*
Cùm inter duos Religiosos orta fuisset
quæstio, an Indus, qui Indæ promiserat se cum ea matrimonium contracturum, ad
promissionem implendam posset compelli, pro
quo & esset obligatus, eorum alter dixit, si nollet, non posse compelli
: secus alius, addens nec
Deum tota sua potentia, nec Concilia, nec quamcumque aliam potestatem validam esse vt Indus
non posset ad promissionem implendam compelli: & quòd si alteri nuberet, matrimonium non
futurum, sed pellicatum, aut concubinatum.
Circa quod doctus
èex nostris consultus olim dixit,
si ita proferens sibi vellet, vt non compellendus
in foro conscientiæ sit, certum esse sponsalia in
foro conscientiæ obligare. Si autem de exteriori,
cum distinctione loquendum
: aut enim sponsalia fuerunt iurata, vel non? si primum, assertio
dicta nullam mereri censuram affirmat, quia Alexander III. Cap.
Ex litteris Siluani de sponsalibus, statuit vt sic contrahens moneatur id, quod
promisit, adimplere
: quòd si monitiones non id
obtineant, per censuras compellendum. Et licet
verum sit Lucium III. qui Alexandro successit
videri contrarium decidisse Cap.
Requisiuit eod.
tit. num. 4. Couarrubias tamen
in Lib. 4.
Decretalium Cap. 4.
num. 5. duos hos textus conciliat, vt
scilicet prior procedat quando non occurrit
caussa pro non implendo iuramento, nec grauia
inconuenientia ex illius implemento timentur
:
posterior autem quando magnum timetur scandalum, & grauia inconuenientia: & quia regulariter loquendo euenire solent, à compulsione
abstinendum. Si autem iurata non sint, audacia
est & temeritas, quia Innocentius III. Cap.
Prætereà el. 1. eodem tit. decernit vt moneantur, & si
hoc non sufficiat, dissimulandum cum talibus,
ne fortè deterius inde contingat.