoribus, Resolut. 11. pro maritis, & Resolut. 12. pro Superioribus Regularibus. Neque donatio talis jure vllatenus reprobata: nam præterquàm quòd omnis humani juris potestas infra Pontificiam est, nullo humano jure reprobata donatio talis inuenitur; quòd scilicet quis alienum donare possit, cùm supremus Dominus tali assistit donationi, ad illam præstita facultate. Et hoc est quod conscendimus in præsenti, Christum scilicet omnium Dominum talem Vicario suo facultatem contulisse. Quod quidem Pontifex ipse clamat, dum, sicut vidimus, ait: Auctoritate Omnipotentis Dei nobis in Beato Petro conceßâ, ac Vicariatus Iesv Christi, quo fungimur in terris. Hac certè auctoritate Bonifacius Octauus temporalem potestatem Ecclesiæ cum spirituali connexam declarauit: & illi credimus dogma huiusmodi definienti. Ergo & credendum Alexandro, ac Prædecessoribus aliis qui eamdem agnoscentes, facto ipso veritatem, de qua agimus, declararunt.
9
*Libertas profectò talis de hæretica so
let præsumptione descendere; vnde solemne hæreticis, donationem dictam Alexandri venenatâ linguâ traducere, ansâ inde arreptâ in Sedem Apostolicam iniuriosissimè debacchandi. Ex quibus Philippus Mornæus apud Leonardum Coquæum in Antidotis contra ipsum pag. 306. Ita loquitur: Qui orbem inter Principes
Philippi Mornæi blasphemia.
partitur, Ferdinando Aragonio & Isabellæ Castellanæ Indiam Occidentalem à Columbo circa id tempus detectam donat. Quo jure, nisi quo se ipse antè Principi mundi mancipauit; ei, qui Christum Dominum compellans, Tibi dabo hæc omnia, si procidens adoraueris me. Hic filius ille gehennęgehennæ, vt Ecclesiæ filij contrario prorsus spiritu pergant Sedis Apostolicæ pronuntiata legitima venerari.
Manifestè depulsa.
Quo jure rogat ille, & nullum aliud nisi satanicum recognoscit: ex quo fit planè Catholicos Reges, pro gratia tali Sedem Apostolicam exorantes, satanico etiam spiritu fuisse permotos, & consequenter tot infidelium conuersionem opus fuisse Satanæ, & ouile Christi beneficio Satanæ innumeris ouibus adauctum. Et quis blasphemiam tantam non horrore ingenti prosequatur?
10
*Alij errasse quidem Pontificem dicunt,
sed solùm in facto, quod sæpiùs accidit, & accidere potest, dum ex minùs exactis informationibus, quæ ad factum spectant, aliquid licitum quidem ex se, & juri conforme decernunt. Vel si informationes falsæ non præcedant, Pontifex ipse ex falso aliquo præsupposito ad factum pertinente, in decernendo procedit: quod præsenti causæ potest applicari. Et hoc, quod alij absolutè pronuntiant, sub dubio profert P. Valentia Tomo 3. Disput. 1.
P. Valentia.
quæst. 10. Puncto 7. §. Ad secundum, vbi ait: Alexandrum Sextum, si in eo facto particulari ad Reges illos tantùm, & ad illas insulas pertinente, non errauit; solùm conceßisse illis Regibus jus quoddam superintendentiæ & patrocinij &c. Quem secutus P. Becanus in Summa Theologiæ Parte 3.
P. Becan.
Tract. 1. quæst. 7. n. 12. vbi ita scribit: Alexander Sextus, si conceßit Ferdinando dominium illarum insularum, ex eo præcisè quòd Gentiles essent, errauit in facto: Si autem solùm conceßit illi jus patrocinij in easdẽeasdem insulas, suppositâ earum legitimâ conuersione, benè fecit. Sic ille: cuius resolutioni non est conforme, quod habetur in Indice, verbo Alexander VI. vbi absolutè ponitur errasse in facto.
