SECTIO XXXVII.

SECTIO XXXVII.

Circa obligationem assistendi in Præbendario Indico aliquid speciale. Ad dicta Tomo 2. Thesauri Tit. 18. num. 32.
404
*DIctum ibi consuetudine induci posse
vt aliqui non assistant ob diuturnam assistentiæ deratigationem, & ita vsu receptum in Compostellana Ecclesia, vt Præbendarij, qui per 40. annos seruierunt, etiamsi absint, pro præsentibus habeantur, cui consuetudini annuit Gregorius XIII. & eam in Gallia posse consistere annuit P. Baunij ibidem adductus, & ad Indicas posse Ecclesias extendi à Nobis assertum, & pro eo statutum posse etiam fieri pariter comprobatum. Quod & tenet P. Bordonus
P. Bordon.
Tomo 4. Resolut. 150. Quas. 15. ex eo id probans, quod milites mundi simili gaudent priuilegio per l. A muneribus, ff. de muner. valet enim argumentum à milite armatæ militiæ, ad cælestis militiæ militem ex Euerardo in hoc loco. Tum quia qui seruiuit per 40. annos Ecclesiæ, vt plurimùm dicitur senio quasi confectus, & ita meretur hoc priuilegium. Quod & tenent Cenedus, Moneta, Garcias Piasecius, Gratianus, quos adducit & sequitur Barbosa circa Cap. 12 Seßionis 24. Concilij Tridentini de Reformat. contra Bonacinam Disput. 2. de Horis Canonicis Quæst. 5. Puncto 6. nu. 15. & alios. Neque obstare quod citato loco à Concilio statuitur, scilicet circa hoc neque collusionem, neque remissionem admittendam, id enim intelligendum, de collusione & remissione irrationabili respectu eorum, qui possunt accedere, cum iuuenes sint & adulti.
405
*Hæc cùm ita se habeant, mirari iuuat
Regij Indiarum Consilij rescriptum Peruuiano Proregi transmissum, vt faceret Decanum Me|tropolitanæ Ecclesiæ Capituli, Limanæ inquam, iam octogenarium, & qui in ea per 50. annos seruierat, iuxta muneris sui obligationem assisteret, & sua in hebdomada ministraret. Quod quidem nullius momenti fuit in ordine ad effectum, eum enim minimè aptum seruitio huiusmodi reperit, licet annos aliquot pia in senectute peregerit, paucos ante dies feliciter consummatus, cùm in fundatione Hospitalis pro Æthiopibus curandis, eximiæ, & magnoperè desideratæ opere charitatis, ingentes pecuniæ summas impendisset. Is fuit DD. Ioannes de Cabrera & Benaui
des, ex primaria Hispaniæ nobilitate, Marchio de Rus communi voce, ex equesti Ordine D. Iacobi, huius certè, & amplioris memoriæ dignissimus, cùm in memoria sit futurus æterna, quod à Rege vate ei promissum, qui dispersit, dedit pau
Psal. 111. v. 6. & 8.
peribus, Psal. 111. & pauperibus quidem humanis subsidijs omnium maximè destitutis. Vt dicere etiam liceat quod apud eumdem vatem extat
Psal. 67. v. 34.
Psal. 67. v. 34. Æthiopia præueniet manus eius Deo. Præuenit siquidem liberales manus, dum opus egregiæ misericordiæ sibi præ alijs impendendum compulit, in quo quidem Deo magis, quàm hominibus obsecutus, quem dicentem audiuit: Matth. 25. v. 40. Quamdiu fecistis vni ex his fra
Matth. 25. v. 40.
tribus meis minimis, mihi fecistis. Minimis equidem, & omnium despectissimis, vt præ alijs sit meritò auditurus: Venite benedicti Patris mei &c. Ibid. v. 34. Iam circa obligationem, de qua quæstio.
406
*Dico Primò. Statutum circa assisten
tiam pro casu dicto non ita fieri in Ecclesijs Indicis valet, vt dum Præbendarius, licet grandæuus, viribus pollet, & fortis ac vegetus est, ab assistentia penitus releuetur. Probatur, Quia Concilium Tridentinum citato Cap. 12. absolutè statuit huiusmodi statuta nullius roboris futura, ibi: Non liceat vigore cuiuslibet statuti, aut consuetudinis, vltra tres menses ab eisdem Ecclesijs quolibet anno abesse. Et inferiùs vbi de distributionibus: Non obstantibus quibuscumque statutis & consuetudinibus. Vbi nequit adhiberi responsio, de qua nuper, scilicet non agi nisi de remissione irrationabili, vti ea esset, quæ fieret iuuenibus & adultis; siquidem & irrationabilis est quæ ijs fit, qui seruire commodè possunt, licet in prouectiori ætate. Deinde Indici Præbendarij sunt Regij Capellani, & Regia præsentatione prouisi, iuxta Pontificiam concessionem; vnde sine illius beneplacito nequeunt se à suo ministerio subtrahere; & ita Regium Consilium circa hoc suam auctoritatem interponit. Prætereà, in Indijs est peculiaris pro assistentia ratio, quia pauci esse Præbendarij solent, & seræ illorum prouisiones. Quòd si per mortem sublatis quibusdam, alijs morbo impeditis, etiam senes abfuerint, sine debita auctoritate Sacrum Officium peragetur.
