*Dices posse in templo aut altari proponi
Reliquias publicè omnibus adorandas ad cultum
priuatum non spectare, cùm huiusmodi cultus
ad ea pertineat, quæ Ecclesia pro Canonizatis
& Beatificatis instituit
: fieri enim tale aliquid
nequit, nisi ea taliter disponente. Sed hoc non
vrget, & occasionem vtilis doctrinæ ministrat.
Sciendum ergo ea omnia, quæ erga sanctos fiunt
ex concessione Ecclesiæ, tunc nomine ipsius fieri, quando in ipsis nihil est periculo errandi subiectum, vt cùm Missa, aut Officium Sacrum
dicitur, publica fit supplicatio, templum eorum
nomine ædificatur & sic alia. Quando autem
subesse error potest, Ecclesiæ nomine non fit,
quia Ecclesia nequit esse mater errorum, quæ est
columna & firmamentum veritatis 1. Timoth. 3.
v. 16. In expositione autem Reliquiarum esse
error multoties potest, licet cum probabili circa
eas iudicio procedatur, quia humano more res
agitur, vnde eadem Reliquia pluribus in locis
habetur & colitur, habentibus & colentibus pro
indubitata retenta, de quo
inferiùs. Et huius ve
ritatis argumentum esse potest id, quod in Beatificatis accidit, quorum Reliquiæ in publicis
supplicationibus exportari nequeunt, cùm tamen exponi in templis permittantur, quia prius
illud multum habet sublimioris venerationis,
cùm festum eorum agitur, & ita nomine Ecclesiæ videtur agi; quod secus accidit in expositione intra templi parietes. Sicut ergo in eo casu
cultus Ecclesiæ nomine non fit, ita & quando
ex speciali deuotione Canonizatorum Reliquiæ
in templis & altaribus adorandæ proponuntur.
Posse quidem Reliquias generaliter loquendo
adorandas exponi, infallibilis assertio est quia in
eo dignitas talis cultus asseritur ab Ecclesia decreta, quæ errare in eo non potest, etiam circa
Beatificatos, vt alibi à me dictum & manifestè
demonstratum: at hîc & nunc Reliquiam talem dignam esse adoratione, quæ sanctum aliàs
ea dignum concernat, ab Ecclesia decretum non
est, vnde eius nomine expositio non geritur, &
ita ad priuatum est cultum reducenda, pro quo
non est approbatio Episcopi necessaria.