11
*Sed neque audiendi Auctores isti: li
Confutantur illi.
cet enim error in facto possit quandoque contingere; hoc tamen in casu nequit præsenti sustineri, vbi factum à jure nequit separari. Quæstio siquidem est an Pontifex terras infidelium possit Principi Christiano donare. Si potest dum eas tradidit, neque in jure neque in facto errauit. Si non potest; cùm ipse tamen
se posse testetur, dum Vicariatûs Christi auctoritate donationem facit, & talem Beato Petro, ac sibi eius successori concessam asserat potestatem; in jure planè error illius versatur, quia plus sibi potestatis arrogat, quàm res ipsa patiatur. Qui discursus est euidentissimus. Cum ergo Auctores dicti non audeant errorem circa jus admittere; consequens est vt neque errorem in facto admittere debeant, nec de illo dubitare. Et modus quidem loquendi duorum, quos nuper adduximus, indicat ipsos Alexandri Bullam non vidisse, & aliter eâ prospectâ locuturos.
12
*Apud Patrem Salas Tractatu de Legibus
quæst. 95. Disput. 7. Sect. 4. n. 31. vers. Ad illud, dicunt nonnulli Pontificem in prædicta donatione probabilem, sententiam secutum: sunt enim Doctores plures, qui Romano Pontifici talem potestatem adscribant, qui videri apud eumdem possunt, & duos citatos dudum Auctores, nec non apud Dianam Parte 6. Tract. 4. Resolut. 16.
Sed quia sententia affirmans generaliter,
efficaciter improbatũimprobatum.
infidelitatem esse titulum sufficientem ad debellationem, non ita recepta est, vt videri apud citatos potest: quam tamen de barbaris ac | feraliter viuentibus tenent plures: pro quo videri potest Illustrissimus Ioannes Zapata in
Ioannes Zapata.
Disceptatione de Iustitia distributiua Parte 2. cap. 21. n. 19. non videtur credibile Pontificem eo tantùm titulo donationem dictam perfecisse: neque enim illi suis in Constitutionibus minùs probatas solent amplecti sententias; quod Tribunal illud supremum non deceret; cùm neque inferiora tribunalia ita sint solita judicare. Certius ergo aliquid, & amplectendum penitus, prædictæ continent decisiones. Et quidem si titulus dictus sufficiens videretur, non esset opus Catholicis Regibus pro donatione impetranda ad Romanam Sedem recurrere, cùm ipsius gentium istarum infidelitas satis esset perspecta, & ita debellationis titulus, secluso quolibet adminiculo aliundè petito, manifestus.
§. III.

§. III.

Certißimum donationis Pontificiæ fundamentum.
13
*VNum equidem, & prorsus irrefragabile
illud, Ecclesiæ potestas ad propagandam fidem, & tollenda propagationis obstacula; quæ quidem futura in conuersione Indorum prudentissimè judicauêre Pontifices, cùm essent illi penitus barbari, & ita inter ipsos Christianis nulla securitas, quod satis experientia comprobauit. Id Diuus Thomas paucis expressit. 2. 2. q. 10. art. 8. in Corpore, ita di
D. Thom.
cens: Et propter hoc fideles Christi frequenter contra infideles bellum mouent: non quidem vt eos ad credendum cogant; quia si etiam eos vicissent, & captiuos haberent, in eorum libertate relinquerent an credere vellent. Sed propter hoc, vt eos compellant ne fidem Christi impediant. Hæc S. Doctor, ad quæ Cardin. Caietanus, ita scribit: Considera diligenter causam justam belli & compulsionis eorum, ne fidem Christi impediant, &c. Ex hac quippè radice multæ quæstiones soluuntur. Sic ille. Iuxta quæ præsens quæstio inde soluenda, an scilicet Pontifex jus debellandi gentes Indorum Principi possit Christiano conferre. Conclusio enim est affirmatiua: quia, cùm illi barbari sint, possunt Christi fidem multipliciter impedire, & nulla inter eos Euangelicis ministris esse securitas.
