*Ad opinionis etiam stabilimentum sciant
Proreges Indici Religionis studium magnoperè
profuturum: si videlicet eos videant in templis
assiduos, & quæ diuina sunt peculiari quadam
affectione versare: Deo proximi per affectum
& cultum quodammodo efficiuntur diuini:
quâ prærogatiuâ maior nulla
: sicut neque existimatio propter illam in hominum cordibus excitata,
Religio munda & immaculata apud Deum, &
Patrem hæc est;
visitare pupillos & viduas in tribulatione eorum, & immaculatum se custodire ab hoc sæculo. Sic
Iacobi 1.
v. 27. Vbi mirum est quomodo
Diuus Iacobus visitationem pupillorum, & viduarum Religioni tribuat, cùm actus isti non
versentur circa Dei cultum, quod est genuinum
Religioni. Sed Diuus Thomas 2. 2.
quæst. 81.
artic. 1.
ad 1. id facilè exponit, dicens, actiones
illas ad Religionem spectare, quia ab eâdem imperantur, ordinante eas ad diuinam reuerentiam. Quo pacto id stat, quod Diuus Augustinus admonet
Libro de vera Religione circa finem,
dum ait
: Religet nos Religio vni Omnipotenti Deo.
Sed quid iam erit immaculatum se custodire ab
hoc speculo? Id equidem, non solùm vitæ gau
dere munditiâ, sed eam ab aliis habere commendationem, vt non sit, qui audeat vitam maculare sic religiosè agentis: vel si audeat, ad Dei
spectet curam eum mendacem demonstrare. Pro
quo est expositio P. Cornelij in eum locum sic
dicentis:
Tertio, quia Religio Christiana, ac consequenter Deus, quem illa profitetur & colit, primo illo
Ecclesiæ æuo valdè honorabatur & celebrabatur apud
Gentiles, & Iudæos toto orbe. Dicebant enim:
quàm
Sanctus est Deus, qui tam piè & sanctè à Christianis
colitur:
immò qui eos facit tam puros & sanctos!
Id
etiamnum sit. Sic ille. Iuuat autem indicatus locus ex Sap. 10. v. 14.
& mendaces ostendit, qui ma
culauerunt illum. Vbi de Iosepho est sermo Proregum speculo præclarissimo, vt religiosè illi
eiusdem imitatione formati, indubij sperent
Deum eos, qui maculare ipsos attentauerint,
ExperimẽtoExperimento firmatum.
mendacissimos ostensurum. Vidimus religiosos
Principes malignitate quorumdam
turbulentorũturbulentorum
hominum apud Regium Consilium, Regemque
ipsum maculatos; sed Deum etiam mendaces ostendisse illos, qui maculauerunt ipsos; & adeò
mendaces, vt non solùm dedecoris nihil adhæserit, sed præmiis sint cumulatissimis munerati.