SECTIO XXXI.

SECTIO XXXI.

Formido opinioni propria conuenienter explicata, & inde vtiles aliquot decisiones.
301
*P. Terillus Quæst. 20. n. 18. D. Fagna
num cum laude sapientiæ adducens, plures in eius discursibus contra benignam opinionem errores & contradictiones enumerat ac refellit, de quo & Quæst. 22. n. 31. & in primis occurrit quòd asserat opinionem habere adiunctam formidinem, eam confundens cum scrupulo, suspicione, & leui credulitate, cùm tamen omnino diuersa sint. Qui enim opinatur, habet absolutum assensum circa rem, & sine scrupulo procedit; nullus enim, qui iuxta opiniones verè probabiles operatur, scrupulosus dicitur; immò scrupulis vexatis suadere solemus huiusmodi operandi modum, vt ab scrupulis liberentur. Neque etiam leuiter credit oppositum; aliàs duo inter se contradicentia iudicia in eodem intellectu iungerentur. Sicut nec suspicatur; quia suspicio iuxta Iurisperitos aliquem assensum im
portat, vnde diuiditur in temerariam, probabilem, & violentam. Philosophicè autem sumpta in ordine ad mores, & iustitiam erga proximos in æstimatione interiori seruanda explicatur à D. Thoma 2. 2. q. 6. art. 3. vbi ait esse mali opi
D. Thom.
nionem ex leuibus indicijs profectam. Quod non videtur esse ad rem, vbi non de personis, sed de opinionibus agimus. Nihilominus exijs, quæ Doctor Sanctus ibidem docet potest suspicio generaliùs explicari. Ait enim & esse suspicionem, quando ex leuibus indicijs dubitatio aut hæsitatio contingit: & etiam quando certò aliquid definit quispiam contra proximum leuibus motus indicijs. Vult autem celebris eius interpres Cardinalis Caietanus, vt cùm dubitationem asserit, non solam iudicijsuspensionem intelligat, sed iudicium, quod tamen agnoscatur fallibile, vt opponatur iudicio alteri, quo per modum definitiuæ sententiæ malum in proximo nihil hæsitans quisquam arbitratur. Iuxta hæc ergo suspicio vniuersaliùs accepta si explicetur, satis manifestè apparet non posse cum probabili iudicio cohærere: quando scilicet ex leuibus indicijs quomodocumque contrarius formatur assensus. Quòd si iuxta aliquos, vt videri potest apud P. Antonium Perez Tractatu de Iust. & Iure Disput. 4. Cap. 5. suspicionis primum gradum in D. Thoma sine iudicio formali, & cum sola hæsitatione accipiendum censeamus, aliquam tamen inclinationem necessariam est recognosci, quod etiam sufficientissimè probat intentum: nam stante iudicio probabili iuxta vnam partem, nequit pondus inclinationis in contrariam ferri. Non ergo iuxta rectam Theologiam, Philosophiam, & etiam Iurisprudentiam D. Fagnanus se gessit, dum præfata confundens, omnia cum assensu probabili connexa inseparabiliter pronuntiauit.