14
*Quod quidem ex Doctrina P. Suarij
potest luculenter ostendi, qui illam ex D. Thoma deducit. 2. 2. quæst. citatâ art. 10. quem operæ pretium fuerit audiisse. Disput. 18. de Fide Sect. 5. n. 8. vbi sic scribit: Putat Durandus in 2. dist. 44. q. 3. necessarium esse vt ex parte principis infidelis præcesserint iniuriæ, & impedimenta Fidei; qualia sunt, si tentauerit subditos inducere ad infidelitatem, vel si eos cogat ad suos ritus obseruandos,
aut prohibeat Catholicos ritus exercere, vel suis Pastoribus Ecclesiasticis obedire, & similia: nam tunc euidens est neceßitas, & justitiæ titulus. At verò Diuus Thomas dicto Art. 10. licèt ad executionem potestatis sint hæc moraliter necesseria; nihilominùs tamen ante experientiam huiusmodi nocumentorum putat esse in Ecclesia potestatem ad remouendos huiusmodi principes infideles solùm propter periculum morale fidelium: quæ sententia mihi etiam placuit in dicto libro 3. defensionis cap. 30. n. 6. quia in rebus moralibus vitandum est periculum, priusquam speciale nocumentum eueniat: quod principium certè verißimum est, quando periculum est proximum & morale: & ideò in hoc etiam negotio obseruandum est, vt consideratis circumstantijs in particulari tale iudicetur esse fidelium periculum. Hæc ille, Diui Thomæ doctrinam amplexus, qui
citato loco solùm de subditis, & seruis infidelium est locutus: tales enim si Christiani fiant, possunt eorum domini, aut principes, per sententiam seu ordinationem Ecclesiæ, eorumdem dominio aut jurisdictione priuari. Non reddit autem pro ratione periculum subuersionis, sed aliam, ita subdens: Quia infideles
D. Thom.
merito suæ infidelitatis merentur potestatem amittere super fideles, qui transferuntur in filios Dei. Sic S. Doctor, vbi de periculo subuersionis nihil.
15
*Potest autem prædicta ratio ad subje
ctionem quamcumque referri, quia infideles merito suæ infidelitatis merentur potestatem amittere super fideles, quæ absoluta potestas sit, cùm transferantur in filios Dei. Et ideò licet D. Thomas ordinationem Ecclesiæ, quæ de facto datur, & solum est pro seruis eorum, qui corporali subiectione subduntur Ecclesiæ, ad doctrinæ complementum adducat, & ita de seruis tantùm videatur procedere: re tamen vera generalis est, & ad omnem se subiectionem extendit. Ex quo fit, hoc ex capite posse principes infideles per sententiam Ecclesiæ principatu priuari, & consequenter eorum dominia in Christianos Principes transferri. Potuit autem P. Suarez rationem periculi ex doctrina D. Thomæ colligere, quatenus in Respon
sione ad 3. ait posse fideles locare operas suas infidelibus, & artificio, ministerioq́ue aliquo deseruire, addens: & tamen, si ex tali communicatione vel conuictu subuersio fidelium timeretur, esset penitus interdicendum. Sic ille. Iuxta hæc ergo poterit etiam Ecclesia ob periculum subuersionis, quod timeat, infideles principes omni erga fideles potestate spoliare.
16
*Quibus addendum, idem posse Ecclesiam,
etiamsi infideles ad fidem conuertantur; si talis indolis sint, vt de illis possit etiam periculum subuersionis verosimiliter pertimeri; quod in barbaris accidit, & experientia satis superq́ue comprobauit. Pro quo est notanda doctrina eiusdem P. Suarij citato loco defensionis contra regem Angliæ, vbi sic ait: Deni
P. Suar.
que addere possumus sicut potestas regia ex coniunctione ad fidem, aliquam recipit subiectationem; ita etiam maiorem quamdam amplitudinem & excellentiam participare, & ita illud qualecumque onus hoc beneficio compensari. Nam Rex Christianus ductus
regulis fidei, multa potest præcipere, dirigendo illa ad fidei defensionem, vel Religionis Christianæ honorem, vel aliud supernaturale commodum, quæ ductus purâ ratione naturali præcipere non posset: & similiter multa punit delicta quæ ex vi solius rationis naturalis non puniret. v. g. Hæresim, vel aliud simile. Hæc ille. Quæ verissima cùm sint, fit inde quàm longissimè abesse à barbarica capacitate, etiam si quis cum sufficienti notitia mysterio|rum fidei baptizatus fuerit. Vix enim quæ purè naturalia sunt illis committi possunt; & fædis in Gentilitate assueti criminibus, lumen habent rationis densâ caligine circumfusum. Quomodo ergo qui se regere nequeunt, regere alios queant; & quibus nequeunt naturalia credi, supernaturalia eorum muneri adnexa concredantur? Ab Apostolica igitur Sede
prudentissimè & prouidentissimè dispositum, vt IndorũIndorum regimen Catholicis Principibus traderetur, solis ad rem tantam idoneis, circumstantiis perpensis omnibus, juxta quas, vt visum nuper, de subuersionis periculo debet formari judicium. Vnde quod in Pontificibus ad donationem, de qua nobis est sermo, præcessit, non dubiâ aliquâ aut opinabili, sed omnino est certa ratione subnixum, vt nequeat de illa, vt dixi, à legitimis Ecclesiæ filiis dubitari.