407
*Dico Secundò. Etiamsi nequeat circa
assistentiam fieri statutum, aut induci inuiolabilis consuetudo, quam Concilium reprobat, stare potest rationabilis remissio ratione prouectioris ætatis. Probatur ex dictis nu. 404. & ex eo quod habet Barbosa supra nu. 62. ex Moneta, Sanctarello, Cenedo & Bonacina, valere scilicet consuetudinem quòd distributiones dentur Clericis senibus post septuagesimum annum, quamuis diuinis Officijs non intersint. Quod quidem non ita accipiendum, vt tunc quidem abesse liceat sine distributionum iactura, cùm ætatem adeò prouectam morbi subsequuntur, tunc enim indulgentia opus non est, quandoquidem sic morbo affectis etiam non senibus est rationabiliter indulgendum. Solius ergo ætatis respectus habendus, quando adeò prouecta est, vt ad eam pauciores perueniant. Quod cùm adeò sit rationi consonum, neque à Concilio Tridentino, neque à Catholicis & pijssimis Regibus nostris credibile est fuisse penitus improbatum. Vnde quod à Regio Consilio circa Decanum prædictum Peruuiano est Proregi promoturo executionem iniunctum, ex notitia minùs exacta processisse putandum est, alicuius æmuli sinistra informatione recepta, à quibus gremium nullum eximium. Stet
Compendiaria resolutio.
ergo senes, dum vires suppetunt, assistere, & suo seruire debere in munere, & licet debilitatæ aliquantulùm illæ, si Præbendariorum paucitas id requirat. Nimis autem senes non se penitus debere ab assistendo subtrahere, quod quidem sine aliquo scandalo non stabit. Quando autem non interfuerint, condonandum ipsis, & sine vllo conscientiæ remorsu distributionibus frui, quas & sine illo poterunt compræbendarij remittere, neque ad functiones solitas obligare.
408
*Licet autem Bonacina superiùs adductus
vti contrarius adducatur, ex eo tamen potest id, quod est à Nobis dictum, confirmari. Negat ille statutum fieri posse, quo non assistens iubiletur, addit tamen oppositam sententiam esse valde probabilem. Pro sua autem ex eo militat, quia sufficientem rationem se non videre ait, ob quam à residentia excusari debeant, dum adhuc vegeti & robustiores sunt, commodèque diuinis Officijs assistere, & ceteris exemplo præesse (forsitan præisse) possunt. Non esse autem eamdem rationem Beneficiariorum ac militum sæcularium, ex eo probat, quòd istis id lex permittit l. à muneribus. ff. de muneribus, vbi Seuerus Augustus ita decernit: illis autem non solùm id non permittitur, sed potuis lege Canonica contrarium vniuersaliter cauetur, & opposita consuetudo, non solùm præterita, sed futura reprobatur, de quo specialiter nu. 3. tum quia militibus sæcularis militiæ maior exceptionis concedendæ caussa subest: expedit enim hoc illis permittere, vt periculis vitæ amittendæ non deterreantur allecti spe immunitatis præmio perfruendi: Beneficiarij verò vitam periculo non exponunt residendo. Quæ quidem ex eo roborari potest, quod habet Puncto 5. nu. 3. vers. Rursus statutum, vbi ait non extare statutum tale, quod sciamus, nisi quod de Ecclesia Compostellana diximus, illud autem vt vim haberet, ad Sedem est Apostolicam recursus habitus: ergo signum est sine illius auctoritate fieri non posse.
409
*Et hæc quidem pro confirmandis, quæ à
Nobis sunt dicta, manifestè faciunt, cùm constet pro Indicis Præbendarijs fortiùs militare. Quòd autem ætatem nullam excipiat, non videtur admittendum: & quod de militia sæculari adduximus, suo non videtur robore destitutum. Licet enim in sæculari militia vitæ negotium agatur, & non in spirituali, aliquid tamen indulgendum huic illius exemplo, iuxta omnem est rationabi|lem æquitatem. Militi enim sæculari vacatio conceditur à quinquagesimo anno, pro quo Alexander ab Alexandro Lib. 1. Cap. 20. vbi multa Tiraquellus. Ergo quod Septuagenario quid
Quid de septuagenariis.
quam huiusmodi concedatur in spirituali militia, licet in ea vitæ periculum non appareat, æquissimum debet æstimari. Et ita ipse Bonacina suprà
Bonacina.
