*Dico Quartò. Si Prælatus inferior cog
nitionem caussæ renuat, aut frigidè & oscitanter
tractet, ad Prælatum est ipsi superiorem recurrendum. Quod si & iste negligat, iuxta opinionem, de qua
Assert. 2. poterit quis delinquentem
S. Tribunali denuntiare
: Domini autem videbunt, quid circa illud fieri oporteat, & saltim hortamentis grauibus dormitantiam Prælatorum
excitabunt. Et quidem de se non bene sentiendi
plusquam leue motiuum exhibent, qui in re tanti
momenti, & in qua est de hæresi suspicio, ita negligentes comperiuntur. Erit autem talis denuntiatio, in qua Prælati inuoluendi veniant, satis
rara, cùm eorum indignatio ex denuntiatione
futura meritò debeat formidari. Enim verò, si res
vrgeat, & graue incommodum timeatur, nihil
tentare nocebit, nec S. Tribunalis pietas defensionem pauperis Religiosi recusabit. Vbi & necessitatis titulus suum etiam locum habere poterit, quæ lege caret; cùm tamen hîc verosimile sit
illam suffragari.