§. IV.

§. IV.

De gradu certitudinis Assertionis propositæ.
17
*DOm. Ioannes de Solorzano veritatis propositæ doctissimus, eruditissimus, profundissimus, & locupletissimus propugnator, Tom. 1. lib. 2. c. 24. n. 41. & in Politica Indiana
Dom. Solorzanus.
pag. 45. §. Y parece. & pag. 50. §. Y asi, nemini permittendum esse ait hoc ampliùs in dubium reuocare: quia semper præsumere debemus Papæ sententias & declarationes esse justas, &
legitimè ac Canonicè promulgatas, vt ait Textus in cap. Cùm inter vos, §. finali, de sententia & re judicata. Cap. Absit 11. Quæst. 3. & aliis. Sed prior quidem textus nihil videtur ad rem
Cap. Cùm inter vos.
facere, quia ibi non est sermo de sententia Papæ, sed de sententia Episcopi Veronensis, quæ præsumitur ritè per omnia celebrata, vt ait Pontifex, quia transiit in rem judicatam, & non contra Constitutionem. Nec plus vide
Cap. Absit.
tur habere momenti Caput aliud, quod de Episcopis agit, de quibus D. Anterus Pontifex admonet nihil debere suspicari sinistrum ob prærogatiuam dignitatis. Sed vt Textus isti non juuent, res ipsa est totius Iuris auctoritate penitus manifesta. Pro Iure enim Canonico stat præsumptio non dubia, sed irrefragabilis, vt quod in eo statutum extat, debeat certissimum & sanctissimum reputari. Atqui Canonici Iuris auctor solus est Pontifex, cùm in omnibus eius constitutionibus solus ipse loquatur aut Concilia, quæ eiusdem auctoritate firmantur: ergo stare pro eo
Et vti D. Petri oracula.
minimè dubia præsumptio debet, cùm quidpiam statuit, acsi ex Diui Petri, cuius est ille successor; oraculo pangeretur. Sic omnes sanctiones Apostolicæ Sedis accipiendæ sunt, tamquàm ipsius diuinâ voce Petri firmatæ. Cap. Sic omnes
Cap. Sic omnes.
19. dist. ex Agathone Papâ omnibus Episcopis scribente. Pro quo & Nicolaum Pontificem præstat audiisse, Archiepiscopis & Episcopis per Galliam constitutis sic scriben
Nicolaus Papa.
tem. Si Romanorum Pontificum decreto, cæterorum opuscula Tractatorum approbantur vel reprobantur: ita vt quod verè Sedes Apostolica probauit, hodiè teneatur acceptum, & quod illa repulit, hactenus inefficax habeatur: quanto potiùs ea, quæ ipsa pro Catholicâ fide, pro sacris dogmatibus, pro varijs & multifarijs Ecclesiæ necessitatibus & fidelium moribus, diuerso tempore scripsit, omni honore debent præferri, & ab omnibus prorsus in quibuslibet necessitatibus vel opportunitatibus, discretione vel dispensatione magistra reuerenter assumi? Sic ille. Et habetur Cap. 1. dist. citatæ. Nec præter
Stephanus Pontifex.
mittendus Stephanus Pontifex, sic locutus: Enimuerò quia in speculum & exemplum sancta Romana Ecclesia, cui nos Christus præesse voluit, proposita est; ab omnibus, quidquid statuit, quidquid ordinat, perpetuò quidem & irrefragabiliter obseruandum est. Hæc ille, vt in Cap. Enimuerò, eadem dist.
