Quinta difficultas, an si incendio absumptæ,
aut furto, casuve alio deperditæ fuerint Reliquiæ,
minus de ijs fieri debeat? Cui sic propositæ ab
ipso respondet P. Guyetus
citato Cap. 9.
Quæst. 7.
dicens quòd si post eiusmodi casum minimè destitum sit ab Officio, quod fiebat aliàs, neque
etiam ab eo deinceps videri desistendum, cùm &
valeat ipsa saltem consuetudo non dum vsu abrogata, nec par sit credere sanctos idcirco desistere
à patrocinio, quod susceperant. Sin contra dimissum fuit Officium, non putat instaurandum,
nulla superstite caussa id deinceps præstandi. Adducit Ceremoniale Monasticum, in quo sic absolutè habetur
lib. 4.
Cap. 16. vbi de Festis Patro
norum:
De Sanctis, quorum habebantur Reliquiæ:
sed iniuria temporum, vel malitia hæreticorum, perierunt;
fiet Officium sicut solebat aliàs fieri, dum
extarent eorum Reliquiæ. Sic ibi. Post quæ sic
concludit:
Placet nihilominùs addita à nobis restrictio. Sed cum ratio ab eodem adducta pro
casu continuati Officij generalis sit, scilicet non
esse par credere sanctos idcircò desistere à patrocinio, quod susceperant, videtur iuxta illam dicendum agi de illis posse, etiamsi destitum à celebratione fuerit. Deinde vt destitum fuerit
caussa esse potuit ignoratio iuris ad continuationem, quæ facit inuoluntarium, impedimentum
eatenus inducens; & sic constans Iuris dogma
impedito
nōnon currere tempus, vt ex Surdo, Turrecremata, & Antonio Gomez probat Marius Antoninus
lib. 1.
Resolut. 84.
n. 5. Prætereà Ceremoniale Monasticum, non vnius aut alterius sententiam continet, sed communem, & generaliter receptam, & ita valde probabilem; quod &
præfatus Auctor videtur agnoscere, dum nihil in
contrarium statuit, sed placere tantùm restrictionem à se adhibitam protestatur. Pro quo insu
per arguere possumus excommuni alia & receptissima sententia, pro qua Doctores quamplures
adducit P. Castrus Palaus
Tomo 1.
Tractatu 3.
Disput. 4.
Puncto 18.
num. 3. asserentes priuilegium
per non vsum non amitti. Cùm ergo posse de
sanctis celebrare, etiam quando eorum Reliquiæ
interierunt, rationem priuilegij habeat generali
facultati de insignibus Reliquijs annexam, etiamsi eius vsus cessauerit, quacumque ex caussa,
non ideò cessasse censuendum est, cùm ex ijs
sit, de quibus communis dicta sententia procedit, de ijs scilicet, quæ non sunt in præiudicium
tertij, sed purum fauorem important; & fauorem quidem, ex quo magna erga fideles resultat
vtilitas, dum sanctos celebrant summo fauore
dignissimos, & summis etiam fauoribus ipsos, qui
se glorificant, prosequentes.
Ineffabile fidelibus
præbere patrocinium creditur, quod dictum à Paschasio Abbate Corbeiensi
Præfatione in Paßionem SS. Ruffini & Valerij. Et de vestis exigua
particula, aut modico resoluti corporis puluere,
circa quæ celebratio est nulla, cùm desit insignitas, vt quot ac quanta beneficia ex celebratione
nobis valeamus promittere ratione insignium
Reliquiarum, licet modò non extent, indubij
inde colligamus.