*
VRbanus VIII. decreto suo, quod in
Breuiarijs apponitur, statuit, vt debeant esse
legitimè ab Ordinarijs approbatæ. Vbi quid legitima approbatio importet
potest dubitari. Et videtur sanè nihil plus ad effectum huiusmodi exigi, quàm id quod Doctores pro approbatione, vt possint exponi, requirunt: vt scilicet sincerè & non fraudulenter procedatur, morali certitudine habita. Vnde non
videtur circa hoc cum eo rigore agendum, quem
Barbosa tradit in
Tractatu de Dictionibus Dict. 188
n. 5. vbi ait dictionem
Legitimè adiectam probationi vel ostensioni, importare plenam & veram
probationem, & non priuilegiatam, vt per iuramentum, iuxta Iason
in l. si quando Col. 2.
nu. 9.
& seqq. C. Vnde vi. quem refert Cardinalis Tuschus
Tomo 3.
Lit. D. Conclus. 305.
num. 3. qui
&
nu. 4. cum Alexandro
Consil. 119.
nu. 9.
lib. 2. extendit in tantùm, vt etiam si concurrat Semiplena probatio cum iuramento, non erit legitima
probatio. Vbi citatio Cardinalis errat, qui non
3.
sed 2.
Tomo habet, quæ ex ipso doctus Auctor
excerpsit. Non inquam eo cum rigore hîc agendum, quandoquidem vidimus
num. præced. priuilegiatam per iuramentum probationem admitti. Vnde & approbatas Reliquias insignes
Roma adductas scimus talis probationis adminiculo, quas Missa & officio sacro celebramus,