18
*Iuxta quæ non videtur excessisse Dom. Solorzanus, dum citato cap. 24. n. 58. sic ait:
Qua de causa, magnæ audaciæ & temeritatis, immò & impietatis esse videtur asserere, vel attentare, quòd Pontifices non possunt prædictas donationes facere, vel quòd eas frustratoriè fecerunt, & tamquàm aerem verberantes. Sic ille, pronuntiatum suum multipliciter pergens demonstrare. Ego vnum illud addam, quod consideratione dignissimum occurrit: nihil scilicet à fundata per
Christum Ecclesia, & eiusdem per Vicarios suos statuto & progrediente regimine, maius accidisse noui Orbis detectione, & consequenter ad Christianam fidem conuersione: de cuius magnitudine, cui nullatenus possit tripartita antiquioris mundi æquari diffusio, passim Auctores disserunt, quos congerit Dom. Solorzanus Lib. 1. citato in prioribus Capitibus, sed præcipuè in 6. n. 4. & in Politica libro etiam 1. in sex prioribus. Debuit ergo negotium
tantum à Sede Apostolica summa diligentia & attentione tractari, ac fundamentum conuersioni jacere penitus inconcussum. Nihil certè quod grauis momenti sit, sine Cardinalium disponit illa consilio: Decet namque ipsi Romano Pontifici per Fratres suos, Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales (qui sibi in executione officij Sacerdotalis Coadiutores assistunt) libera prouenire consilia: decet ipsius nullo modo vacillare judicia &c. vt habetur in cap. Fundamenta, de Electione in 6.
Cap. Fundamenta.
Sic ergo causa fuit, de qua agimus, agitata, cuius momenti non erat illa, quam summus Pontifex Nicolaus Tertius, aliàs Quartus, citata in Constitutione versabat: in qua statuit Senatorum Romanorum annuam esse gubernationem debere: & tamen ibidem Consilium Cardinalium se adhibuisse testatur, dicens: De fratrum nostrorum Consilio hæc irrefragabili, & in perpetuum valiturâ Constitutione sancimus. Quod ergo ad noui Orbis conuersionem quasi pro fundamento est, donatio inquam Catholicis Regibus facta, non errori adscribendum, sed suffragio irrefragabilis veritatis. Vel si erratum hîc, quis veritatem inuiolabilem inesse sanctionibus aliis arbitretur.
19
*Vnde Marquardus de Susannis in
Tractatu de Iudæis & Infidelibus 1. parte cap. 14. non dubitauit asserere potestatem Pontificis ad donationem dictam adeò esse certam, vt oppositum dicere sapiat hæresim. Quod si | explicemus iuxta id quod habet P. Suarez Dis
Marquardus de Susannis.
put. 19. de Fide. Sect. 2. n. 16. & 17. mirè congruit. Obseruat enim verbum Sapere per metaphoram significare non esse claram & cer
tam hæresim, sed habere quemdam saporem eius: quia magnam quidem speciem hæresis habet, eò quòd ex illa, coassumptis aliis principiis in Ecclesia valdè receptis, & ferè certis, ex illis sequitur hæresis, probabilissima, & communiter receptâ consequentiâ. Quod ita in præsenti applicari potest: Nam ex hac propositione: Papa errare potest in solemni donatione factâ Catholico Principi post maturissimam considerationem, & consultationem, in ordine ad conuersionem mundi, aut maximæ illius partis. Et ex aliâ: Errare etiam potest, quamuis id spectet ad tollenda impedimẽtaimpedimenta conuersionis, sequitur probabilissima consequentia non habere absolutam potestatem ad propagandum Euangelium per orbem vniuersum; aut etiam non habere materialem gladium in omnes oues Christi, contra Bonifacij Octaui definitionem, de qua n. 1.