302
*Est tantùm illi propria formido, quam
explicans Ioannes Polmannus in Breuiario Theologico Parte Secunda Secundæ n. 697. & 698. ita scribit: Formido de opposito est intellectus hæsitatio immixta assensui opinatiuo. Hæsitatio, qua intellectus expressè aut virtualiter dubitat, ne fallatur. Immò cùm formido & metus spectet ad partem appetitiuam, potest dici probabiliter quòd formido de opposito est actus voluntatis timentis ne assensui intellectus subsit falsum; ne scilicet verum sit contradictorium propositionis, cui assentitur intellectus, Sic ille, de quo & num. 67. & 68. Circa quod non videtur negabile formidinem, quæ actus voluntatis sit, posse assensui probabili admisceri: si quis aliqualiter timeat iudicij sui fallaciam, quod vellet esse verissimum. Nihilominùs talis formido de ratione opinionis non est, quia (vt experientia constat) multi nihil de huiusmodi fallacia curant, neque ægrè ferent se falli, dummodò prudenter in modo agendi se habentes, id quod ex vsu opinionis capi potest, commodum assequantur. Præterquam quòd actus opinatiuus ex suo modo tendendi sine respectu ad voluntatem habet rationem ab omnibus alijs distinctam: ergo non importat actum voluntatis, sicut neque illi, de quibus superiùs diximus, scrupulus scilicet &c. Quod autem de hæsitatione dicitur, admittendum quidem, non quatenus hæsitatio est idem quod dubium specialiter dictum; hoc enim cum opinatiuo assensu stare nequit, sed vt excludit omnimodam certitudinem, nec plenè ac totaliter sinit intellectum in eo conquiescere, quia prineipijsprincipijs innititur, quæ fallere possunt, non quantùm ad certitudinem honestæ operationis, sed obiecti secundùm se sumpti: vnde admittit hunc actum: Fortassè fallor: licet non semper ille adsit, cùm tamen possit adesse facta reflexione. Quia verò assensus opinatiuus à voluntate imperatur, eo quòd obscurus sit, iuxta dicta Sect. 22. & 23. & voluntas non aliter imperat, nisi propositis eidem motiuis fallibilibus, dici aliquomodò potest in voluntate necessariò etiam admisceri formidinẽformidinem, quatenus complectitur, quidquid imperat ab intellectu suo assensu præstari. Sed hoc actum distinctum non importat, vt dixi; immò cum formidine tali potest complacentia componi, dum quis gaudet opinionem extare, etsi fallacem ex conceptu suo, iuxta quam potest ex fallacia sua, si fortè vera non sit, commodum reportare. Sic enim frequenter euenit, vt timor aliquis ex validiore affectu, libenter acceptata boni alicuius obtinendi occasione, superetur.
303
*Iuxta hæc videtur procedere id, quod
habet P. Terillus citato num. vers. Resp. Fagnanum. vbi ait opinionem probabilem leuibus tanrùmtantum impetitam argumentis esse actu formidolosam, idque non solùm ob argumenta contraria, quæ, etsi leuia, aliqualiter vexant intellectum, quia aliquando, licet rarò, veritatem continent, ideôque certitudinem ab assensu excludunt: sed | etiam ob ipsam motiui probabilis debilitatem & fallibilitatem, quæ necessariò inducit formidinem in assensum, quem caussat: fieri enim nequit vt motiuum debile, fallibile, & vacillans certitudinem infundat in actum, quem caussat. His positis addit quod nos contra Fagnanum eisdem nixi fundamentis dixeramus Sect. 4. præsertim num. 23. sic locutus: Scio Fagnanum dicere hanc opinionem esse plusquàm opinionem, & habere certitudinem moralem. Sed hoc non probat, nec probare potest, cùm sit apertè falsum, maximè quando argumenta leuia vrgent in oppositum. Dicit etiam & benè, quòd ad honestè operandum non requiratur certitudo mathematica, sed sufficiat moralis & humana: verùm illa loquendo de actibus directis fallibili motiuo subnixis, non excludit omnem formidinem oppositi, vt constat; etsi Fagnanus num. 109. dicat, sed non probet contrarium. Hæc ille.
304
*Circa quæ id adijciendum, quod à me
dictum Tomo 1. Problem. Theologicor. in Prolusione Apologetica, num. 56. posse scilicet opinionem aliquam ad eum gradum certitudinis conscendere, vt licet opposita sustineatur, & permittatur, nec desint, qui eam teneant, pro veritate tamen sit habenda, & vt talis pronuntianda, nihil eorum auctoritate obstante, qui ob vnius, in cuius verba iurarunt, creditam mentem, circa rem, de qua agitur, tergiuersari videantur. In hoc ergo casu, licet opinio gradum opinionis non videatur supergressa, moraliter certa videtur, vnde & sine vlla formidine sustinenda. Licet enim ob auctoritatem contra stantium, nonnihil, exiguissimum quidem probabilitatis retineat opposita, in eo id accidit, quod in scrupulosis, quibus vt omnem formidinem abijciant, non attentis leuiusculis phantasmatibus, exhortamur. Quo euentu absolutè dicendum improbabile id, quod gradum dictum fuerit consecutum. Vnde hoc non debet ad quamcumque opinionem trahi, quod tamen D. Fagnanus suo philosophandi modo nititur obfirmare: quandoquidem sententiam quamcumque ad praxim aduocandam eum certitudinis gradum habituram statuit, vt nulla circa oppositam neque leuis possit esse formido.
