SECTIO III.

SECTIO III.

De Indulto circa Jndicos Mercatores Regis nostri prouidentia constituto. Vbi nonnulla vtiliter decernuntur.
107
*ESt illud Regia pariter & Indicorum
Indulti forma & vtilitas.
institorum vtilitate dispositum, vt & Rex pro Classium sumptibus necessaria subsidia comparet, & illi cum omni securitate, & expensis moderatis, suas possint in Hispaniam copiosas auri & argenti transducere facultates: neque opus habeant Hispali pro extrahendis illis ex domo Contractationis, eas molestias pati, quas & moræ, & nouæ expensæ, & super omnia timor eas non integras recipiendi, si pro Regijs necessitatibus mutuum aliquid, tardè soluendum, & cum non leuibus mutuantium iacturis, solent importare. Ideò eisdem certa ducatorum summa imponitur, ex quibus Peruuiani 350. millia soluunt, & eorum curæ quidquid ad aueriam spectat relinquitur; vt ipsi registro facto in Callaensi portu, pro quo vnus ex commercij primoribus designatur, & Panamæ alij, qui in loco, per quem necessarius est futurus transitus ad Portumbellum, excubias agant, ne quid sine registro præuolet. Quia enim ante ordinariam Peruuiani thesauri transmissionem magna solet | argenti copia Panamensem in portum transuehi registro deuitato, ideò noua pro eo cura ibidem est adhibenda, quæ & in Portubello non omittenda, quia eò etiam solent ingentes copiæ præferri: cui incommodo non videtur suus occursus defuturus. Quòd si ex manifestatis summa soluenda integrari nequeat, imaginaria distributio fit, de qua diximus in Thesauro Tit. 5. num. 113. Circa quæ
108
*Dico Primò. Id quod in Thesauro di
Assertio 1.
ctum Titulo 5. Cap. 17. de Aueria, stante Indulto prædicto pariter obseruandum, quia Rex ius omne suum circa illam in Commercium transfundit, & ita eadem est circa ipsam obligatio modo ibidem explicato.
Dico Secundò. Commissarij circa executio
nem Indulti eodem modo grauare conscientias possunt, quo Regij administri, de quibus ibidem dictum. Pro quo & stat P. Leander à Murcia in Disquisitionibus moralibus Lib. 2. Resolut. 21. vbi statuit teneri illos ad restitutionem damni illati, licet non ad pœnas, de quibus leg. 3. 4. 8. & 9. Tit. 24. Lib. 1. & leg. 10. Tit. 30. & leg. 1. Tit. 32. Lib. 5. Recopilat. Sic n. 4. & 5. vbi adducit Doctorem Ioannem Machadum Tomo 2. perfecti Confessarij Lib. 6. Parte 8. Tract. 3. Documento 14. dicens se illius non probare sententiam (quam in ordine ad restitutionem damni affirmat verissimam) quatenus asserit ad gabellarum restitutionem teneri. Nam gabellæ debentur ex lege pœnali, quæ non obligat in conscientia; quod quidem in materia, de qua agimus, asseruerat n. 2. ergo ante sententiam non tenentur ad earum solutionem. Id ergo solum ex iustitia debent, quod ex secura transuectione Regi est debitum, sicut deberetur cuicumque nauigij domino quod ad negotium huiusmodi deseruiret.
109
*Sed cùm de Regijs ministris resolutio
illius procedat, de qua agit, à n. 3. non videtur accommodata doctrina: nam tales tenentur ad restitutionem damni illati, quidquid de Mercatoribus sit: Atqui damnum illatum est in defraudatione gabellarum, cuius ipsi fuerunt caussæ: ergo illud restituere tenentur. Maior est receptissima doctrina, quæ & admittitur ab Auctore citato; & Minor est euidens; vnde & est legitima consequentia. Nec dici potest ministros tales teneri tantùm ex lege pœnali, quandoquidem leges eam eisdem assignant, quia in hoc est aperta deceptio: non enim tenentur tantùm ex lege pœnali, sed ex contractu, ex quo obligatio oritur iustitiæ commutatiuæ: Rex enim cum talibus paciscitur, & sub conditione onerosa exequendi suum munus illis competens salarium assignat. Pro quo Auctores à me dati in Thesauro Tit. 3. n. 18. Tit. 4. n. 67. & seqq. & Tit. 5. n. 5. 8. 12. 13. 16. 18. 19. & 24. quibus addo Patrem Vasquez Opusculo de Restitutione Cap. 7. n. 61. vbi alios
P. Vasquez.
adducit, & de legibus pœnalibus loquitur. De quo & Cap. 6. §. 3. Dub. 2. vbi de gabellarum obligatione ex professo disserit. Prætereà, gabellæ, de quibus agimus, debentur titulo transuectionis rerum cum earum securitate: ergo ex earum defraudatione obligatio restitutionis in Officialibus oritur. Antecedens constat ex dictis, de Aueria citato in Capite & Consequentia patet: Nam P. Leander fatetur deberi ex eo titulo, & ita id, quod negat, ex eo, quod admittit, cogitur confiteri.