20
*Si autem huiusmodi qualitatem expli
cemus iuxta Alfonsum de Castro apud P. Suarium suprà, & alios; ex quibus P. Turrianus in Selectis. Par. 2. Disput. 30. Dub. 1. quòd propositio sapiens hæresim sit illa, quæ primâ facie, & ex solis terminis spectata, hæresim præseferat; quamuis intimiùs inspecta, sensum possit habere Catholicum: facilè etiam potest applicari. Nam asserere Papam errare posse, media adhibendo conuersioni mundi, quæ post maturam considerationem, & consultationem sunt conuenientia iudicata, pro quibus est solemnis Constitutio vulgata; speciem habet hæresis, quamuis fortè aliqui iuxta Catholicum sensum velint assertionem huiusmodi declarare.
21
*Quibus addo, iuxta id, quod à P. Suario de sapore est dictum, posse etiam propo
sitionem dictam ita exponi, vt sit ea, quæ præterquam quòd malè sonat, sapida est hæreticis, qui illam libenter vsurpant, & passim inculcant, cum religionis Christianæ dedecore: quod accidit in præsenti. Clamant enim illi iteratis clamoribus & irrisionibus contra Alexandrum Sextum & eiusdem donationem, negantes Pontifici talem à Christo traditam potestatem. Et his ipsis diebus Caramuëlis edicta sic blaterant: Vnde in Papa potestas ad aliena inuitis dominis tribuenda, cùm Christus cuius ille se gloriatur esse Vicarium, ab eorum diuisione inter fratres abstinuerit, ad quod fuerat inuitatus? Homo (ait ille) quis me consti
Lucæ. 12. v. 14.
tuit iudicem aut diuisorem super vos? Lucæ 12. v. 14. Quod argumentum in Anglicanos Principes potest validiùs retorqueri, qui se Christi vicarios in Anglicana esse Ecclesia contendunt. Quomodo ergo non solùm iam aliena diuidunt, sed & diripiunt, Indicas diuitias piraticis aggressionibus deprædantes? Pote
rat quidem Christus id facere, quod ab eo homo ille, hereditate iniustè fraudatus postulabat, vt negare potest nullus: erat enim actio honesta, & circa iustitiæ obseruantiam versabatur: noluit tamen, quia minùs tunc congruentem iudicauit: cùm enim diuitiarum, & mundi contemptum prædicaret, bona cælestia promittens, circa diuisionem terrenorum renuit occupari. Et quidem qui rogabat illum, tali re pulsa, magis aptus Dei regno, & sequelæ ipsius Christi reddebatur, temporalium diuitiarum impedimento sublato.
22
*Quòd si ad illius hominis salutem, quæ
petebatur diuisio tunc conueniens videretur, eam Dominus minimè respuisset. Quare illius Vicarius tale quid præstare poterit, quando id fore commodum pro salute hominum fuerit arbitratus. Videantur Interpretes, ex quibus P. Cornelius benè admonet, docere Christum Ecclesiasticos & spirituales viros non debere sæcularia tractare, sed diuina, iuxta illud. 2. Tim. 2. v. 4. Nemo militans Deo implicet se negotiis sæcularibus, ex D. Ambrosio. Euthy
2. Tim. 2. v. 4.
mio, Beda, & Lyra, & ex D. Augustino Sermone 196. Addit tamen hic: Id intellige, nisi fidelium pax, charitas, & pietas aliud exigat: qua de caussa olim Episcopi sæculares fidelium lites diiu
D. Augustinus.
dicabant; vti se fecisse testatur S. Augustinus Libro de Opere Monachorum Cap. 29. Hæc ille. Iux
ta quæ constat Papam potiori iure posse sæcularium negotia tractare, & temporalium diuisioni va care, quando fidelium pax, charitas, & pietas id videantur exigere; quod in casu, de quo loquimur, constat vrgentiùs militare. Nec de his plura: pro quibus videri possunt Dom. Solorzanus Tomo 1. Lib. 2. & 3. & in Politica Lib. 1. Cap. 10. 11. & 12. Diana Parte 6. Tract. 4. Resolut. 16. & 18. & Auctores alij, quos ipsi adducunt, & titulos alios iustæ possessionis expendunt. Vrgentissimum ego & irrefragabilem penitus conatus sum pro viribus illustrare, quem & vnicum sunt boni qui censeant Scriptores, talem tamen vt pro multis satis esse possit. Iam ad alia.
Loading...