305
*Sed ad id, quod de opinione, quæ nullis
impetitur argumentis, vti à D. Fagnano asseritur, calamum reuocantes, videtur illa sine vlla posse admitti formidine, neque ex motiuis probabilibus esse illi locum posse: motiua enim talia non vt probabilia, sed vt certa proponuntur: Si enim vt probabilia, ergo ex vtrâque parte est quod fundare probabilitatem queat: probabilitas autem non nisi ratione & auctoritate consistit: ergo iam est aliquid, quo vtraque pars impetatur. Quòd si nihil, quo impetatur, est, alium quidem statum à probabilitate diuersum continebit: neque apparet alius præter illum, quem fundat certitudo. Vnde quod dicitur de principiorum debilitate & fallibilitate, quæ etiam argumentis contrarijs circumscriptis, infundere certitudinem in assensum nequeunt, non videtur satisfacere: nam licet reuera ita sit, non tamen id certitudinem ex parte subiecti tollit, vt scilicet tamquàm in obiectum moraliter certum tendat. Sicut D. Fagnanus necessarium iudicat; licet aliàs reipsa falsa esse talis opinio possit. Leuia quidem & debilia fundamenta dicuntur. Sed rogo iam vnde talia iudicentur? Aliquid certe debet, quod illam ostendat, recognosci. Cùm aliàs experientia constet motiuum, quod alicui apparet debile, alteri robustum apparere, & è conuerso; ideò enim est varietas opinionum. Ergo aut casus dictus impossibilis est, aut si possibilis, pro certo rei statu habendus, & ita non erit locus opinioni.
306
*Quæ difficultas, quod ad negotium mo
rale spectat, non magni videtur esse momenti. Quomodocumque enim casus occurrat, licita est operatio: quia id aut certum, aut probabile est. Si primum, omnes in eo conueniunt: Si secundum, ij qui benignam sententiam amplectuntur, vix repugnant: nam operationis licitæ exercitium agnoscunt, & quia argumenta contraria desunt, multùm ad certitudinis statum accedi, nequeunt inficiari. Et quoniam id quod formidinis esse potest, adeò exiguum est, pro certa habendam opinionem talem, qui ex aduerso stant, non refugient affirmare, cùm aliàs id concedant, existimantes nihil in eo esse, quod obstet, quandoquidem nihil est, quod formidinem possit excitare. Casus ergo, si est possibilis, videtur rarus, & ex eo etiam parùm conducens ad moralem praxim, pro qua præsertim laboramus: & cùm occurret, circa illum non hærendum, sed ad operationem in offensè procedendum. Vbi & videtur satis verosimiliter dici posse, licet non appareant contra opinionem quampiam argumenta, quibus impetatur, semper aliquid occurrere, ex quo operatio aliquomodo retardetur, saltim ex principijs communibus, quæ pro argumentis haberi possunt. Cùm enim res euidens non sit, & in obscuris non sit ita prompta operatio, aliquid profectò est, quod retardet. Vt cùm de condemnando alialiquo agitur, & testes sufficientes suppetunt, nemine in contrarium extante, procedi ad condemnationem potest & debet, & quantùm ad obligationem ratione legis ita statuentis dubitari nequit: quantùm verò ad testimoniorum certitudinem non ita, quia falli testes aut fallere posse certum est. Et licet hîc & nunc nihil speciale contra eos sit, ipsa rei obscuritas pro argumento habetur, & experientia deprehensæ multoties falsitatis, & sic in alijs.
Loading...