Puncto 2. num. 6. ita scribit: Quarto senex, qui ita senio confectus est, vt diuinis Officijs commodè interesse non poßit, quibus aliàs interesse consueuerat, quotidianas distributiones deberi: quamuis enim hic metaphoricè solùm, & non propriè & strictè loquendo, infirmus appelletur; nihilominùs negandum non est, quin hic saltem ob iustam & rationabilem corperis neceßitatem abesse dicatur, dum ita senio grauatus est, vt diuinis Officijs interesse non poßit, quales frequenter esse solent senes Septuagenarij; vt plurimum verò Octuagenarij, qui ob decrescentes corporis vires tot ærumnis & doloribus præmuntur, vt ipsorum vita dolorum plena iudicetur, iuxta illud Psalmi. 89. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: Si autem in potentatibus (id est robustioribus) Octuaginta anni: & ampliùs eorum labor & dolor. Sic ille adductis Hojeda, Menochio, Moneta, & P. Azor.
410
*Addit autem id quod non videtur præ
fatis ritè conformari sic dicens: Quando autem Septuagenarij, alij ve senio confecti censeantur, legitimam habere absentiæ caussam ob senectutem iudicandum relinquitur iudicis arbitrio, vt benè Menochius, Hojeda, Moneta, & alij locis citatis. Hæc ille. Cùm enim sine propria infirmitate ipsa senectus ob incommoda, quæ secum affert, infirmitas censeatur, & ita septuagenarij frequenter impediti censeantur; non debet prætereà addi, vt le
Pro Septuagenarijs arguitur.
gitimè excusari queant, doloribus esse grauatos; si enim tales sint, nihil iam ætati conceditur, quandoquidem qui doloribus grauatus est, verè infirmatur, & infirmi etiamsi iuuenili in ætate versentur, legitimè ab assistentia in diuinis excusantur. Et in re quidem ista solus patiens senectutis molestias iudex esse, licet in caussa, potest, vnde credendum ipsi, qui dicere meritò potest se non posse assistere, quando ipsi benè visum fuerit, licet nihil noui patiatur incommodi, quia sufficit grauamen ætatis, cui continuata assistentia non potest non contrarium saluti aliquid importare: vnde sine mendacio responderi potest vt dictum est; quia sicut id possumus quod iure possumus, & id non possumus, quod iure non possumus: ita id possumus, quod commodè possumus, & id non possumus, quod commodè non possumus, sub quo sensu responsio procedit. Et ita Leander Tomo 6. Tract. 8. Quæst. 61. affirmans cum multis senio confectos ab assistentia excusari, Quæst. 62. cum multis declarat & probat senio confectos communiter esse septuagenarios. Et quidem ob senium excusantur ab obligatione ieiunij sexagenarij; in cuius receptissimæ opinionis fauorem addunt ita communiter excusari sexagenarios, qui scilicet sexagesimum annum agunt, nondum expletum: & etiam eo fauore potiri eos, etiamsi vegeti, & fortes sint, quia fallax est huiusmodi vigor & fortitudo. Ex quo conuincitur circa septuagenarios in casu, de quo agimus, multò id potiùs admittendum.
411
*Non videtur autem accommodata regula, quàm pro Sene proponit P. Azor Tomo 2.
Lib. 2. Cap. 7. Quæs. 12. vbi ait tunc excusandum, & distributionibus fruiturum, cùm egressus domo, in Ecclesiam commodè ire non potest. Id siquidem & non seni concedendum: quid ergo commodi miseris senibus ætas prouecta conciliat? Præterquàm quòd etiamsi commodè ire in Ecclesiam possit, præsertim si domus sit eidem propinqua, in ipsa assistentia possunt incommoda persentiri, vt est compertum, si præsertim frigus ingruat, senum maximus inimicus, vnde etsi commodus aduentus, reditus non commodus esse potest. In quo quidem meam non ago caussam, nullo senum vtens priuilegio, neque illo ad præfata indigens, cùm Præbendarius non sim, sicut neque ad alia, licet octauum supra septuagesimum annum agam, cùm hæc mea scribo manu, sine authographi suffragio prælo transmittenda, pro quo summas quas possum Deo gratias ago, vsque in senectam & senium non derelinquit me,
Psal. 70. v. 18.
Dominus Deus meus, quod optabat ille, qui & meruit exaudiri vates Rex, & tamen ad annos dictos non peruenit, mortuus anno septuagesimo, aut vno vel altero amplius, pro quo P. Salianus Tomo 3. an. 3020. nu. 6. Peruenit tamen ad spiritualem annorum plenitudinem, vt vnus ex illis meos omnes superasse non dubius affirmassem, nisi Sacerdos fuissem, & per quinquaginta & quatuor annos altissimam Eucharistiæ victimam obtulissem, ex quo incomparabilis Deo gloria, & pro qua vixisse placet & viuere, vtinam dignè, vt cum Simeone veniam in Spiritu in templum, Ag
Lucæ 2.
num qui tollit peccata mundi & recepturus & & oblaturus, & cum eo pariter, Nunc dimittis feliciter cantaturus.
Loading...