SECTIO XXII.

SECTIO XXII.

Circa Missas priuatas in nocte Natiuitatis Domini. Ad dicta Tomo 2. Thesauri num. 238. & seqq. Tit. 12. & Parte 7. num. 106. & seq.
225
*DIctum ibi cum multis tres Missas
eiusdem Festi priuatas dici posse à puncto mediæ noctis. Quod quidem P. Bordonus penitus inficiatur Tomo 3. Resolut. 56. n. 159. & duobus seqq. vnam tantùm concedens Parocho post solemnem, quia illa nulli Presbytero prohibetur, in qua tamen Communio nequit ministrari. Probat ex Cap. Nocte sancta 47. Dist. 1. de Consecrat. vbi S. Telesphorus tres Missas in Sacro Festo concedit, & vnius tantùm pro nocte celebrationem, pro duabus alijs congruis temporibus assignatis. Deinde ex absurdo arguit, quia ex eo fiet multos fideles audiendæ Missæ præceptum non impleturos, cùm tempore dicantur incommodo. Et quidem S. Telesphori tempore pauci erant sacerdotes, & multi fideles, vnde videtur inferri mentem Pontificis fuisse vt non omnes celebrarentur, sed vnica, vt possent illi alijs interesse; cùm non extet præceptum obligans ad assistendum Missæ in nocte celebrandæ. Prætereà sic habet consuetudo in omnibus Italiæ Ecclesijs, & præsertim Romæ, quæ aliarum Ecclesiarum caput. Tandem S. Telesphori concessionem ad Missas tantùm solemnes dirigi ex illis videtur ipsius verbis non obscurè deduci: & hymnum Angelicum in illis solemniter decantent.
226
*Quòd autem Communio, sublata ne
cessitate, administrari nequeat ex eo probat quòd Missa tantùm concessa est & non Communio: priuilegium autem vni concessum non extenditur ad alium propter identitatem rationis. Cap. Sanè 9. de priuileg. Item, quia ea nocte excepta sacerdos non celebrat nisi intra auroram & meridiem, ex communi Doctorum: ergo neque laicus Sacramenta recipere potest extra illud tempus, quod regulatur à tempore Presbyteri volentis celebrare, cum eædem rationes militent in vtroque. Tum quia inoleuit consuetudo, quæ cùm rationabilis sit, vim legis obtinet. Cap. In his rebus Dist. 21. pro quo & Doctores. Et de Communione loquentes Bonacina Quæst. 7. de Eucharistia Punct. 1. n. 14. cum Siluestro Sa, & Angelo, verb. Eucharistia. Tabiena Missa 6. Henriquez, Suarius, Posseuinus Cap. 8. nu. 8. docent sacram Communionem posse recipi qualibet hora diei, etiam post meridiem, quia nulla extat prohibitio, & sic videntur excludere ab hac sacra refectione nocturnum tempus. Sed hæc parui momenti sunt, & ita
227
*Dico Primò. Tres Missæ priuatæ dici
possunt nocte dicta post horam duodecimam, seu à puncto probabili & recepto communiter illius medietatis. Sic citati adducto loco Thesauri. Et prætereà P. Martinon Tomo 4. Disput. 40. n. 16. P. Ægidius Coninck de Sacramentis Quæst. 83. n. 218. Cardinalis Lugo de Sacramentis Disp. 20. n. 25. vbi ait sententiam istam habere pro se bonas rationes, additque sic: & quidquid sit de illis,
Cardinalis Lugo.
iam hodie est vsu adeò recepta, vt non poßit iam de eius veritate dubitari. Adde, in tanta Sacerdotum multitudine vix posse locum dari omnibus ad celebrandum illa die, quæ tunc in ipso solstitio breuißima est, nisi per noctem etiam, quæ longior est, plures Missæ à multis celebrentur. Sic ille. Licet autem apud nos dies illa per oppositum longissima sit, id nequit obstare, quia resolutio præfata alijs bonis innititur rationibus, vt citatus Cardinalis ait, & longitudinis excessus non est talis, vt vsque ad meridiem horæ spatium transgrediatur. P. Arriaga Tomo 7. Disput. 54. n. 14. vers. Secunda difficultas. P. Gaspar Hurtadus Tomo 2. de Sacramentis Disp. 4. de Sacrificio Missæ Difficult. 4. vers. Sacerdotes etiam omnes. Diana, P. Henao de Sacrificio Missæ Tomo 2. Disputat. 22. Sect. 3. Parte 2. Tract. 14. Resolut. 35. vbi complures adducit, asseritque esse probabilissimam & tutissimam, audaciam Nugni iusta animaduersione castigans, qui illam esse improbabilem dixit P. Suario semper infensus, inglorius semper depugnator. Et probari potest.
228
*Primò, quia celebratio Missarum in Nocte sancta absolutè à S. Telesphoro concessa est, & ad solemnes non est arctata concessio: ergo licet illas celebrare. Assumptum ostendo, tum quia in plurali Missas celebrandas dixit, quod licet ita intelligi possit, vt pluralitas ad plures Presbyteros referatur, quia tamen valde fauorabilis concessio est, & eum admittit sensum, quem nostra sententia cum grauissimis ac doctissimis Interpretibus amplectitur, omnino præferendus est. | Deinde arguo, & pariter retorqueo quod de hymno Angelico decantando dicebatur: additur enim statim: Quoniam & eadem nocte ab Angelo pastoribus nuntiatus est &c. Atqui hymnus Angelicus non solùm in Missa Noctis sanctæ, sed in omnibus priuatis dicendus est, quod ex præfato Decreto desumptum est: ergo illud non de sola solemni Missa, sed de priuatis est etiam accipiendum.
