*Plus illud videtur habere momenti, quod
ex sanctis desumitur, quibus præfatæ nequeunt
laudes applicari, vt Diuis Ioachimo, & Iosepho,
quos constat non receptos in cælum, in eo, qui vt
eorum Natalis celebratur, die; & idem est de
alijs veteris Testamenti sanctis in Martyrologio
contentis, quorum si concedatur celebratio, eodem modo est in præfatis hymnis pronuntiandum, vt etiam de SS. Paschasio & Seuerino, vbi
acciderit eosdem celebrari. Sed de his postremis
iam dictum §. 4. Ad alios dico quærendum sensum congruum, iuxta quem stare laudes possint,
& ita admitti ex parte posse, quem pro alijs præfatus scriptor generalem esse contendit; meruisse
inquam gloriam, quam hodie possident: ita vt
scandere non dicat primarium ascensum, sed perseuerantiam in illo, quia sanctis gloria semper est
noua. Item iuxta dicta
nu. 55.
Hac die meruisse
dicuntur, quia etiam in illa gloriam meruerunt,
cùm nulla ipsis dies sine linea transierit, continuato cursu meritorum. Addi potest, licet ipsis
non congruat in rigore vt dicitur, recitari tamen
vt commune alijs, quia non pro quolibet sancto
est nouus hymnus concinnandus. Sic in hymnis
præfatis accidit: in priori enim extabat illud, &
multis in Ecclesijs, in quibus nulla facta mutatio,
iuxta Pontificiam permissionem, extat adhuc:
Ad sacrum cuius tumulum frequenter &c. Et tamen
frequentia miraculorum non reperitur in omnibus, immò neque sepulchra sunt cognita aliquorum. In altero illud
: Hic nempe mundi gaudia, & luculenta prædia Polluta Sorde deputans. Peruenit ad cælestia, seu Ouans tenet &c. Licet enim
quod de cælestium possessione dicitur, omninò
certum sit, quia prioribus consonat,
Migrauit inter Sidera. Quòd tamen luculenta prædia contempserit, nequit de omnibus affirmari; cùm ex
Confessoribus plurimi talia non habuerint
prędiaprædia,
vt D. Isidorus Agricola, S. Didacus Complutensis, & alij. In hymno pro vno Martyre sic
habetur
: Fundensque pro te sanguinem Æterna bo|
na poßidet. Non fudisse autem omnes sanguinem
certissimum est, quod & mutatio in aliquibus
Octaui Responsorij manifestat. Pro pluribus ita:
Hi pro te furias, atque minas truces Calcarunt hominum, sæuaque verbera: Ceßit his lacerans fortiter
vngula, nec carpsit penetralia. Traduntur igni Martyres, & bestiarum dentibus: Nudata pendent viscera
&c. Quæ quidem in omnibus non fuisse clarius
est, quàm vt in eo probando insumere tempus
debeamus. Pro sanctis etiam feminis in earum
festis mulieris fortis laudes resonant à Salomone
contextæ
Prouerb. 31. & tamen exploratissimum
est non omnes fuisse matres familias, aut vxoratas, aliaque ibidem contenta peregisse. Sensus
ergo congruus pro omnibus esse potest, sanctum,
de quo agitur, vnum esse ex illorum ordine, de
quibus talia prædicantur, cui & multa competant, quæ inter communes laudes decantantur.