*
EXtat rescriptum Regium
Tom. 4.
pag.
337. quo Audientiis injungitur, vt
tolli penitus faciant excessus, quos in
funeralibus, matrimonialibus, & aliis similibus
iuribus Indiarum Parochi per corruptelam inducunt. Et ita hoc licitè fieri posse consequenter
affirmat Dom. Solorzanus
Lib. 4.
Cap. 3.
n. 32.
& in Politicâ
lib. 5.
Cap. 3.
pag. 766.
col. 2. Et
quod ad funeralia attinet, Caietanus, Nauarrus,
Sousa, Graffis, P. Filliucius, & P. Layman, quos
adducit Diana
Parte 1.
Tract. 2.
Resolut 65. docent,
Principes posse Clericis, suis statutis moderari
sumptus ceræ, quod & consequenter de aliis dicendum videtur, quæ purè spiritu alia non sunt,
& videntur tantùm ad pompam pertinere, licet
ex illis aliquæ Ecclesiis vtilitates possint prouenire, vt ex culcitris, atque operimentis pretiosis,
quæ defunctorum corporibus apponuntur
: ex
illis enim fieri possunt ornamenta, & ita id tenent
Duardus, & Martha apud Dianam
suprà. Sicut
& de extructione sepulchri, cuius temperamentum statui lege potest. Ipse autem Diana, cum
aliis, quos allegat, existimat statutis quidem Principem eam decerni moderationem posse, ex quâ
Ecclesiæ detrimentum nullum patiantur, quia
non minuuntur eleëmosynæ: vt minuuntur, si
cereorum, & candelarum numerus statuatur, vel
pretiosa operimenta prohibeantur, Ecclesiis relinquenda. Quod & de extructione sepulchri
cum Carolo de Grassis videtur sentire.