110
*Dico Tertiò. Qui simul administri aut
Commissarij sunt, & etiam Mercatores, indubitatum videtur non posse Aueriam defraudare, attributa sibi abutentes potestate: neque enim in damnum eorum conuertenda est, qui nullo ex capite tenentur id suis ex facultatibus supplere, quod ad integrandam summam Regi exhibendam est necessarium: nisi fortè ex illorum consensu inde ipsis stipendium laboris obueniat; in quo quidem & laboris ipsius ratio, & facultatum pariter est habenda.
111
*Dico Quartò. Prædicti Commissarij
ob gratificandum amicis nequeunt dissimulatione vti in notabili quantitate. Probatur ratione nuper adducta, quia scilicet id in aliorum cedit notabile detrimentum. Dixi in notabili quantitate, quia si talis non sit, attentis opulentiæ circumstantijs, cùm tamen aliàs talis esset, non videtur in eo graue esse peccatum, quia in rebus istis non solet ita delicatum examen adhiberi: estque id iuxta Mercatorum ipsorum voluntatem, ex quorum opibus summa extrahenda est: nullus enim vult secum ita delicatè agi: vnde neque circa alios eum agendi modum condemnabilem arbitrantur.
112
*Dico Quintò. Gubernatores etiam su
premi, si contractare velint, & ea de caussa argentum mittere, debent communem alijs legem obseruare. Et quidem videtur in illis vrgentior ratio obligationis: nam vt Mercatores suam debent ad constitutæ summæ implementum portionem inferre; aliàs id accidet, quod nuper diximus, aliorum scilicet detrimentum. Deinde ratione Officij debent exemplo præire, & scandalum amouere, ne eorum imitatione alij huiusmodi fraudibus assuescant. Nisi fortè Mercatores velint circa hoc sponte gratificari, quod respectu omnium difficile apparet, quod est tamen conscientiæ conniuentium relinquendum.
113
*Dico Sextò. Mercatores tenentur ad
Aueriæ solutionem sub reatu lethalis peccati, & cum onere restitutionis. Id probo, quia circa hoc nulla esse excusatio potest ex ijs, quæ apud Scriptores occurrunt de gabellarum obligatione tractantium, & legibus pœnalibus circa illas: Nam in casu nostro res aliter se habet: est enim contractus reciprocam pariens obligationem, innominatus quidem, do vt facias, vel, do vt des, securam scilicet nauigationem & alia, de quibus dictum n. 107. Quando autem ita accidit, obligatio in foro animæ resultat. Pro quo iuuat id, quod habet P. Fagundez de Iustitia & Iure Lib. 5. Cap. 5.
P. Fagund.
num. 5. vbi ait Henricum Cardinalem Regis Sebastiani tutorem, vt finem molestijs populorum
in exactione gabellarum, & clamoribus propter illas imponeret, cum populis totius regni contractum inijsse transactionis, & amicabilis compositionis, ea conditione ex parte populorum, vt in posterùm integras gabellas soluerent eo modo, quo eas tunc temporis soluebant; & quòd incapitarentur in populis, in singulis districtis, & Concilijs: ea verò ex parte Regis, vt nullo vnquàm tempore augerentur, nec illarum incapitatio mutaretur. Iuxta quem procedendi modum manifestum est gabellas, in foro conscientiæ deberi: | ad summam enim constitutam omnes debent concurrere, & ita aliorum damna quisque vitare, quæ ex defraudatione necessariò sequerentur.
114
*Dico Septimò. Si supra id, quod pro
summa Regi reddenda necessarium est, plus aliquid facto registro supersit, pro rata est ijs, qui concurrerunt ad illam, redhibendum. Id constat, quia solùm ad summam dictam tenentur: ergo quod superest ad conferentes spectat, non ad Regem, qui taxata est summa contentus, non ad Commissarios omni iure carentes. Ad quos ergo? Potest etiam contingere vt ante finitum
Obseruatio notanda.
registrum habeatur iam summa Regi tribuenda: non tamen proptereà qui reliqui sunt Mercatores à registro immunes dimittendi, sed vsque ad vltimum in ea est diligentia procedendum, vt sic ex illis, quæ supersunt, ijs, qui priores fuerunt suæ proportionatæ cedant portiones. Vnde si remissiùs cum postremis agatur, quod accidere potest ad vitandum laborem, & suis rebus consulturis, in eo grauiter, & cum restitutionis obligatione, peccabunt. Quòd si quidquam pro
tali detur incuria non erit obligatio restitutionis, quod & in ministris alijs communis sententia firmat, pro qua P. Leander suprà in fine adducit Patres Lessium & Sancium, & Villalobos, Bonacinam ac Machadum, quos & sequitur. His addendus P. Vasquez Opusculo de Restitutione Cap. 7. nu. 60. & 61. vbi ait leges Hispaniæ nullum facere incapacem ad recipienda munera, licet in eo grauiter peccare contingat, nisi vbi pro
In quibus illa.
actione aliqua Officio propria est taxatum stipendium, & in Secretarijs, quam solam legem se vidisse affirmat Lib. 2. Recopilat. Tit. 18. l. 1. (pro libro, in quo error) quæ & ad pœnæ solutionem obligent, in quo tamen non esse receptam attestaturos.
Loading...