229
*Secundò, Quia cuilibet Sacerdoti, vt dicitur, licitum est Nocte sancta priuatam Missam celebrare virtute concessionis præfatæ; ergo non de sola solemni agitur. Vbi & additur alijs temporibus ad horam Tertiam celebrandam, quod Glossa in Cap. Necessè Dist. ead. affirmat esse abrogatum in Cap. Tribus Dist. 2. vbi præcipitur vt tot sint Sacrificia, quæ possint populo sufficere: Atqui quod ad Missam solemnem attinet, abrogatum non est, cùm constet ad horam Tertiam dici: Ergo manifestum ex eo habetur in prædicto Capite de Missis etiam priuatis sanctum locutum fuisse Pontificem & Martyrem.
230
*Tertiò, Quia vt aliter sentiendum sit nihil est quod vrgeat. Quod enim ad dictum Cap. Nocte sancta attinet, in quo de Missa tantùm solemni concessio procedit, iam vidimus quàm sit enerue, id autem quod de absurdo additur, ad summum probat in Parochis eam esse obligationem, secus in alijs, qui vnica tantùm Missa in Nocte sancta dicta alias non tenentur celebrare. Et licet S. Pontificis tempore pauci essent Sacerdotes & multi fideles; tanta tamen erat horum deuotio, vt credibile sit ad Missas illius sanctæ noctis audiendas generaliter confluxisse, quæ audiri securiùs tunc poterant, quàm per diem, vigente persecutione. Iam quod de hymno decantando dicebatur Angelico, ex dictis solutum habetur: si etiam addamus decantationem ad Missam quidem solemnẽsolemnem referri, supposita generali in eo Festo recitatione, quia & in Missis solemnibus dubitari poterat an esset cantandus, quia non omnia, quæ in Missis dicuntur, cantari solent: cantatio ergo ex peculiari ratione præcipitur, quia scilicet ab Angelis ea est nocte decantatus. Quod ad consuetudinem tandem attinet omnes ferè citati contrarium attestantur.
231
*Dico Secundò. In Missis Noctis sanctæ
potest sacra Communio administrari. Id constat Primò, quia Communio sacra generaliter in Missis non solùm semper licuit, sed & præcepta aliquando, præcepto, de cuius grauitate non est opus disputare. Vide Verricellium in Quæstionibus moralibus Tract. 8. Quæst. 55. Item Martyrologium Romanum die 25. Decembris cum Natiuitatis Dominicæ memoria, multorum millium Martyrum commemorationem celebrat sub Diocletiano, cùm in Christi Natali ad Dominicum conuenissent, ad Sacram scilicet Communionem, quod Nocte sancta videtur accidisse, cùm incredibile sit eos, sic sanctè affectos, & Martyrij Candidatos ad Missam in illa celebrandam non confluxisse. Prætereà sic habet irrefragabilis consuetudo Religiosorum ac laicorum, nec vidi circa hoc ab aliquo vnquam dubitatum.
232
*Quæ autem ex aduerso proponuntur,
Opposita diluuntur.
nimis profectò leuia sunt. In Cap. Nocte sancta de Communione mentio nulla, quia pro ea nullo erat opus priuilegio, vnde quod de extensione non admitenda dicebatur falsa sub præsuppositione procedit. Quod deinde additur de regulando tempore Communionis per tempus celebrationis, voluntariè asseritur, cùm non ita res habeat, nisi quatenus, secluso priuilegio, non possunt fideles nisi intra Missam communicare. Cùm ergo in Nocte sancta Missa solemnis dici possit, & prætereà alia à quocumque Sacerdote, etiamsi demus plures non licere, cur in illis Communio sacra non licebit? Ex Auctoribus autem præfatis pro nostra potiùs, quàm pro ea, in cuius patrocinium trahuntur inuiti, probatio desumenda, cùm absolutè loquantur, & Noctem sanctam non excipiant. Quod autem dicant Qualibet hora diei, id ritè stare potest, cum horæ noctis ad diem ciuilem, seu artificialem spectent, qui 24. continet, de quo iam pridem Macrobius Lib. 1. Cap. 3. vt à naturali, qui ex duodecim constat, & plurium aliquando, secernatur. Et ita est in vsu Ecclesiæ, iuxta morem Romanum L. more ff. de Ferijs, vnde versus, Incipit Ecclesia medio sub tempore noctis. Cardinalis Tuschus Lit. D. Conclus. 407. Tomo 2.
233
*Nec omittendum Communionem in
Nocte sancta esse maximè Ecclesiæ spiritui & intentioni conformem; eo enim intuitu concessa est Missarum celebratio, vt sideles possent Christi corpore, quem nascentem celebrant, refici, hilarescere, recreari. Pro quo Rabanus Maurus Lib. 2. de Institutione Clericorum Cap. 31. ita scribit: Vt ea hora fideles quoque Sacramentum Corporis & sanguinis Christi perciperent, qua eum inter homines misericorditer natum scirent. Sic ille. Licet autem fideles Sacramentum sub vtrâque specie non percipiant, dici tamen possunt Sacramentum Corporis & Sanguinis Christi percipere, quia Corpus cum Sanguine percipiunt, Vi naturalis illius connexionis & concomitantiæ, qua partes Christi Domini, qui iam ex mortuis resurrexit, non ampliùs morituri, inter se copulantur. Vt habet Concilium Tridentinum Seßione 13. Cap. 3. cum Apostolo locutum Rom. 6. v. 9. Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, mors illi vltra non dominabitur.
Loading...