*Circa quod scio esse aliquos, qui sentiant
Ecclesiam habere dominium decimarum antequàm separentur ab alijs fructibus. Sic enim Panormitanus, Innocentius, Hostiensis, & Ioannes
Andreas apud P. Suarium
suprà Cap. 36.
num. 2.
pro quo & Bonacina statim allegandus adducit
P. Azorium
Parte 1.
Lib. 7.
Cap. 34.
Quæs. 9. vbi
nihil habet ad intentum; benè tamen
Cap. 23.
Quæs. 9. vbi hanc sententiam suo iudicio tenendam ait, & magis sibi probari. Quam & tenet
Trullenck
Lib. 3.
in Decalogum. Cap. 3.
n. 5. Lean
der à
Sacramento, de præceptis Ecclesiæ Tract. 6.
Disput. 2.
Quæst. 10. in quam etiam tamquàm valde
probabilem, & magis piam erga Ecclesiam ait
P. Fagundez suum animum inclinare
Lib. 1.
de
Quinto Ecclesiæ præcepto. Cap. 6.
num. 3. Dum autem valde probabilem ait, non ideò id asserit
quòd probabiliorem existimet, sed quòd cùm
opposita valde probabilis sit, quod fuerat ipse protestatus
num. 2. etiam illam valde probabilem
arbitretur. Sed contrariam tenet Bonacina
suprà
Qui omnino negent. Bonacina.
Puncto 1.
num. 5. adductis pro ea Rebuffo, Moneta, & Frederico de Senis, dominium absolutè
negantibus. Pro quo & Glossa in
Cap. Tua nobis,
de decimis. verb.
Tributa. & Glossa etiam in Cap.
Moderamine 16.
q. 1. & ita etiam negant actionem
realem, quæ dicitur rei vendicationis, vtpotè erga
rem propriam ab alio possessam & detentam.
l. Officium. ff. de rei vendicat. Sed P. Suarez
num. 8.
& seqq. dominium quidem directum negans, vtile
concedit, quale in vsu fructuario, secundùm quem
dicendi modum rem explicat P. Lessius
Lib. 2.
de Iust. Cap. 39.
num. 15. licet eum pro sua sententia P. Leander adducat, sicut & Patrem Fagundez, qui vt vidimus est locutus; sed reuera ille
num. 4. cum P. Suario quæstionem tandem dirimit: quem & absolutè sequuntur P. Palaus
Tomo 2.
Disputatione de Decimis Puncto 2. P. Layman
Lib. 4.
Tract. 6.
Cap. 2.
num. 5. P. Filliucius
Tomo 2.
Tract. 27.
Parte 2.
num. 240. P. Vincentius
Tancredi
de Religione Tract. 1.
Lib. 2.
Disput. 11.
num. 19.
& 20. vbi inter aliquos ex citatis adducit Trullenck
suprà, qui tamen vtsuprà vidimus
reuera videtur opinari: & alij. Cùm ergo sen
tentia absolutè negans dominium valde probabilis sit, & quæ directum negat & plenum, adeò
cum ea conueniat; & pro vtraque quoad negationem dictam, maior proculdubio sit Doctorum
numerus, iure optimo iuxta illam cum P. Suario
loqui licuit, & violentam vsurpationem eo ex
fundamento damnare, quòd fructuum legitimus
possessor, proprio ipsorum vsu priuetur; præter
rationem aliam ex Pontificia dispositione desumptam, Ecclesiam scilicet in hoc negotio suis proprijs armis vsuram; quòd si alijs,
in nouacula conducta Isaiæ 7. v. 20. implorato scilicet, si opus sit,
auxilio brachij sæcularis.