*Circa feminas autem id, quod à Con
cilio statutum est, cum Proregum vxoribus non
solùm temperatum, sed etiam ampliatum: si enim publicè sacris Missarum solemnijs intersint,
per patenam illis datur pax, & alia pariter fiunt,
quæ fieri cum Proregibus solent, quia eisdem
honorum prærogatiuis, quibus mariti, perfruuntur: ad eum modum, quo Reginæ illis, quas dicimus
Regaliàs, iuxta vulgatum Iuris pronuntiatum, quòd vxores radijs virorum illustrantur.
In quo quidem, vt de Regibus non loquamur,
quia eorum alia ratio est, quibus & Pontifices
plus indulgent, erga res Ecclesiæ beneuolas habere conueniens arbitratis: nimia videtur licentia præsumi, quia nullibi illa concessa; & neque
in ciuilibus ea est honorum simultas, vt est planum
: quia Proreginas comitari non debent Auditores, neque in sellis sedere illæ possunt, illis adstantibus, Proregum more
: & vt in illis esset,
circa diuina nequit extendi, quia à diuerso fonte
procedit
: vnde & Pontifex potest; quod ad id
spectat, prout libuerit, indulgere. Et huc certè
videtur Concilium respexisse verbis illis
: cuiuscumque dignitatis. Quod si in talibus hoc officij
genus indecens à Concilio iudicatum, multò id
erit indecentius respectu aliarum. Videant ergo Religiosi, qui vt Patronarum gratiam ineant,
per Sacerdotem stolâ ornatum pacem illis deferendam iubent, an id Ecclesiæ sit ritui & dispositioni conforme. Est autem amplior pro thurificatione concessio in Ceremoniali Episcopo
rum. Reginis enim & magnis Principissis conceditur, sicut & viris, immò & omnibus Magistratibus. Pro quo Dom. Villaroël
Parte 2.
Quæst.
11.
Artic. 6.
num. 16. Vbi quòd Missale tantùm
Proregi deferendum, iuxta Regiam schedulam.
Sic
num. 5. Quomodo autem in Chilensi Ecclesiâ pacem Diaconus Regiæ Audientiæ præbeat,
cui consuetudini ipse morem gesserit, & de alijs
dispensationibus circa Ceremoniale à Regio Indiarum Consilio iussum obseruari, quibus vrbanitatem suam posteris commendatam relinquit,
videndus
Art. 3.
num. 87.
& 88. quæ an à Supremo diuinæ Majestatis Consilio approbatæ
fuerint, erit cùm certò certius videamus. Et
post hæc scripta à Supremo Consilio Indiarum
rescriptum vt Patenæ vsus in Pace neutiquam admittatur. Quibus præjactis,