SECTIO III.

SECTIO III.

Jubilei beneficium an obtineatur, si opus aliquod ex requisitis omittatur. Vbi de Eleemosyna specialiter pro Indis.
23
*NOn obstare consecutioni Indulgen
tiæ, & gratiarum aliarum, si quis non solùm per obliuionem, sed scienter, vnius diei ieiunium omittat, aut vnius Ecclesiæ visitationem, affirmat P. Ludouicus de Conceptione in Examine veritatis Theol. mor. Tom. 2. Tract. 1. Lit. D. verb. Dispensatio. §. 1. Illat. 1. & ait esse expressam Emmanuelis Roderici sententiam, non citato loco, duos pro ea afferentis. Et tenere etiam Vegam, loco item prætermisso, apud quem Fr. Iames Rebullosa in Thesauro Ecclesiast. Discursu 10. vbi allegat. l. Cùm heres, §. Stichus. ff. de statu liber. l. finalem. eodem. de Condit. appos. incertis disponentem seruum relictum ea conditione, vt certi temporis spatio seruiret, manere liberum, etiamsi non seruiat per partem aliquam, sine culpa tamen. Adducit etiam Hieronymum Rodriguez
Hieron. Rodriguez
in Compendio qq. regul. Resolut. 77. n. 83. pag. 501. vbi sic ait: Qui maiorem partem actus visitandi benè adimplet, satisfacit, licet aliqua pars eiusdem sit venialiter mala. Probat item ex sententia Ioannis
Ioan. Sancij.
Sancij in Selectis Disput. vlt. pag. vlt. vbi ait eum, qui Matriti Bullam accepit prima die Aduentus, & abiens Hispalim, vbi non promulgatur Bulla sequentis anni nisi prima Ianuarij, frui Bulla Matriti accepta vsq;vsque ad primam diem Ianuarij, quamuis sciat iam nouam Bullam esse Matriti publicatam: & hoc ex præsumpta Pontificis voluntate. Cur ergo idem in præsenti casu dicere non liceat. Item ex doctrina multorum asserentium leuem omissionem formæ etiam substantialis irritum non reddere actum. Et ex Molfesio asse
Molfesius.
rente, quòd quamuis tempus sit de substantia ieiunij, non erit mortale per horam circiter prandium anteponere. Sic Tomo 1. Tract. 10. Cap. 5. n. 15. quem refert Diana Tomo 2. Tract. 27. Part. 2.
Diana.
idem concedens, si per mediam horam. Vnde minùs scrupulose, ait ille, loquitur Azorius Parte 1.
P. Azor.
Lib. 7. Cap. 11. Quæs. 4. dicens per quadrantem tantùm horæ posse anteponi.
24
*Iuxta quæ, id quod est à Nobis dictum Tomo 2. Thesauri Tit. 12. n. 223. de non requisita
eleemosyna in Indis ad lucrandum Iubileum, posset etiam sine priuilegio, de quo ibi, sustineri: quia in illis omissio hæc per inscitiam potest contingere; quòd si scienter, in eo paruitas materiæ videtur esse, cùm valde exiguum sit, quod ab ipsis possit impertiri, & parùm pro nihilo reputatur. Quo philosophandi modo etiam posset dici pro eleemosyna Bullæ non esse necessariam pecuniæ
Quid de Bulla.
quantitatem assignatam; & ita si vnus regalis desit, non ideò inualidam ad omnes futuram effectus, pro quibus indulgetur; præsertim cùm de pauperibus agatur. Sed sicut hoc dici nequit, ita neque illud ex adducto fundamento, si de scienter omittente loquamur.
25
*Dico ergo Primò. Probabile est omitten
tem aliquam ex adhibendis pro Iubileo diligentijs, per obliuionem, aut legitimum aliud impedimentum, posse illius beneficio frui, etiam non adhibita commutatione. Sic Fr. Emmanuel in Explicatione Bullæ §. 2. Dub. 3. vbi de communione loquitur, quæ est ex præcipuis vna, vbi pro eo citat Franciscum de Pauinis in Extrauag. Multarum, de Pœnitentia. Et Curielam de Iubileo pag. 90. & 91. Alfonsus de Vega in Summa, Tomo 2. verb. Indulgentias Casu 21. vbi Emmanuelem transcribit cum Auctoribus & lege de serui agente libertate. Fundamentum ex benigna summi Pontificis voluntate desumitur: quod quidem sæpissimè fallit: sed hoc loco videtur similius vero, ne res tanta sine fructu in eo transeat, qui sine culpa vnum aliquod ex multis requisitis non potuit adimplere.
26
*Dico Secundò. Omissio, de qua Auctor,
scienter posita obstat Iubilei consecutioni. Probatur, quia hæc est receptissima Theologorum ac Iurisperitorum sententia, à qua recessit nullus. Et quidem si aliqui, ij qui à citato scriptore citantur, sibi contrario, iuxta ea, quæ dixerat Parte 1. Tract. vlt. Conclus. 3. Illat. 2. n. 7. qui tamen nihil tale dicunt. Fr. Emmanuel loco citato, & etiam in Summa verb. Iubileo n. 5. de ieiunio minimè locutus, quamuis allegari pro eo possit, quatenus id de Communione concedit, sed cum limitatione ab ipso adhibita, quòd scilicet sine culpa id fiat, & stante etiam limitatione dicta alij loquuntur. Hieronymus autem Rodriguez omnes diligentias extitisse supponit, sed in aliqua veniale quodpiam admixtum fuisse peccatum, quod est valde diuersum. Leges autem de serui libertate loquentes, similiter procedunt, vt quòd paruus fuerit in seruiendo defectus, & minimè culpabilis, vnde possunt in aduersantem penitus retorqueri. Quod de ieiunio dicitur, in paruitate fundatur, vbi P. Azorius, non minùs, vt asseritur, sed magis est scrupulosè locutus: vnus autem ieiunij dies respectu trium non est paruitas, vt est euidens. Magis videri poterat verosimile, si quis ieiunij mutaret diem, immò & meliùs facturus si die lunæ & Martis simul ieiunaret. Sic ieiunium diei Mercurij suppleturus, & sic de diligentijs alijs dies determinatas habentibus: & tamen id fieri non posse Doctores tradunt, vt videri potest apud citatum Emmanuelem, & alios.
27
*Ex quo & ratio pro Assertione habetur,
Pro illa ratio.
quia omnia prædicta pro forma & conditione à Pontifice proponuntur: & ieiunium vnius diei | non est quid paruum, sicut neque eleemosyna, aut Ecclesiarum visitatio, sicut sensus Ecclesiæ habet, quem scriptores vniformi assensu tradiderunt. Licet autem quando sine culpa id fit, sit locus piæ præsumptioni; secus cùm illa adest, sic etiam omnibus contestatis: nisi fortè aliquis sine solido fundamento extra chorum saltare velit, quod minimè est ipsi futurum laudi. Sua tamen sit aliàs Auctoris præfati pietati, quem in hoc non laudo, nec credo grauem aliquem Theologum laudaturum.
Loading...